Skip to the text

Articulus 3

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : CANITE TUBA IN SION.

HOC loco describit Propheta apertius captivitatem regni Juda, de quo cœpit præcedenti capitulo vaticinari. Canite tuba, id est, sonora altaque voce prædicate quæ subduntur, in Sion, id est in Jerusalem vel in templo. Templum enim et civitas ex una parte fundata erat in monte Sion : ideo Sion quandoque significat urbem, interdum templum, aliquando ipsum montem. Ululate, o vos sacerdotes ac ceteri, in monte sancto meo, id est prædicto monte Sion, electo ad hoc ut in ipso templum construeretur. Conturbentur, id est, paveant atque pœniteant, omnes habitatores terræ Judææ, de qua jam sermo. Quia veniet dies Domini, id est dies in quo Dominus vindicabit peccata Judææ, sicut diu præfatus comminatusque est, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis, id est dies plena miseriis, propter quod tot nominibus terribilium rerum exprimitur. In die etenim hoc erant tenebræ interiores in cordibus Judæorum, et caligo tribulationis seu adversitatis forinsecus; in locis quoque caliginosis se absconderunt. Fuit quoque tunc nubes, id est interpositio inter Deum et eos, ita quod non protegebantur ab eo, nec exaudiebantur : de qua Jeremias ait in Threnis, Opposuisti nubem ne transeat oratio.1 Fuit etiam tunc turbo tempestatis interioris et exterioris, omnem auferens quietem, tranquillitatem et pacem. Unde in Jeremia legitur : Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet; non revertetur furor Domini usquedum faciat.2 Loquitur autem Jeremias ad litteram de eodem, de quo et Joel nunc fatur.

Quasi mane expansum super montes, id est, quemadmodum aurora, quum tetigerit cacumen montis, statim super totam terram diffunditur, populus multus et fortis, id est, sic veniet super Judæam universam festinantissime exercitus adversariorum magnus atque robustus. Videtur autem præcipue loqui de Babyloniis seu Chaldæis, secundum Hieronymum, quamvis intelligi possit de quolibet quatuor populorum dictorum, qui successive vastabant Judæos, videlicet Assyriorum, Chaldæorum, Græcorum, et Romanorum. Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. Secundum hoc apparet, quod Propheta non loquitur nisi de uno speciali populo. Ad quod aliqui dicunt, quod quilibet prædictorum populorum, quoad aliquid, excessit : puta Assyrii in cupiditate, Chaldæi in ferocitate, Græci in dolositate, Romani in potestate. Sic namque de multis Sanctorum cantatur : Non est inventus similis illi. Sed sequendo Hieronymum et Glossam, iste est sensus :3 Similis in potestate ac feritate, ei, id est populo Chaldæorum venientium contra Jerusalem, non fuit a principio quo reges esse cœperunt in terra : omnia enim regna vicerunt ; et post eum, id est post Chaldæos, non erit gens similis eis usque in annos generationis, id est usque ad tempus Alexandri Magni exclusive, qui in tota Græcia imperavit, eratque ipso Nabuchodonosor major atque potentior, et generationis, id est usque ad imperium Romanorum, quorum regnum dicitur ferreum a Daniele, eo quod omnia regna domuerint, sicut ferrum omnia domat.4

Ante faciem ejus ignis vorans, id est, Chaldæi in suo accessu loca quæ poterant, incenderunt in terra Juda, scilicet villas et viculos; et post eum exurens flamma, id est, adepto triumpho, dum civitates egredi cœperunt, templum, Jerusalem, ac ceteras urbes Judææ combusserunt, ut patet quarto libro Regum et in Jeremia.567 Quasi hortus voluptatis, id est, sicut paradisus plenus est omni amœnitate, sic terra coram eo, id est, sic Judæa plena fuit divitiis, pulchra ac deliciosa, antequam Chaldæi eam ingressi sunt; et post eum, id est abeunte Chaldæorum exercitu, solitudo deserti, id est, terra ista ita vastata manebit et spolata, quod solitudini similis erit. Unde per Jeremiam dixerat Dominus:8 In solitudinem redigam locum istum. Neque est qui effugiat eum. Hoc dicitur propter paucitatem Judæorum evadentium manus Chaldæorum. Aliqui tamen evaserunt, videlicet Johanan filius Caree cum aliis, de quibus in Jeremia habetur.9 Sedecias autem cum principibus fugiens, comprehensus est a Chaldæis.10

Quasi adspectus equorum, adspectus eorum, id est, Chaldæorum exercitus solo visu horribilis erit; et quasi equites, sic current, ita quod velocissimi erunt ac agiles, sicque Judæi fugere non valebunt. Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, id est, cum grandi strepitu venient, cum fragore armorum, cum impetu exercituum, cum gressu celerrimo aviditate vastandi Judæos. Venient quoque sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, id est, omnia destruent, sicut flamma, quæ ignis est, devorat stipulam; velut populus fortis præparatus ad prælium, id est bene armatus et convenienter dispositus. Hæc dictio, Velut, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. A facie ejus cruciabuntur populi, id est, Judæi visis eis, in magno erunt timore ac desolatione; omnes vultus redigentur in ollam, id est, ollæ igni appositæ similes erunt. Quemadmodum enim hujusmodi olla fuligine atque nigredine maculatur, sic facies Judæorum præ timore et lacrimis quasi combusti parebunt, juxta illud in Threnis: Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis.11 Hoc quoque accidere potuit ex fumositate ignium quos in urbibus Judæorum succenderunt Chaldæi. Unde Septuaginta transtulerunt: Omnes vultus sicut adustio ollæ.

Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum. In locis facilibus immorandum non arbitror. Istud autem ex præhabitis clarum est, scilicet quod Chaldæi per terram Judææ velocissime cucurrerunt, et murum Jerusalem ceterarumque urbium muros viriliter ascenderunt. Viri in viis suis gradientur, id est, Chaldæi ordinate procedent ad prælium, non nimis compresse, ne se invicem impediant, nec nimis separate, ne adversarii inter ipsos subintrent; et non declinabunt a semitis suis, id est a tam ordinato progressu, nec fugient, sed unusquisque locum vel hostem sibi occurrentem invadet. Unusquisque fratrem suum non coarctabit, id est, nullus de exercitu Chaldæorum, proximum suum Chaldæum per nimiam appropinquationem premet; singuli in calle suo ambulabunt, non declinando a semitis suis, ut dictum est. Sed et per fenestras cadent, id est, Chaldæi ostiis obseratis irruent per fenestras præ nimio desiderio occidendi Judæos, et non demolientur, id est, ex casu tali non conterentur neque lædentur, tanquam bene armati, vel circa talem modum cadendi experti. Urbem Jerusalem ingredientur, in muro ejus current, considerando civitatem; domos Judæorum conscendent cum scalis vel similibus machinis, per fenestras intrabunt quasi fur, id est improvise et subito.

A facie ejus, id est ex præsentia Chaldæorum, contremuit terra, id est, plebs

Judæam inhabitans, timore concussa est.

Vel sensus est, quod præ multitudine exercitus Chaldæorum, terra in qua incedebant, tremere videbatur. Moti sunt cœli, id est, Judæis in tribulatione positis, immutati a solito influxu, cursu vel statu videbantur. Patientibus quippe adversa præ terroris magnitudine cœlum ruere, et terra fluctuare videtur. Unde et Dominus comminatur se daturum perversis cœlum desuper ferreum, et terram æneam. Vel, Moti sunt cœli, id est cives cœlestes, scilicet angeli, hominum custodes: qui moti dicuntur, quoniam circa hominum punitionem inter se pugnare et sibi invicem resistere dicuntur, proponendo divino conspectui causas singulorum, prout Daniel plenius dicit: quod tamen fit sine discordia, secundum Gregorium, qui pugnam hanc exponit de angelis sanctis. Vel, moti sunt compassione, non quod compassionis affectus sit vere in eis, quum sint impassibiles, sed per modum compatientis se habent, succurrendo afflictis.

Lev. xxvi, 19.

Dan. x, 13, 20.

Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. Quemadmodum in Deuteronomio Moyses scripsit, luminaria cœli condidit Deus in ministerium cunctis gentibus: idcirco dum homines in maximam devolvuntur calamitatem, cladem, pressuram, dicuntur contenebrari, mœrere et immutari. Unde quum Dominus in Ezechiele prædixisset dejectionem Pharaonis, adjecit: Operiam cœlos sacco, quum exstinctus fueris, et mœrere super te faciam luminaria cœli. Simili modo in Isaia, descripta Babylonis punitione, adjectum est: Stellæ cœli et splendor earum non expandent lumen suum; obscuratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Hæc nempe est consuetudo prophetalis eloquii. Communiter quoque tempus adversitatis, vocamus tenebrosum et nubilum. Verum, ut tangit Glossa, per solem intelligi potest rex Juda, a Chaldæis devictus, præcipue Sedecias; per lunam, regina; per stellas, principes regis, qui quum a Chaldæis comprehenderentur, in tenebras, hoc est in magnam infortuniorum caliginem versi sunt.

Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui : id est, exercitui Chaldæorum, qui dicitur exercitus Dei, tanquam divinæ exsecutor justitiæ, dedit Deus virtutem terrendi Judæos et potenter vociferandi contra omnes, ita quod clamor et fama præcedens omnes perterruit, conveniretque Judæis, quod ab Isaia de aliis dicitur : Torsiones et dolores tenebunt quasi parturientis, et cor omne tabescet. Quia multa sunt nimis castra ejus, id est, exercitus Chaldæorum (qui dicuntur castra vel exercitus Dei, quia divina voluntate contra Judæos venerunt) sunt valde copiosi numero et virtute. Propter quod subditur : quia fortia et facientia verbum ejus, id est, propheticam annuntiationem implentes, qua Deus per Prophetas annuntiavit captivitatem Judæorum a Chaldæis. Hanc enim multi Prophetæ præfati sunt, maxime Jeremias. Vel, Facientia verbum ejus, id est, verbo interioris inspirationis consentientes, quo inspiratum fuerat eis contra Judæos venire. Hinc enim in Jeremia Deus nominat Nabuchodonosor servum suum.

Deut. iv, 19.

Ezech. xxxii, 7, 8.

Is. xiii, 10.

IV Reg. xxv, 4, 5.

Jer. xxv, 9-11.

Ibid. 9.

Magnus enim dies Domini, et terribilis valde: id est, dies quo Deus per Chaldæos puniet regnum Juda, erit magnus, id est districtæ atque justissimæ ultionis, et terribilis, his qui in eo horrenda patientur tormenta. Dicitur enim dies magnus, propter magna quæ in eo fiunt, aut facta commemorantur. Et generaliter tempus accipit denominationem ab his quæ in eo geruntur. Hinc enim dies mali dicuntur; et, Sufficit diei malitia sua. Et Michæas disseruit: Non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. Nihilo minus dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile. Et tempore nihil pretiosius fertur. Et quis sustinebit eum? id est, quis Judæorum poterit tam dira ferre supplicia, aut manus evadere Chaldæorum? De hoc etenim terribili die Dominus dixit per Ezechielem: Conflabo vos, et succendam

Ephes. v, 16.

Matth. vi, 34.

Mich. ii, 3.

II Cor. vi, 2.

Ezech. xxii, 20-22. vos in igne furoris mei; et conflabimini in medio ejus, sicut conflatur argentum in medio fornacis.

Hucusque posita est comminatio Dei, et instantis persecutionis prophetalis prænuntiatio. Consequenter inducitur ad pœnitentiam admonitio salutaris. Nunc ergo dicit Dominus, id est, prædicta comminatus est Dominus mala per me, ut faciatis quæ sequuntur, et evadatis atque salvemini. Convertimini ad me, conversione perfecta et integra, utpote in toto corde vestro, id est intellectu et voluntate, per fidem, caritatem et opera, ne vobis conveniat quod de reprobis dictum est in Osee: Divisum est cor eorum; nunc interibunt. Cor autem hoc loco pro anima (cujus vires sunt intellectus et voluntas) vel pro superiori parte animæ sumitur. Sic conversus fuit ad Deum Psalmista, qui toties profitetur: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Denique, opportune docentur Judæi hoc modo converti ad Dominum, quoniam in exterioribus observantiis et cærimonialibus justificationibus superflue confidebant, quia non erant vere interni atque devoti. Propter hoc Christus in Evangelio de hypocrisi maxime arguit Scribas et Pharisæos; et per Isaiam testatus est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In jejunio, quod est actus abstinentiæ ac temperantiæ, et fletu pro propriis ac alienis peccatis, qui est actus pœnitentiæ, et planctu, pro desiderio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, vel pro liberatione ab imminente captivitate: qui fletus causatur ex caritate.

Et scindite corda vestra, ejus lapideam duritiam abjiciendo, malas cogitationes expellendo, et ad divinæ gratiæ receptionem illud in omnibus disponendo. Porro hæc scissio præinductæ totalitati qua ad Deum converti præcipimur, non repugnat, sed præparat ad eamdem, quia utrumque est spirituale. Denique scissio ista aliud prorsus non est, nisi spiritualis circumcisio, ad quam in Deuteronomio admonet Moyses: Circumcidite præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. Unde de Judæis ita non scissis in corde, scriptum est apud Jeremiam: Omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde. Hæc itaque scissio, est peccatorum et passionum ejectio. Et non vestimenta vestra. Solebant Judæi vestes lacerare, dum blasphemiam audierunt, vel gravem inciderunt mœrorem seu adversitatem. Unde et audita Christi responsione, Caiphas scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Jubentur ergo Judæi corda magis quam indumenta scindere, et in interioribus potius quam in exterioribus perfectionem ac pœnitentiæ veritatem reponere. Non tamen, ut arbitror, absolute prohibetur scissio vestium in casibus præinductis, quum fuerit consuetudo laudabilis, dum convenienter circumstantionata exstiterat. Hinc enim Paulus et Barnabas vestimenta sua scidisse scribuntur, dum idolorum sacerdos voluit eis sacrificare. Aliqui autem dicunt, quod Judæi habuerunt vanitatem quamdam, quam et Christiani plurimi habent, in corporali vestium fractilatione seu scissione, et dicunt hoc eis prohiberi verbis præhabitis.

Et convertimini ad Dominum Deum vestrum, in quo tota salus vestra consistit, a quo peccando aversi, elongati, et abalienati fuistis. Non enim nisi ad Deum verum debet nostra finalis esse conversio, juxta illud Jeremiæ: Si reverteris, Israel, ad me convertere. Quia benignus in se ipso, id est naturaliter bonus et pius. Propter quod dicit Psalmista: Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. Et misericors est per effectum, id est clemens in ignoscendo, auxiliando, salvando. Misericors dicitur quasi cor miserum habens, in quantum miseriam alterius quasi propriam accipit. Sic autem Deus non appellatur misericors, sed per similitudinem operis et bonitatis caritatisque effectum, in quantum aliorum miseriam relevat, quasi esset

Deut. x, 16.

Jer. ix, 26.

Matth. xxvi, 65.

Act. xiv, 13.

Jer. iv, 1.

Ps. cxxxiv, 3.

Osee x, 2.

Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1.

Matth. xxiii, 28; Luc. xii, 1. Is. xxix, 13; Matth. xv, 8. ipsius. Patiens, non statim ulciscendo, sed impiorum conversionem ac pœnitentiam longanimiter præstolando. Propter quod in Ecclesiastico habetur : Altissimus est patiens redditor ; atque in Psalmo : Deus judex justus, fortis et patiens. Si autem patiens dicatur a patientia, quæ est virtus moralis passionem tristitiæ frenans ac moderans, sic Deus non est patiens, nisi eo modo quo fertur misericors et iratus, vel etiam contristatus, quum dicat Apostolus : Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei. Et in Genesi dicitur : Tactus dolore cordis intrinsecus. Et multæ misericordiæ, propter diversitatem effectuum divinæ clementiæ. Quamvis enim misericordia Dei in se una simplexque consistat, nihilo minus multa vocatur propter diversos effectus. Mille etenim modis novit Deus suis succurrere. Propter quod orat Psalmista : Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. Rursusque ait : Misericordias Domini in æternum cantabo. Et præstabilis super malitia, id est, indulgentiam præstans post conversionem de malo pœnæ quod fuerat comminatus, ita quod non infert malum pœnæ veraciter pœnitenti. Sumitur enim hoc loco, secundum Hieronymum, malitia pro tormento, de quo loquitur Amos : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit? Hinc apud Jeremiam loquitur Deus : Si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.

His verbis magnifice commendatur nobis superineffabilis misericordia Dei, ita ut maximam Deo injuriam faciat, atque in Spiritum Sanctum peccet, qui desperat. Hinc quoque habetur in Psalmo : Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multæ misericordiæ et verax. Itemque in Exodo : Dominator Domine, misericors et clemens, patiens et multæ misericordiæ, et verax, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata.

Deus? Verba ista dupliciter accipi possunt. Primo, per modum perterritionis, tanquam dicat Propheta : Multa jam dixi de misericordia Dei, sed sententiam repeto, nec debetis præsumere vel peccare in spe, aut fieri negligentes : quis enim scit (id est, impossibile vel difficile est scire) an Deus ab ira sua et comminatione convertatur ad indulgendum? quoniam in aliquibus suis sententiis inflexibilis invenitur implacabilisque quibusdam, sicut ad Jeremiam testatur de obduratis Judæis : Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Et Salomon : Quem ille (inquit) despexerit, nemo corrigere potest. Verumtamen dubium non est quin his qui toto corde convertuntur ad Deum, ignoscat. — Secundo leguntur hæc verba per modum consolationis et provocationis ad pœnitentiam, quasi dicat sanctus Joel : Quamvis jam multa prædixi, o Judæi, de vestra mox futura captivitate, nihilo minus pœnitentiam agite, et nolite diffidere : quis enim scit si convertatur a rigore justitiæ ad lenitatem clementiæ, et ignoscat vobis Deus, et relinquat post se benedictionem, id est, post visitationem et castigationem parcat, gratiamque infundat, et beneficia sua multiplicet? tanquam diceret : Prophetica prænuntiatio aliquando pertinet ad prophetiam prædestinationis, quæ semper impletur, ita quod in illa Deus nequaquam convertitur ; quandoque autem ad prophetiam comminationis, quæ sæpe per preces vel pœnitentiam impeditur, sicut de morte Ezechiæ, subversioneque Ninive. Sic in proposito dubium est an prophetica revelatio mihi de vestra captivitate facta, sit prædestinationis vel comminationis vaticinium : et hoc certo sciri non potest, nisi Deus revelet.

Dicunt quoque nonnulli, quod Joel nescivit ad quod genus prophetiæ pertineret vaticinatio sua de præinductis punitionibus Judæorum. Hoc tamen non arbitror certum. Quamvis enim dicat, Quis scit

Eccli. v, 4.

Ps. vii, 12.

Ephes. iv, 30.

Gen. vi, 6.

II Petr. ii, 9.

Ps. lxviii, 17.

Ps. lxxxviii, 2.

Amos iii, 6.

Jer. xviii, 8.

Ps. lxxxv, 15.

Exod. xxxiv, 6, 7.

Jer. xv, 1.

Eccle. vii, 14.

Is. xxxviii, 1; Jonæ iii, 4. si convertatur, etc. ? non excludit se ipsum, sed innuit quod impossibile vel difficile sit hoc sciri, et paucis admodum vel nemini constet. Verumtamen certum est quod Spiritus Sanctus, qui secundum beneplacitum suum tangit animas Prophetarum, eas clarius seu obscurius illustrando, interdum sic futura revelat Prophetis, quod licet sciant talia sibi divinitus revelata, ignorant tamen utrum ad prædestinationis vel comminationis pertineant prophetiam: ut constat in Jona, qui scivit sibi a Deo prædictum de Ninive subversione, sed ignoravit an hoc infallibiliter impleretur, vel per illorum pœnitentiam impediretur.12 — Hæc verba Joelis dixit etiam rex Ninive : Quis, inquit, scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?13 Dicitur autem Deus converti, non quod varietur in se, sed quoniam aliter et aliter se habet ad nos. Juxta quod scriptum est in Psalmo :14 Deus, tu conversus vivificabis nos.

Sacrificium, id est oblatio de solidis, et libamen, id est oblatio de liquidis (ut dictum est plenius), Domino Deo nostro offerantur pro venia impetranda.15

Consequenter Dominus præcipit Prophetis, sacerdotibus, sive doctoribus Synagogæ:16 Canite tuba in Sion : quod in principio expositum fuit ; sanctificate jejunium, id est, abstinentiam corporalem adornate per abstinentiam a peccatis, vocate cœtum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, id est, collectionem fidelium ad cordis puritatem disponite, vel sceleratos a synagoga excludite, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera, id est, omnem prorsus differentiam plebis colligite, ut pariter invocent Dominum, sicque multitudinis oratio celeriter sortiatur effectum. Infantes quoque adducantur, ut cum parentibus Domino præsentati, tempore necessitatis atque angustiæ oculos divinæ pietatis ad misericordiam provocent. Hoc Judæi facere consueverunt, ut patet secundo Paralipomenon.17 Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, id est, etiam noviter copulati, carnali amplexu suspenso, ad communem orationis confluant locum, ut in tanto periculo precibus vacant, non voluptati.

Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes. Secundum Glossam, duplex fuit altare : unum in templo, quod vocabatur altare incensi ; aliud in porticu ante fores templi, quod dicebatur altare holocaustorrum. Itaque sensus est : Inter vestibulum et altare, id est in spatio exsistenti inter altare incensi et altare holocaustorum, plorabunt sacerdotes pro suis ac populi culpis. Ipsi enim debebant portare peccata populi Israel, et gratiam impetrare subjectis, quum fuerint medii inter Deum et plebem.1819 Ministri Domini, quia ad cultum templi et altaris singulariter electi ac deputati, ut dictum est clarius.20 Et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo, id est, Judæis a pœnis debitis propitieris. Repetitio, Parce, seriositatis et magnæ affectionis indicium est. Parce ergo, o Domine, malum culpæ clementer delendo; parce, mala pœnæ tollendo. Et ne des hereditatem tuam, id est populum Judæorum, de quo per Isaiam locutus es, Hereditas mea Israel ;21 et Psalmista, Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuæ ;22 in opprobrium, id est, in confusibilem subjectionem, ut dominantur eis nationes, puta Chaldæi, seu aliæ gentes. Unde et Jeremias orat : Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam.23 Vile enim atque probrosum est fidelibus, infidelibus tradi ac subjici.

Deinde ait : Quare dicunt in populis, id est, cur nationes dicunt de Judæis, Ubi est Deus eorum ? quasi dicant : Non potest eos defendere. Sic enim dixerunt gentiles prævalentes Judæis, Deum verum blasphemando, et populum ejus subsannando quod frustra coleret Deum suum. Et quia hoc cedit ad inhonorationem et injuriam Dei, Moyses et alii Prophetæ frequenter deprecati sunt Deum, ut gratiam populo suo impenderet, ne talia verba dicerentur a gentibus.24 Propter quod orat Psalmista :

Non nobis, Domine, non nobis;2526 sed nomini tuo da gloriam; super misericordia tua et veritate tua, ne forte dicant in gentibus, Ubi est Deus eorum? Et in Isaia Dominus asserit: Propter me ego faciam, ut non blasphemer.27 Unde jam subditur :

Zelatus est Dominus terram suam, id est, populum suum afflictum et pœnitenttem dilexit, et pepercit populo suo ne abundantiori tristitia absorberetur. Propterea modo subjungitur consolatio populi. Et respondit Dominus, vel per Prophetas loquendo, vel operibus populi pœnitentis vicem reddendo: quod est respondere non ad verba, sed facta; estque reale responsum. Secundum quem modum dicitur Deus sæpe in Scripturis hominibus respondisse, quando videlicet juxta exigentiam actuum humanorum proportionabiliter reddit seu facit. Sic et Isaias profatur:28 Peccata nostra responderunt nobis. Et dixit Dominus populo suo promittens eis bona post exercitationem in malo :

Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, id est, terra fertilis erit, et omnia victui necessaria gignentur in ea abundanter, et replebimini in eis, id est, usque ad sufficientiam eis vescemini. Hoc factum est sub Ezechia, contritis ab angelo Assyriis in terra Juda. Alii dicunt, istud impletum post famem quæ fuit tempore Eliæ et Achab, vel eam quæ erat sub Eliseo et Joram rege Israel.2930 Denique de fertilitate illa sub Ezechia, in Isaia clarissime legitur.3132 Misit quoque Dominus populo Juda frumentum, vinum et oleum, quoniam Assyriis interfectis, victualia quæ secum attulerant, manserunt Judæis, sicut et cetera spolia. Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus, id est, infidelium potestati ac servituti ultra non tradam vos. Quod intelligi potest dupliciter: Primo, conditionaliter, utpote si in Dei servitio fideliter steterint. Sic enim divinæ promissiones factæ regibus et populo veteris Testamenti communiter intelliguntur. Secundo, quod dictio, Ultra, non dicit perpetuitatem, sed notabilem durationem, quemadmodum in Isaia habetur: Non levabit gens ultra gladium contra gentem, nec exercebuntur ultra ad prælium.33 Et quarto libro Regum narratur, quod Syri non apposuerunt ultra venire in terram Israel, postquam Eliseus duxit eos quadam cæcitate percussos ad regem Israel in Samaria:34 et tamen illic mox subditur, quod rex Syriæ congregato exercitu, ingressus est terram Israel.

Et eum qui ab aquilone est, id est regem ac populum Assyriorum habitantem in partibus Aquilonis, procul faciam a vobis:35 quando videlicet angelus Domini una nocte percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia.3637 Et expellam eum in terram inviam et desertam. Rex enim Assyriorum percussus non fuit plaga illa38, sed cum paucis fugit, et per deserta loca in propria rediit confusus, pavensque. Faciem ejus contra mare orientale, id est primam partem exercitus Assyriorum respicientem ad mare orientale, et extremum ejus, id est ultimam partem sui exercitus respicientem ad mare novissimum, expellam a vobis, totum pene exercitum per angelum occidendo. Mare enim orientale nunc dicitur, quod vergit ad orientem, ubi olim erant Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim, nuncque vocatur mare Mortuum, quoniam nullum animal manet vivum in eo. Mare vero occidentale appellatur, quod est ad occidentem, et ducit in Ægyptum, in cujus littore Ascalon, Azotus, Gaza, Joppe, Cæsarea sunt, etc.

Et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus. Hoc non videtur ad litteram accipi posse de Assyriis ab angelo interfectis, quia illorum corpora in cinerem sunt redacta, et igne consumpta. Unde Glossa dicit hoc mystice intelligendum. Hieronymus vero dicit, quod Propheta sic loquitur, quoniam servat metaphoram de locustis cœptam, quarum cadavera magnum causant fœtorem in aere. Videtur quoque de rege Assyriorum litteraliter dictum atque impletum, qui a propriis filiis ignominiose occisus, in fœtorem et putredinem versus est.39 Quia superbe egit contra Judæos, ut patet quarto Regum. Maximas enim blasphemias scripsit ad Ezechiam : Non te, inquiens, decipiat Deus tuus, qui non poterit te salvare de manu hac.4041 Unde apud Isaiam Dominus ait ad eum : Quum fureres contra me, superbia tua ascendit in aures meas.42 Ex quo patet, stultam esse expositionem eorum qui ista de locustis exponunt; et argumenta eorum ex nunc dictis soluta sunt. Non enim quum alicujus populi pœna describitur, necesse est omnia ad singulos pertinere, sed frequenter transit Scriptura de parte ad totum, et econverso.

Consequenter inducitur beneficiorum promissio, et consolatio Judæorum. Promittitque Dominus bona præinductis malis pœnalibus directe contraria. Noli timere timore mundano, carnali, et inordinato, nimis metuendo de futura caristia, sterilitate, pressura, terra, id est, plebs Judaica habitans in Judæa; exsulta et lætare, quoniam magnificavit Dominus, id est, magnifice prænuntiavit et egit, ut faceret, id est, abundantiam victualium tribueret vobis, sicut spopondit. Nolite timere, animalia regionis, id est, jumenta et bestiæ silvestres in regno Juda manentes; quia germinaverunt, id est, fructum fecerunt, speciosa deserti, id est campi spatiosi, et arbores in desertis plantatæ. Ideo subditur : quia lignum attulit fructum suum, id est, arbores fructuosæ fuerunt, ficus et vinea43 dederunt virtutem suam, id est, fecunditatem et largitatem ostenderunt, præbendo hominibus uvas et ficus. Sumitur autem hoc loco ficus pro arbore, puta ficulnea. Denique Propheta loquebatur de futura fertilitate et abundantia terræ per modum præteriti. Alloquitur quoque irrationabilia animalia : non quod putaverit ea suam intelligere vocem, vel quod haberent timorem proprie dictum de futura sterilitate ac fame, quum non præconcipiant talia, nisi forte naturali quodam instinctu; sed alloquitur talia, ut homines ad intelligentiam advertentiamque inducat, quemadmodum quotidie provocamus universa creata ad laudem benedictionemque Dei, dicendo : Benedicite, omnia opera Domini, Domino;44 benedicite, bestiæ et pecora, Domino; laudate Dominum de terra, dracones, etc.45

Et filiæ Sion, id est, habitatores Jerusalem, omnisque popule Judæorum, qui frequenter per Sion significatur, exsultate et lætamini in Domino Deo vestro, tanquam in objecto, fonte, causa ac fine omnis sanctæ lætitiæ, id est in consideratione bonitatis beneficiorumque ejus; quia dedit vobis doctorem justitiæ. Per hunc doctorem, quidam intelligunt ipsum prophetam Joelem et similes sibi, quos Deus dedit tunc ad Judæorum eruditionem. Potest quoque referri ad Christum, de quo dictum est in Osee : Tempus requirendi Dominum, quum venerit qui docebit vos justitiam.46 Frequenter namque Prophetæ loquendo de rebus sui temporis, oculos cordis convertunt ad tempus atque mysteria Christi, cujus beneficia spiritualia, per corporalia beneficia Judæis ante collata, præfigurabantur. Dicit hic quidam, quod aliqui dicunt Joelem prophetasse tempore Elisei, et quod Hieronymus dicat eum antea prophetasse, videlicet tempore Isaiæ. Verum si historia libri Regum rite pensetur, invenitur Isaias non præcessisse Eliseum, sed magis econtra. Eliseus enim defunctus est decem tribubus nondum captis :47 post quarum captivitatem diu prophetavit et vixit Isaias, usque ad tempus Manassæ;48 cœpit tamen prophetare ante decem tribuum captivitatem. Et descendere faciet ad vos imbrem matutinum, id est pluviam aptam et fecundantem, quum semen in terram projicitur, et serotinum, id est aptum tempore messis, secundum Glossam, sicut in principio dedit, quum non peccassent in eum filii Israel, et antequam sterilitas præinducta illata est.

Et implebuntur areæ, id est horrea, frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo, id est, in torcularibus vinum et ole-

Footnotes

  1. Thren. III, 44. ↩

  2. Jer. XXIII, 19, 20. ↩

  3. Eccl. XLIV, 20. ↩

  4. Dan. II, 40. ↩

  5. Gen. II, 8. ↩

  6. IV Reg. xxv, 9; ↩

  7. Jer. xxxix, 8; LII, 13. ↩

  8. Jer. xxii, 5, 6; xxv, 9; xxxiv, 22, etc. ↩

  9. Jer. XLIII, 2 et seq. ↩

  10. IV Reg. xxv, 4-6. ↩

  11. Thren. IV, 8. ↩

  12. Jonæ III, 4. ↩

  13. Ibid. 9. ↩

  14. Ps. LXXXIV, 7. ↩

  15. Joel 1, 9. ↩

  16. 15 vers. 1. ↩

  17. II Par. XX, 13. ↩

  18. Num. XVIII, 23. ↩

  19. Exod. XXVIII, 38; ↩

  20. Joel 1, 9. ↩

  21. Is. XIX, 25. ↩

  22. Ps. XXVII, 9. ↩

  23. Jer. XIV, 21. ↩

  24. Exod. XXXII, 12. ↩

  25. Ps. cxiii, 1, 2, sec. ↩

  26. Hebr. ↩

  27. Is. xlviii, 11. ↩

  28. Is. lix, 12. ↩

  29. IV Reg. iv, 38, vi, 25. ↩

  30. III Reg. xviii, 2. ↩

  31. Is. xxxvii, 30; ↩

  32. IV Reg. xix, 29. ↩

  33. Is. ii, 4. ↩

  34. IV Reg. vi, 23. ↩

  35. Ibid. 24. ↩

  36. IV Reg. xix, 35. ↩

  37. Ibid. xix, 35. ↩

  38. Ibid. 35, 36. ↩

  39. IV Reg. xix, 37. ↩

  40. Is. xxxvii, 10; ↩

  41. IV Reg. xviii, 29. ↩

  42. Is. xxxvii, 29. ↩

  43. IV Reg. xix, 29. ↩

  44. Dan. III, 57, 81. ↩

  45. Ps. cxlviii, 7. ↩

  46. Osee x, 12. ↩

  47. IV Reg. xiii, 20; xv, 29; xvii, 6. ↩

  48. Is. I, 1. ↩

Chapter 4 of 6