Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : ET FACTUM EST POST MORTEM MOYSIS.

AUCTOR libri hujus, sanctus Josue, de se ipso quasi de alio loquens, materiam libri sui continuat ad ea, in quibus beatissimus Moyses libros suos finivit, et ultimo libro suo imposuit terminum. Hinc Josue librum suum a conjunctione hac copulativa, Et, inchoans, ait: Et factum est post mortem Moysis servi Domini, qui fuit servus Dei servitute filialis timoris atque spontaneæ caritatis, non servitute timoris servilis et coactionis, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun. Josue triplex habuit nomen. Nam dictus est Osee, et Jesus, ac Josue. Pater autem ipsius vocabatur Nave, et Nun. Dicuntque aliqui, quod cognominatus sit filius Nun seu Nave, ad differentiam Jesu filii Sirach, pronepotis filii Jesu sacerdotis magni. Sed verius arbitror, quod more idiomatis Hebræorum ita cognominetur, quoniam apud Hebræos filii cognominantur a suo patre, quemadmodum in libris Regum et Paralipomenon præcipue constat, in quibus communiter dicitur David filius Jesse, Ezechias filius

Num. xiii, 17; Eccl. xlvi, 1.

Ibidem.

II Reg. xxiii, 1; I Par. x, 14.

A Achaz. Interdum tamen, sed raro, cognominantur a matre. Unde Joab et Abisai appellantur filii Sarviæ. Porro Jesus filius Sirach, plusquam per mille annos post Josue natus est, siquidem post Babylonicam fuit captivitatem: ideo non videtur, quod ad ejus differentiam, Josue dictus sit Jesus aut Josue filius Nave aut Nun. Ministrum Moysis. Fuit etenim Josue specialissimus ac familiarissimus Moysis servus, prout in diversis locis librorum Moysis legitur. Nam et cum Moyse ascendit in montem Sinai, quamvis non usque ad verticem montis, et cum Moyse revertebatur de monte: et sicut S. Clemens beatissimo archiapostolo Petro in omnibus familiarissime et affectuosissime cum mira reverentia, inseparabiliterque adhæsit, ita et Josue Moysi.

Et diceret ei: Moyses servus meus mortuus est. Circa hæc quæri potest, qualiter Deus locutus sit Josue. Secundo, an locutus sit ei hæc verba ante finem dierum luctus Moysis, an non. Ad primum dicendum videtur, quod locutus sit ad Josue

IV Reg. xviii, 1.

II Reg. II, 13; xvi, 9.

Exod. xxiv, 13.

Ibid. xxxii, 17-19. sicut ad Moysen, per creaturam subjectam, puta per angelum in humana effigie apparentem, et in vigilia plena, et forte aliquando aliter. Ad secundum aliqui dicunt, quod Dominus dixit ista verba ad Josue ante finem luctus mortis Moysis, quem filii Israel planxerunt triginta diebus. Alii dicunt, quod post finem dierum illorum: quod verius æstimo. Nam hoc ad honorationem tanti legislatoris ac vatis pertinuit, quod durante luctu ipsius, Dominus alia non commisit agenda ejus ministro ac populo, videlicet transitionem per Jordanem, et missionem exploratorum, ac cetera quæ in isto sequuntur capitulo.1 Hinc in Scholastica fertur historia: Post mortem Moysis, quiescente luctu populi pro eo, locutus est Dominus ista ad Josue. Lyra tamen dicit Hebræos aliter opinari, et sequitur eos, ut in expositione sequentis capituli referetur.

Insuper quæri potest, cur Dominus dixit ad Josue, Moyses servus meus mortuus est, quum tamen hoc notum exstiterit tam Josue ipsi, quam populo toti. Respondetur, quod Dominus hæc loquendo, ostendit se memorem servi sui fidelis etiam post mortem ipsius. Per eadem quoque verba destruxit duos errores: Primum, dicentium Moysen non esse defunctum, sed esse translatum in paradisum, et esse cum Elia et Enoch, quoniam nullum mortis suæ signum in terra relictum est, et quia cum Christo in sua transfiguratione corporaliter, quemadmodum et Elias, apparuit. Secundus error fuit Manichæorum et aliorum quorumdam, dicentium Moysen esse damnatum propter incredulitatem suam ad aquas Contradictionis, de qua non legitur pœnituisse: qui error per ista verba excluditur. Apertissime quoque Scriptura insinuat eum inde pœnituisse, per hoc quod post illam incredulitatem Dominus more solito ei locutus est, et Moyses consueta devotione pro Deo zelatus est, et bona usque in finem vitæ suæ exercuit. Atque pro illa incredulitate Dominus punivit eum in vita hac, privando eum ingressu terræ promissionis.2345 Denique, in Deuteronomio evidenter narratur Moyses esse defunctus.678

Surge. Ex hoc verbo videri posset, quod sedenti vel jacenti aut dormienti Dominus dixerit ista: vigilanti namque et stanti dici non solet, Surge. Sed opinari quis potest, quod Domino incipiente loqui ad Josue, ipse vir sanctus humiliter se coram Deo prostraverit, prostratoque Dominus dixerit, Surge, sicut et infra ait ad eum, Surge, cur jaces pronus in terra? Vel sensus est: Surge, id est, ad actum te præpara et extende. Circa hoc scribit Petrus Comestor:9 Quod ait, Surge, locutio est, et non est sensus: id est, genus et modus quidam loquendi est, nec ille est intellectus quem facere verba videntur. Et transi Jordanem istum tempore opportuno, id est, dispone te ad transeundum per fundum Jordanis, tu et omnis populus tecum, omnis videlicet Israeliticus populus, quem tibi commisi ut duci ac principi. Omnemque locum quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi: id est, universam terram, quam perambulaveritis pergendo ad pugnam contra adversarios vestros, me auxiliante obtinebitis.

Deinde termini terræ promissionis exprimuntur. A deserto et Libano, usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare Magnum contra solis occasum, erit terminus vester, id est terra et locus vestræ habitationis. Præterea intellectus hujus particulæ patet ex eo, quod in Exodo Dominus loquitur: Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium.10 Hinc quoque in Deuteronomio ait: Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et Libano, et a flumine magno Euphrate, usque ad mare Occidentale, erunt termini vestri.11 Itaque hoc loco, per desertum, intelligitur desertum Ægypti, quod terræ promissionis contiguatur a plaga australi; per Libanum vero, mons Libani, qui est a parte aquilonari respectu terræ promissionis. Euphrates autem est terminus terræ promissionis ab oriente. At vero per mare Magnum, quod est contra solis occasum, intelligitur mare Mediterraneum: quod etiam dicitur mare Occidentale, respectu maris Mortui, quod est in parte orientali: et vocatur nunc Magnum mare, non quod sit mare Oceanum, quod simpliciter dicitur magnum mare, et universam ambit ac circuit terram; sed magnum, respectu maris Rubri aut maris Mortui, nuncupatur. Insuper Hethæi erant una gens de gentibus quarum terras Deus filiis Israel repromisit, ut in Exodo patet.12 Unde hoc loco per terram Hethæorum, terræ omnium illarum gentium designantur, secundum quod totum solet per partem signari. Sed quæri potest, quomodo verificata sit ista promissio, quum certum sit quod filii Israel tempore Josue nunquam obtinuerint totam terram præfatam. Respondetur, quod promissio ista facta est populo Israelitico in communi, seu confuse sub nomine Josue et eorum qui tempore ejus fuerunt, et ita paulatim in populo illo fuit impleta, potissimum tempore David ac Salomonis.13 De his super Exodum plenius scripsi.

Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ.1415 Contra hoc videtur, quod reges Chananæorum contra Josue et filios Israel sunt congressi, et pugnaverunt contra eos viri Jericho, imo et habitatores Hai filios Israel fugaverunt et quosdam eorum interfecerunt:16 quæ omnia infra in textu habentur. Et respondendum, quod Resistere, sumitur hic pro Prævalere. Ista quoque promissio, sub conditione fuit intelligenda, sicut et similes promissiones, videlicet nisi filii Israel oppositum mererentur peccando. Vel dici potest, quod victoria illa virorum Hai, fuit brevis ac modica: idcirco non reputatur, quia quod modicum est, habetur pro nihilo.17 Nam et paulo post fuerunt omnino victi a filiis Israel. Sicut fui cum Moyse, ita ero et tecum. Quemadmodum Deus fuit cum Moyse per dona gratiæ gratum facientis, et item per dona gratiæ gratis datæ, ita et cum Josue. Fuit quippe cum Josue, eum supernaturaliter ac gratiosissime dirigendo, protegendo, ac triumphando; gratiam quoque prophetiæ, virtutem miraculorum et revelationes divinas conferendo eidem. Verumtamen in his omnibus excellentius fuit cum Moyse, nisi quod in miraculorum operatione, Josue videtur Moysen quodammodo excessisse, per hoc quod solem et lunam fecit tam imperialiter stare.18 Non dimittam nec derelinquam te, id est, intus et extra te protegam.

Confortare ex mea promissione et consolatione, et esto robustus mente et corpore. Hæc omnia accipi possunt per modum exhortationis ac jussionis: præcepit equidem Deus ipsi Josue, ut in virtutibus cresceret, et se ipsum confortaret in Domino, sperando in ejus auxilio. Aliorum enim duci ac judici necessaria est gratia specialis et magna, assiduusque profectus virtutum. Denique necessaria fuit huic Josue ista tam dulcis et firma consolatio et corroboratio Dei propter imminentium difficultatem negotiorum, quæ naturales vires ipsius Josue ac populi ejus totaliter excedebant, videlicet gentes illas Chananæorum copiosissimas atque fortissimas debellare, eorumque territoria possidere. Tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus tuis ut traderem eam illis, id est, quam cum juramento promisi dare posteritati Patriarcharum. Qualiter autem Josue terram illam divisit filiis Israel, infra in diversis capitulis enarratur.

Confortare ergo et esto robustus valde, id est in omni virtute stabilis ac perfectus, præsertim in fortitudine, quæ est virtus cardinalis, atque ad principes ac bellatores præcipue pertinet, ne propter imminentia mortis pericula pavidi, tristes, pusillanimesve exsistant; ut custodias memoriter retinendo, et facias opere exsequendo, omnem legem, id est universa legis mandata, quam præcepit tibi Moyses servus meus. Moyses namque legem omnibus generaliter dedit ac jussit; sed tanto specialius præcepit eam a Josue observari, quanto ceteris virtuosior, exemplariorque consistere tenebatur.1920 Quædam etiam legis præcepta solum principem concernebant, prout in Deuteronomio patet. Non declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram21, id est ad nullum vitiosum extremum, sed mane in medio, quum virtus sit quædam medietas inter duo vitia extrema; ut intelligas cuncta quæ agis, id est, omnem tuam actionem interiorem et exteriorem sapienter consideres, discutias, atque ad debitum referas finem, juxta divinæ legis tenorem. Quod totum qualiter sit agendum, docet lex Dei.

Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: id est, doctrinam Deuteronomii legis datæ per Moysen, omni tempore opportuno habe in ore, ita ut semper paratus sis eam proponere populo, et tibi commissos divina præcepta instruere, quantum requirit tuum officium. Sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, id est congruis horis diei noctisque, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo. Unde etiam in Deuteronomio habetur: Erunt verba Domini in corde tuo; et meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens.22 Tunc diriges viam tuam, id est, operationem et vitam tuam efficaciter rectificabis, atque ad debitum referes finem juxta legis præcepta; et intelliges eam, id est, cognosces an conversatio tua sit justa ac placita Deo. Impii autem non attendunt suorum actuum perversitatem, nec propria pensant pericula. Siquidem via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt: de quibus fertur in Psalmo, Fiat via illorum tenebræ et lubricum.2324

Ecce præcipio tibi, confortare et esto robustus. Quamvis enim confortari in Domino, et esse robustum in gratia ac virtute, sint dona Dei, nec virium humanarum effectus, juxta illud Jeremiæ, Non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos;25 nihilo minus præcipit Deus homini, confortari in Domino et esse in gratia fortem: quia si fecerit homo quod in se est, Deus gratiam conferet et robur virtutum præstabit. Noli metuere carnali timore, et noli timere mundana formidine; sed omnem inordinatum abjice metum ex intuitu et confidentia adsistentiæ Omnipotentis: quoniam tecum est Dominus Deus tuus, per gratiosam directionem, et protectionem ac opem, in omnibus ad quæcumque perrexeris corporali aut spirituali progressu, id est, ad quæcumque agenda te extenderis. O quam magna et pia promissio! Ex qua videtur, quod Josue fuerit ex hac hora confirmatus in gratia, et assecuratus de præservatione a culpa mortali: nisi forte, quod ait, Ad quæcumque perrexeris, specialiter intelligatur de profectione ad pugnas contra Chananæos. Præterea intuendum, quod Josue, tanquam vir sapiens, ponderavit difficultatem et onus gravissimum injuncti sibi officii, pericula quoque præsidentiæ suæ, præsertim quoniam prædecessor ac dominus suus Moyses, qui fuit perfectior eo, toties fuit gravatus ex regimine plebis illius, et tandem graviter lapsus, atque ab ingressu terræ promissæ prohibitus. Ideo pius Dominus mentem Josue intuens, tam multipliciter ac dignanter consolatus est eum, et eadem sæpe repetiit, unamque sententiam per diversa verba significavit, ad majorem rei certitudinem et affirmationem.26 Hinc Josue animatus, statim processit ad divini exsecutionem mandati.

Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo ac dicite. In qualibet namque tribu fuit et præfuit unus specialis princeps, ex tribu illa progenitus:27 sicque Josue jussit, ut unusquisque eorum transiret per tribum suam, imperans ei: præparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Jordanem. Ex hoc apparet, quod jusserunt præparari cibaria usque in diem tertium. Idcirco dicunt expositores, istud non posse intelligi de manna, quod nec in diem immediate sequentem poterat incorruptum servari, nisi pro sabbato, ut in Exodo patuit.28 Ideo istud exponunt de aliis alimentis, quæ filii Israel invenerunt aut emerunt in terris per quas transibant. Unde in Deuteronomio Dominus ait ad eos: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau. Cibos emetis ab eis, et aquam emptam haurietis et bibetis.29 Quod autem manna nondum defecit, patet infra.30

Præterea quæritur, qualiter verum sit quod Josue dixit, Post diem tertium transibitis Jordanem. Non enim transierunt Jordanem post verba hæc ante septimum diem: quia post hæc verba misit Josue exploratores in Jericho, qui inde egressi, latuerunt per tres dies in montibus;31 post quorum reditum, Josue et filii Israel perrexerunt usque ad Jordanem, atque ibidem triduo permanserunt, antequam transirent Jordanem:32 quæ omnia infra habentur. Ad istud Augustinus respondet, quod Josue dixit hæc verba sensu humano, sperans ut homo sic fieri posse, si exploratores cito redirent.33 Nam et illi quibus loquitur Deus, interdum humana dispositione aliquid agere volunt, in qua Deum sibi esse rectorem confidunt; sed eorum consilia sæpe ab ipso mutantur, cujus providentia gubernantur. Hinc Magister in historiis protestatur: Istud, videlicet quod post tertium diem transirent Jordanem, dixit Josue de humano consilio, permisitque Dominus (ut adstruit Augustinus) ipsum Josue errare, ne deinceps simile aliquid sine divino consilio aggrederetur, præsertim quoniam dixit ad Moysen de Josue:34 Pro eo, si quid agendum est, Eleazar consulet Dominum. Quod autem Josue in isto erraverit, patet: quoniam ignoravit an nubes tertio die elevaretur de tabernaculo, sine cujus elevatione castra movenda non erant.35 Hæc in Historiis.

Porro aliis videtur istud non bene sonare. Si enim (ut alibi loquitur Augustinus) auctores Scripturæ canonicæ erraverunt in uno, perit tota auctoritas sacræ Scripturæ. Immediate quoque ante hæc verba Dominus dixit ad Josue: Tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, etc.; et rursus, Sicut fui cum Moyse, ita ero et tecum; et multa similia. Hinc quidam doctores catholici asserunt, verba ista hoc loco esse conscripta per anticipationem, ita quod verba hæc protulit Josue post reditum exploratorum: quod etiam dicunt Hebræi. In Scripturis namque, post facta aut dicta, aliquando ante narrantur. Insuper dici potest, quod Josue non dixit hæc verba, Post diem tertium transibitis Jordanem, cum præcisione; nec numerus minor excludit majorem, dum ponitur absolute: sicque ponitur hic numerus determinatus pro indeterminato, quemadmodum in Job habetur: Hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione.36 Sic et Christus in Evangelio dixit, Tertio die consummor, quum dictum fuisset ad eum, Vade hinc, quia Herodes vult te occidere.37 Imo interdum crastinum, pro futuro in brevi, accipitur, juxta quod Jacob locutus est:38 Cras respondebit mihi justitia mea. Sic igitur sensus erit: Post diem tertium, id est in brevi, transibitis Jordanem.

Consequenter in textu describitur, qualiter Josue præcepit duabus tribubus ac dimidiæ, scilicet tribui Ruben et tribui Gad ac mediæ tribui Manasse, ut implerent quod Moyses eis præcepit, prout in Numerorum libro habetur.39 Nec est difficultas in textu, nisi quod in fine capituli filii Israel dicunt: Tu tantum confortare, et viriliter age. In quibus verbis superiorem suum humiliter admonent; et quod aiunt, Tantum, non sumitur exclusive, sed sensus est: Hoc præcipue exhortamur et cupimus, ut conforteris in Domino, atque viriliter agas.

Footnotes

  1. Deut. xxxiv, 5. ↩

  2. Matth. xvii, 3; ↩

  3. Marc. ix, 3; ↩

  4. Luc. ix, 30. ↩

  5. Deut. xxxiv, 6. ↩

  6. Num. xx, 12. ↩

  7. Deut. ii, 2, 3, 17, 31; xxxiv, 4. ↩

  8. Num. xx, 11. ↩

  9. Josue vii, 10. ↩

  10. Exod. xxiii, 31. ↩

  11. Deut. xi, 24. ↩

  12. Exod. 1, 8, 17. ↩

  13. II Reg. viii, 15; ↩

  14. III Reg. iv, 21; IX, 20, 21. ↩

  15. Exod. xxiii, 23. ↩

  16. Josue x, 5; vi, 1; vii, 4, 5. ↩

  17. Josue vii, 24. ↩

  18. Josue x, 12. ↩

  19. Josue viii, 24. ↩

  20. Exod. iii, 8, 17. ↩

  21. Deut. xvii, 16-20. ↩

  22. Deut. vi, 6, 7. ↩

  23. Ps. xxxiv, 6. ↩

  24. Prov. iv, 19. ↩

  25. Jer. x, 23. ↩

  26. Num. xx, 12. ↩

  27. Num. vii, 2. ↩

  28. Exod. xvi, 19-24. ↩

  29. Deut. ii, 4, 6. ↩

  30. Josue v, 12. ↩

  31. Josue ii, 1, 22. ↩

  32. Josue m, 1. ↩

  33. Aug. Quæst. in Josue. ↩

  34. Num. xxvii, 21. ↩

  35. Num. ix, 17 et seq. ↩

  36. Job xxxiii, 29, 30. ↩

  37. Luc. xiii, 32, 31. ↩

  38. Gen. xxx, 33. ↩

  39. Num. xxxii, 20 et seq. ↩

Chapter 3 of 34