Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI : ET PRÆPARAVIT DOMINUS PISCEM GRANDEM, ETC.

CONSEQUENTER describuntur mirabilia Dei circa Jonam peracta. Et præparavit, id est, ad deglutiendum Jonam adduxit, Dominus piscem grandem, id est cetum. Sic enim Christus allegat in Evangelio : Sicut fuit Jonas in ventre ceti, etc.1 Sic quoque transtulerunt Septuaginta. Ut deglutiret Jonam. Poterat utique Deus conservare vitam Jonæ extra ventrem ceti in pelago; sed ad præfigurandum dominicam sepulturam, voluit eum esse in medio ceti, cujus venter figuravit Christi sepulcrum. Præparavit autem Dominus piscem hunc, vel de novo eum producendo, vel de alio loco ad navem ducendo : quod forte ministerio angeli factum est, quanquam et solo nutu Deus hoc potuit. Et erat Jonas in ventre piscis, vivus atque incolumis potestate divina, sicut tres pueri in medio æstuantis incendii, tribus diebus et tribus noctibus, propter mysterium seu mysticam rationem, ad præfigurandum triduum sepulturæ Christi, quod per synecdochen sumitur.

Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, et dixit : Clamavi, vel solo cordis affectu verbisque mentalibus, vel clamore vocali, quia in ventre piscis potuit vox formari, de tribulatione mea, id est, in tribulatione exsistens, et ab ea eripi cupiens, ad Dominum, qui ait :2 Invoca me in die tribulationis ; et exaudivit me de ventre inferi, id est, de utero piscis, qui inferus similitudinarie appellatur, propter horrorem et capacitatis latitudinem. Erat enim perhorrendum, esse in medio ceti. Sic et nos in tribulatione facere opus est, exemplo dicentis :3 Ad Dominum, quum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Hinc in Deuteronomio habetur : Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum ;4 si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ.5 Et Baruch ait : Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat gloriam et justitiam tibi Domino.6 Clamavi, et exaudisti vocem meam. Clamavit enim Jonas, secundum Hieronymum, saltem interno clamore, quando vidit super se venire atque hiare immanem belluam. Et tunc Dominus misericors fuit ei, ita quod non lædebatur ab ea. Cognovit quoque in spiritu se liberandum, et egressurum de ventre ceti, ut aliqui dicunt.

Et projecisti me in profundum in corde maris, id est in cetum, qui quum sit maximæ quantitatis inter pisces, descendit ad profundiora pelagi loca, ut posset natare. Hoc loco dicit Hieronymus, quod infernus esse perhibetur in medio terræ. Et flumen circumdedit me, id est fluens aqua abyssi, antequam glutiretur; et etiam in ventre ceti fuit aqua Jonam circumdans pro aliqua corporis sui parte. Omnes gurgites tui et fluctus tui a te creati et mihi inflicti, super me transierunt. Operuerunt enim piscem, et ex consequenti eum qui fuit in medio piscis. Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum, id est ab intuitu miserationis pietatisque tuæ. Hoc dixit dolentis affectu: et quantum ad hoc, verum fuit quod Deus rigorose cœpit inobedientiam ejus punire per tempestatem, projectionem, et deglutitionem. Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum: quia (ut tactum est) spiritu prophetali prævidit se exiturum de pisce, et templum Dei in Jerusalem conspectu- rum, de quo fertur in Psalmo: Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.7

Circumdederunt me aquæ usque ad animam meam, id est, usque ad vitæ periculum, nisi divinitus præservatus fuissem. Substantiam vero animæ incorporalem ac simplicem aquæ non possunt contingere vel intrare. Abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum, operiendo piscem in quo eram conclusus, et antequam glutirer.

Ad extrema montium, id est ad profunda loca abyssi, ubi montium fundamenta, radices seu pedes terminantur (quod accipi potest de magnis montibus in littore vel in mari locatis), descendi; terræ vectes, id est bassiora loca terræ super quam currit abyssus, quibus quasi vectibus et columnis globus terræ dicitur sustentari, vel, profunda terrarum tanquam vectes et seræ, concluserunt me in æternum, secundum hominum æstimationem, vel quia humana virtute nunquam egredi potui: quamvis nullum corpus humanum sit æternaliter permansurum in pelago, sed in die novissimo suscitandum, quando mare dabit mortuos suos, secundum Joannem in Apocalypsi.8 Et sublevabis, id est eripies, de corruptione, id est morte et digestione seu manducatione a bellua ista, vitam meam, ne manducer a ceto, Domine Deus meus: qui licet sis omnium Deus, tamen specialiter es Deus meus, circa quem tam pie ac mirabiliter operaris.

Quum angustiaretur in me anima mea, id est, omni humano esset solatio destituta, et in horrido tenebrosoque ceti alvo consisterem, Domini recordatus sum, ejus misericordiam implorando, qui ait:9 Cum ipso sum in tribulatione; ut veniat ad te, Domine, oratio mea, id est, tibi accepta sit, ad templum sanctum tuum, id est ad te in templo tuo specialiter habitantem. Dominus enim in templo sancto suo:10 sive per templum intelligatur quod erat in Jerusalem, sive templum triumphantis Ecclesiæ, quod est patria cœlestis, vel cœlum empyreum. Quod autem in Apocalypsi habetur, Templum non vidi in ea, intelligitur quantum ad aliquem actum templi, qui convenit viatoribus, non comprehensoribus.11

Qui custodiunt vanitates, id est, rebus vanis, mendaciis et peccatis diligenter inhærent, et velut carum thesaurum conservant, lætantes quum malefecerint, et perseverantes in malis, frustra misericordiam suam derelinquunt, id est, gratia et misericordia Dei se indignos inaniter faciunt, quia nec in illis aliquid veræ beatitudinis reperiunt, et veram felicitatem amittunt.12 Et in hoc patet magnanimitas

Jonæ, quod in tanto constitutus horrore, contra mundanam prosperitatem invehitur. Ego autem in voce laudis, id est cum cantico et divino præconio, immolabo tibi hostias spirituales atque legales, et in primis me ipsum, tibi de cetero in omnibus obediendo. Salutare enim sacrificium est, attendere in mandatis, et discedere ab omni iniquitate, ut dicitur in Ecclesiastico.13 Quæcumque vovi, reddam. Unde patet, quod Jonas more afflictorum promisit certas Deo hostias immolare, vel obsequia exhibere, vel pro gratiarum actione, quod Deus eum tam clementer custodivit in mari, vel ut tantum discrimen evaderet, nec fieret belluæ cibus. Pro salute mea Domino, ut ab eo æternam merear beatitudinem consequi.

Et dixit, id est jussit, Dominus, cui cuncta creata obediunt, pisci, movendo et afficiendo appetitum piscis ad id quod subditur; et evomuit Jonam in aridam, projiciendo eum super littus maris. Et miraculosum videtur fuisse, quod tantus piscis potuit terræ eatenus propinquare, quia in modica aqua natare non valet. Potest tamen cum impetu venire ad littus, deferendo ante se aquam, sicut dum capitur; sed si tunc aliquid extra se projicit, hoc cadit in aquam.

PRÆTEREA, juxta allegoricum intellectum, quemadmodum Jonæ triduana in pisce habitatio, fuit sepulturæ dominicæ typus, sic ejus oratio fuit figura orationis Domini Salvatoris, qui secundum Apostolum, cum clamore valido et lacrimis supplicationes fudit ad Deum. Clamavi de tribulatione mea ad Dominum.1415 Sic et Christus passione instante precatus est:16 Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et in cruce extentus:17 Deus, Deus meus, respice in me. Et exaudivit me de ventre inferi, id est, de limbo animam meam eduxit, et corpori reunivit;18 vel, De ventre inferi, id est de monumento. Clamavi, et exaudisti vocem meam: juxta quod ait in Joanne: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me;19 ego autem sciebam quoniam semper me audis. Quidquid enim Christus oravit ratione deliberata et voluntate rationali simpliciter dicta, obtinuit.

Projecisti me in profundum in corde maris. Hoc est quod ait in Psalmo:20 Infixus sum in limo profundi; et, Veni in altitudinem maris.21 Istud ergo profundum, est, vel caro mortalis assumpta, vel inferiores partes terræ, in quas (Paulo teste) descendit Salvator.22 Porro cor maris est Judæa, in medio terræ habitabilis sita, quemadmodum cor est in medio animalis.23 Ibi enim operatus est nostram salutem. Circumdedit me flumen tentationum, persecutionum et passionum. Tota enim conversatio Christi in sæculo isto, quasi in abundantia tribulationum fuit, præsertim quum toties compassus fuerit mundo, et in paupertate præcipua vixit. Omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt, id est, prædictis adversitatibus sum afflictus, opertus, probatus: quemadmodum dicit Apostolus, Non habemus pontificem qui non possit compati, sed probatum per omnia.24 Hinc Christus fatetur in Psalmo: Tempestas demersit me; et, Repleta est malis anima mea;25 ibidemque, Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.26 Hoc quoque aliquo modo dicere possunt in magnis et multis afflictionibus constituti, et cum Apostolo dicere possunt:27 Supra modum gravati sumus, supra virtutem. De talibus demum aquis et fluctibus scriptum est in Threnis:28 Inundaverunt aquæ super caput meum.

Et ego dixi in cruce: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum, quum dixi: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?29 Unde in Isaia legitur:30 Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.31 Non quod absolute relictus fuit a Deo, sed quoniam inferiori parti animæ subtracta fuit solita consolatio, et natura assumpta potestati tenebrarum et manibus impiorum exposita fuit, in tantum quod satiati sunt pœnis ejus.32 Sicque

Matth. xxvii, 42, 43; Luc. xxiii, 35.

Joann. XVI, 22.

Ps. XXXIV, 18.

Ps. XXI, 23.

Ps. LXVIII, 2.

Ps. CVI, 16.

Ps. LXXXVII, 7. videbatur Christus homo abjectus a Deo. Ideo enim dixerunt: Si rex Israel est, vel, Si hic est Christus Dei electus, descendat nunc de cruce; confidit in Deo, liberet eum nunc, si vult. Verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum, id est Apostolos et Ecclesiam militantem ac triumphantem. Hinc apud Joannem ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Unde cantatur in Psalmo: Confitebor tibi in Ecclesia magna; et, In medio Ecclesiæ laudabo te.

Circumdederunt me aquæ tribulationum usque ad animam, id est usque ad corporalis vitæ exstinctionem: juxta illud in Psalmo, Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. Ad extrema montium descendi secundum animam in puncto mortis, id est ad inferiora terræ loca; terræ vectes concluserunt me, ita quod infra portas inferni fui detentus spontanee, non arctatus, nec captus, aut proprie clausus; imo portas æreas contrivi, et vectes ferreos confregi. Judæi vero putabant eum una cum impiis in æternum damnatum, secundum quod Christus fatetur in Psalmo: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis. Ideo subditur, in æternum. Et sublevabis de corruptione vitam meam: quoniam non dedisti Sanctum tuum videre corruptionem, et ad immortalem vitam suscitasti me tertio die.

Act. II, 27; Ps. XV, 10.

Quum angustiaretur in me anima mea, dum dixi, Tristis est anima mea usque ad mortem: quando et facto me in agonia, factus est sudor meus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram; Domini recordatus sum; prolixius orando (quæ oratio non est descripta), et dicendo: Pater, si possibile est, aufer a me calicem istum; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Ego autem in voce laudis immolabo tibi sacrificium laudis, secundum quod homo sum. Obtulit etiam Christus Patri vel Trinitati prædam quam de inferis rapuit, dum eam in ascensione Patri præsentavit in patria. Denique, quando in passione immolavit se ipsum, nunquam anima ejus, quoad partem suam superiorem, cessavit a laude divina. Quæcumque vovi, reddam. Sic et nos agere par est. Displicet enim Deo stulta et infidelis promissio, ut Salomon ait.

8

Matth. xxvi, 38. Luc. XXII, 43, 44.

Matth. xxvi, 39; Luc. XXII, 42.

Eccle. V, 3.

Footnotes

  1. Matth. XII, 40. ↩

  2. Ps. XLIX, 15. ↩

  3. Ps. CXIX, 1. ↩

  4. Deut. IV, 29. ↩

  5. Dan. III, 49, 50. ↩

  6. Baruch II, 18. ↩

  7. Ps. LXIV, 5, 6. ↩

  8. Apoc. XX, 13. ↩

  9. Ps. XC, 15. ↩

  10. Ps. X, 5. ↩

  11. Apoc. XXI, 22. ↩

  12. Prov. II, 14. ↩

  13. Eccli. xxxv, 2. ↩

  14. Hebr. v, 7. ↩

  15. Expositio allegorica. ↩

  16. Matth. xxvi, 39. ↩

  17. Ps. xxi, 2; ↩

  18. Matth. xxvii, 46. ↩

  19. Joann. xi, 41, 42. ↩

  20. Ps. lxviii, 3. ↩

  21. Ps. lxviii, 3. ↩

  22. Ephes. iv, 9. ↩

  23. Ps. lxxxiii, 12. ↩

  24. Hebr. iv, 15. ↩

  25. Ps. lxxxvii, 4. ↩

  26. Ibid. 8. ↩

  27. II Cor. i, 8. ↩

  28. Thren. iii, 54. ↩

  29. Ps. xxi, 2; ↩

  30. Matth. xxvii, 46. ↩

  31. Is. liii, 4. ↩

  32. Job xvi, 11. ↩

Chapter 4 of 6