Skip to the text

Articulus 2

DE MYSTICA EXPLANATIONE EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

JONAS in multis tenet figuram Christi, sicut in sequenti patebit capitulo. Unde quæ litteraliter de Jona inducta sunt, de Christo allegorice exponuntur. Jonas autem interpretatur columba, seu dolens. Et per utrumque intelligitur Christus ab omni felle amaritudinis alienus, purus, et simplex :1 super quem Spiritus Sanctus in specie columbæ descendit. Ipse quoque est de quo cantatur in Psalmo : Ego sum pauper et dolens.2 Et in Isaia dicitur : Vere dolores nostros ipse portavit;34 et, Vulneratus est propter iniquitates nostras.

Itaque, Factum est verbum, id est præceptum, Domini Dei Patris, ad Jonam, id est Christum, secundum quod homo est.

C Propter quod ait in Joannis evangelio : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.5 Filium Amathi, id est Patris æterni, qui est veritas prima. Amathi nempe veritas interpretatur. Surge a quiete contemplationis, vel, a Nazareth urbe permodica, et vade in Niniven civitatem grandem, id est ad mundum seu populum universum. Ninive autem interpretatur speciosa : qua mundus designatur, quo oculis carnis nil pulchrius intuemur. Unde in Græco ab ornatu seu pulchritudine nomen accepit, quoniam Græce dicitur κόσμος, id est decorus sive ornatus. Hinc etiam Plato disseruit, quod mundus iste sensibilis, dicitur mundus, id est purus, quoniam a mundo mundissimo, qui est in mente divina, videlicet a mundo ideali atque archetypo, fluxit. Et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus. Hoc Christus prædicavit, dicendo: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis;6 et, Væ mundo a scandalis. Propter quod ait in Joanne: Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Hoc et Isaias prædixit:7 Percutiet, inquiens, terram virga oris sui.89 — Denique in hoc quod Jonas fugit a facie Domini, non tenet proprie typum Christi.

3 Et descendit in Joppen. Per Joppen, quæ interpretatur decora, virgo Maria tota pulchra et penitus immaculata exprimitur, cujus dulcissimum virginalemque uterum ingressus est Filius Dei; et invenit navem, id est, carnem humanam sumpsit ex ea, euntem in Tharsis, id est in mare sæculi hujus. Procedens namque de Virginis utero, processit ad persecutiones mundi istius. Et dedit naulum ejus, id est, corpori assumpto largitus est præmium pro ministerio quo ministravit Verbo æterno, cujus erat instrumentum animatum, conjunctum, immediatum et proprium. Et descendit in eam: divinitas quippe latebat et habitavit in carne assumpta; ut iret in Tharsis, id est, visibiliter conversaretur cum hominibus et prædicaret in mundo.1011

4

Dominus autem misit ventum magnum in mare, id est, multas persecutiones permisit excitari in Christum; et facta est tempestas magna in mari, id est in Judæa vitiorum fluctibus plena et amarissima, quando videlicet Scribæ ac Pharisæi cum aliis multis persecuti sunt Christum. Unde in Evangelio legitur, quod Christo ingrediente Jerusalem, commota est universa civitas, dicens:12 Quis est hic? Et navis periclitabatur conteri, secundum exteriorem apparentiam, quando Judæi voluerunt Jesum præcipitare et lapidare.1314 Per navem autem, ut dictum est, intelligitur caro Christi, quæ erat quasi vehiculum deitatis, præsertim quum nobis quoque dicat Apostolus:15 Portate Deum in corpore vestro.16 Et alibi scriptum est: Currus Dei decem millibus multiplex. In die vero Parasceves contrita est navis ista, quantum ad hoc quod humanam vitam amisit, et a planta usque ad verticem non erat sanitas in ea.17 Quumque comprehensus esset Christus a Judæis, nautæ, id est Apostoli navem Ecclesiæ postea gubernantes, timuerunt, fugientes a Christo, et clamaverunt ad Deum, eo quod dulcissimum atque carissimum amiserunt magistrum.18

5

Et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.19 Sic et Christus dormivit in navi super cervical, secundum Marcum. Et accessit ad eum gubernator. Petrus enim, princeps Apostolorum, et condiscipuli tunc suscitaverunt Jesum. Verumtamen per soporem Jonæ, aptius intelligitur torpor et negligentia peccatoris:20 qui quum in medio laqueorum ambulet, et infinitis valletur periculis, vana securitate resolvitur, nec cum timore et tremore propriam operatur salutem.21 Unde in Ecclesiaste habetur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant.22

6

Tales ergo accedat gubernator, id est prælatus vel pius hortator atque director (unicuique enim mandavit Deus de proximo suo), et dicat :2324 Quid tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum. Ambrosius : Tempus enim est nos a somno surgere, quoniam non dormientibus, pigritantibus, acediosis, sed vigilantibus et laborantibus, provenit regnum cœlorum. Ideo ait Salvator : Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quæ ventura sunt, et stare ante Filium hominis;25 et alibi, Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.26 Hinc in Proverbiis Salomonis dicitur : Usquequo, piger, dormies? Usquequo dormitabis? Si forte recogitet Deus de nobis, ut non pereamus. Ita in omni tribulatione et angustia facere nos oportet, confugiendo ad Deum, et alios admonendo ut invocent Deum : quia quum ignoramus quid facere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros et corda levemus ad Creatorem.27

Dixit Jonas : Tollite me, et mittite in mare. Sic Christus videns totum genus humanum periclitari, et pro magna parte damnari, voluit in hunc mundum descendere, hominesque moriendo salvare a tempestate dæmonis et peccati : præsertim, quoniam Pater zelans pro Filio, damnavit angelicos spiritus protoplastosque homines, eo quod similitudinem Dei, quæ Filio appropriatur vel propria est, inordinate appetierunt. Hinc Filius zelans pro Patre, ut ejus honorem in hominibus recuperaret, dignatus est in mare sæculi destinari et opprimi, prout fatetur in Psalmo : Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.28 Et cessabit mare a vobis. Christo enim pro nobis occiso, mitigata est rabies dæmonum in nos : non quod illi minus crudeles effecti sint, sed quia eorum potestas arctata est.

Et timuerunt viri timore magno. Sic et nos videntes indesinenter magnalia Dei, rapidum motum cœlorum, cursus stellarum, etc., quæ in universo geruntur a Deo, quæ utique incomparabiliter majora sunt quam quæ viri prædicti viderunt circa Jonam, debemus Deum filialiter revereri, multumque timere, et cordialiter concuti ex consideratione majestatis omnipotentiæ Dei, hostias quoque obedientiæ, laudis ac precum Deo offerre, et vota vovere, juxta illud : Vovete et reddite Domino Deo vestro.29 Hoc enim est actus latriæ.

Footnotes

  1. Matth. III, 16. ↩

  2. Ps. LXVIII, 30. ↩

  3. Ibid. 5. ↩

  4. Is. LIII, 4. ↩

  5. Joann. XIV, 31. ↩

  6. Luc. xiii, 5. ↩

  7. Matth. xviii, 7. ↩

  8. Joann. vii, 7. ↩

  9. Is. xi, 4. ↩

  10. Matth. xxi, 10. ↩

  11. Baruch. iii, 38. ↩

  12. Prov. vi, 9. ↩

  13. Joann. viii, ↩

  14. Luc. iv, 29; ↩

  15. 59; x, 31. ↩

  16. 1Cor. vi, 20. ↩

  17. Is. i, 6. ↩

  18. Ps. lxvii, 18. ↩

  19. Matth. xxvi, 56. ↩

  20. Ibidem. ↩

  21. Philipp. ii, 12. ↩

  22. Marc. iv, 38. ↩

  23. Eccli. xvii, 12. ↩

  24. Eccle. viii, 14. ↩

  25. Luc. xxi, 36. ↩

  26. Matth. xxv, 13. ↩

  27. II Par. xx, 12. ↩

  28. Ps. LXXXVII, 8. ↩

  29. Ps. LXXV, 12. ↩

Chapter 3 of 6