Skip to the text

Articulus 2

DE SPIRITUALI HUJUS PRIMI CAPITULI INTELLECTU.

QUEMADMODUM Origenes testatur, liber hic non tam gesta Josue filii Nave nobis indicat, quam sacramenta Domini Jesu nobis depingit. Itaque Josue nomine et re Christum præfiguravit : imo quia in multis eminenter ac evidenter per facta Josue, mysteria Christi signantur, iste liber inter propheticos codices computatur. Prophetæ namque et alii quidam viri præcipui veteris Testamenti, non solum verbis, sed etiam factis de Christo sunt vaticinati. Idcirco Christus loquitur per Osee prophetam : Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum.12 In manibus, inquit, Prophetarum, id est per opera eorum, sum similitudinarie præsignatus.3

Denique, in veteri Testamento tres viri egregii hoc nomine Jesus, in typo summi Jesu Christi, sunt nuncupati.4 Primus illorum fuit5 Josue iste dux Israelitici populi, qui suo principatu regiam Christi Jesu dignitatem signavit. Secundus fuit Jesus Josedec sacerdos magnus, id est pontifex Judæorum, qui Christum Jesum, in quantum est, summus Pontifex, præfiguravit.6

Tertius fuit Jesus filius Sirach, auctor Ecclesiastici libri, qui per suam sapientiam typus exstitit Jesu Christi, in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt abscond=diti.7 Insuper Josue in multis est Christi figura. Primo, quoniam Amalecitas, qui filios Israel impugnarunt, debellavit : sic et Christus invisibiles hostes, qui populum Dei incessanter impugnant, devicit.8 Secundo, quoniam filios Israel in terram perduxit promissionis : sic Dominus Jesus electos suos in regnum perduxit felicitatis cœlestis.9 Tertio, quoniam filiis Israel divisit terram promissam :10 sic Jesus omnium judex ac Dominus, unicuique electorum dat locum et præmium in regno cœlorum, juxta mensuram meritorum suorum.11 In aliis quoque multis fuit Christi figura, sicut patebit infra.

Et factum est post mortem Moysis, ut loqueretur Dominus ad Josue ministrum Moysis, dicens : Moyses servus meus mortuus est. Per Moysen lex vetus, per Moysen data, datur intelligi, juxta illud in Evangelio : Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis surrexerit, credent.12 Per hoc ergo quod post mortem Moysis locutus est Dominus Josue, figuratur, quod adveniente plenitudine temporis, in quo Deus decrevit imponere finem legalibus, incarnatus est Christus, atque secundum suam humanitatem Spiritu Sancto repletus est, per cujus allocutionem internam cognovit legalia jam esse sepelienda ac cessatura. Præterea, sicut Moyse mortuo, Josue in principatu successit ; sic veteris legis observantia desinente, Christus Filius Dei, principatum accepit Ecclesiæ, et factus est legifer rex Judæorum, ac Pontifex veri spiritualisque Israelis, videlicet populi christiani per Hebræos significati. Circa hæc loquitur Origenes : Considera subversam Jerusalem esse, templum et altare destructa, sacrificia, sacerdotium, pontificium et mysteria litterarum cessasse, et dicito : Moyses servus Dei mortuus est. Considera quoque gentes esse conversas ad fidem, id est, ecclesias construi, altaria non cruore pecudum adspergi, sed pretioso Christi sanguine decorari, et dic, quia Jesus post mortem Moysis obtinuit principatum, non Jesus filius Nave, sed Jesus Filius Dei.

Rursus per Moysen, intelligitur lex divina ;1314151617 per Josue ministrum Moysis, bonus prælatus legi subjectus.1819 Dum ergo populus christianus divinam transgreditur legem, conqueritur Deus et loquitur cui-cumque fideli prælato, Moyses servus meus defunctus est: quia lex data a me, in Christianorum cordibus jam deficit. Omnes enim quæ sua, non quæ mea sunt, quærunt, ita quod illud Isaiæ videatur impletum:20 Quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.21

Surge, et transi Jordanem istum, tu et omnis populus tecum. Per Jordanem designatur Baptismus. Christus autem Joannis baptismum suscipere, Deo Patre instigante, dignatus est, et omnes qui crediderunt in Christum, per Christi Baptismum transierunt, purgati sunt et salvati, sicque ad cœlestis promissionis perducti sunt regionem.2223 Rursus, Jordanis interpretatur descensus: per quem notatur humilitas, per quam ipsemet Dominus Jesus et universi Christifideles ambulaverunt.24 Exinanivit etenim se ipsum, et dixit:25 Qui se humiliat, exaltabitur. Itemque: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.26 Et: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Hinc per Isaiam ait superbo:27 Descende, sede in pulvere. Quid est sedere in pulvere, nisi in propriæ vilitatis et culpæ consideratione quiescere? Prælatus ergo plebem sibi commissam debet in humilitate præcedere, sicque cum illis in terram Beatorum intrare.

Omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam. Totus quippe orbis terrarum, Christo et ejus Ecclesiæ est concessus ac subditus, dominaturque Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.2829 Unde et dixit: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.30 Nullus poterit vobis resistere. Certum est, nullum posse resistere Christo, nisi quantum ipse permiserit. Pater namque omnia dedit in manus ejus;31 et ipse Christus rursus de se ipso ait ad Patrem: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis.32 Suis quoque discipulis dixit: Dabo vobis os et sapientiam, cui non33 poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Denique constat quod populo christiano, si obediret perfecte, nulla posset gens prævalere. Sicut fui cum Moyse, ita ero et tecum. Quemadmodum enim Deus omnipotens legem Moysis per diversa miracula et præclara Spiritus Sancti charismata confirmavit, ita, imo et incomparabiliter magis et excellentius, evangelicam legem constabilivit; fuitque Deus cum Christo homine ineffabiliter gratiosius, gloriosiusque, quam cum Moyse, nec dimisit eum, nec dereliquit per gratiæ aut gloriæ subtractionem aut diminutionem, quamvis in Passione reliquerit eum quantum ad apparentiam quamdam exteriorem et subtractionem solitæ redundantiæ consolationis a superiori parte animæ suæ in partem ipsius inferiorem ac sensitivam.3435 Propter quod pendens in cruce, clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?36 Confortare et esto robustus. Christus in omni virtute immobiliter perfectus fuit ac stabilis ab exordio incarnationis. Attamen, Passione instante, sponte quasdam passiones vel potius propassiones assumpsit, et per modum infirmantis se habuit.37 Propter quod apparuit ei angelus de cœlo, ipsum confortans38, id est, instar confortantis se habens, et consolatoria proferens verba, videlicet qualiter suæ merito passionis redempturus esset genus humanum, et veris fidelibus regionem mansionum cœlestium divisurus.

Præterea per Josue designatur quicumque prælatus, pastor et præsul, cui Dominus specialiter jubet, persuadet ac loquitur, ut confortetur in omni virtute et gratia Spiritus Sancti, imo tanto virtuosior esse conetur, quo pluribus præsidet, et altioris est auctoritatis aut professionis, et quo plura atque majora desuper dona sortitus est, et pro pluribus redditurus est rationem, ut aliorum imbecillitatem et imperfectionem valcat supportare, et in bono vincere malum.3940 Itaque omnem evangelicam legem debet servare, ne a subditis possit in aliquo reprehendi, et ne quempiam scandalizet, ne dispergat et perdat, quos tenetur colligere et curare.4142 Qui enim in uno offendit, fit omnium reus.434445464748 Non ergo declinet a lege Christi, nec a via justitiæ ac observantia juris, ad dexteram se extollendo per prospera, aut inaniter blandiendo, vel mala sub boni specie admittendo, seu etiam per indiscretionem ultra vires quid aggrediendo; nec ad sinistram deficiendo in adversis, aut aperta vitia incidendo, aut unum præ alio aggravando injuste; sed regia via incedat, et absque acceptione judicet personarum.4950

Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo. Prælatus, pastor et prædicator, Evangelium Dei suo debet inscribere cordi, et omnem suam locutionem secundum illud dirigere, jugiterque habere in promptu verbum saluberrimæ informationis, correctionis, exhortationis et sanctæ consolationis, et ita intelligere cuncta quæ agit, ac propriam conversationem discutere, taliterque implere, quod ait Scriptura : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.51 Præterea, quamvis ista sint ardua, Dominus tamen consolatur bonæ voluntatis prælatum, dicendo : Noli metuere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus. Specialiter namque paratum se exhibet præsidentibus, ad ipsum toto corde confugientibus, subvenire. Itaque væ intimoratis, ambitiosis, negligentibus, carnalibusque prælatis, judicibus ac præsidentibus inefficacibus Dei vicariis, qui sunt canes muti, quibus durissimum instat judicium.5253

Præcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo ac dicite : Præparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Jordanem ad possidendum terram. Per Josue intelligitur Christus, qui principibus tribuum, id est Apostolis judicaturis duodecim tribus Israel, jussit ire per universam Judæam, deinde per universas gentium nationes, ad prædicandum omnibus illis, ut sibi de spiritualibus alimoniis providerent, hoc est de virtutibus, donis et fructibus Spiritus Sancti, de pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris, de sacramentorum refectionibus, de actibus virtuosis ac pane lacrimarum :5455565758 quia post tertium diem, hoc est post contritionem, confessionem et veniæ implorationem seu quosdam pœnitentiæ actus, essent transituri Jordanem, id est suscepturi Baptismum59, qui non consuevit adultis et his qui de gentilitate et Judaismo convertebantur ad Christum, conferri, nisi post confessionem et abstinentias, orationes et pœnitentiales exercitationes.

Insuper, per tribum Ruben primogeniti ex Lia, et tribum Gad primogeniti ex Zelpha, ac tribum mediam Manasse primogeniti ex conjuge Joseph, exprimitur populus Hebræorum, qui primo legem accepit per Moysen.60 Per alias tribus signantur, qui postea Evangelii gratiam sunt sortiti, quum transissent Jordanem, id est, baptizati fuisse. Verum tam illi qui ultra Jordanem, quam ceteri, fuerunt in numero impari, non integro ac totali : quoniam superbeatissimæ Trinitatis notitiam, non nisi imperfectam habuerunt in vita hac, tam qui sub lege, quam qui sub Evangelio exstiterunt.

Omnia quæ præcepisti nobis, faciemus. Sic subditi boni superioribus suis in cunctis obedire debent caritative, prompte ac reverenter : imo et pro superioribus suis debent cordialiter ac instanter orare.

Footnotes

  1. Galat. IV, 4. ↩

  2. Osee xii, 10. ↩

  3. Luc. II, 7. ↩

  4. Is. XI, 2. ↩

  5. Eccli. i, 1. ↩

  6. Agg. i, 1, 12; ii, 3, 5. ↩

  7. Coloss. ii, 3. ↩

  8. 12; n, 3, 5. ↩

  9. Zach. m, 1. ↩

  10. Exod. xvii, 9, 10, 13. ↩

  11. Exod. xiii, xxi. ↩

  12. Luc. XVI, 31. ↩

  13. Act. III, 22. ↩

  14. Hebr. VII, 26. ↩

  15. Hebr. XXXIII, 22. ↩

  16. Josue i, m, ↩

  17. Coloss. n, 3. ↩

  18. Josue i, iii, xii. ↩

  19. Zach. iii, 1. ↩

  20. Philipp.n, 21. ↩

  21. Is. xxiv, 5. ↩

  22. Galat. m, 26, 27. ↩

  23. Matth. m, 16. ↩

  24. Philipp.n, 7. ↩

  25. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  26. Matth. xi, 29; xviii, 3. ↩

  27. Is. xlvii, 1. ↩

  28. Ps. lxxi, 8. ↩

  29. Ps. n, 8. ↩

  30. Matth. xxviii, 18. ↩

  31. Joann.xm, 3. ↩

  32. Joann. xvii, 2. ↩

  33. Luc. xxi, 15. ↩

  34. Matth. xxvi, 37, 38. ↩

  35. Joann.viii, 29. ↩

  36. Matth. xxvii, 46. ↩

  37. Matth. xxvi, 37, 38. ↩

  38. Luc. xxii, 43. ↩

  39. Rom. xii, 21. ↩

  40. Galat.vi, 2. ↩

  41. Jacob. u, 10. ↩

  42. Ezech. xxxiv, 5, 16. ↩

  43. Joann. xiii, 29. ↩

  44. Joann. xiii, 3. ↩

  45. Ps. ii, 8. ↩

  46. Philipp. ii, 7. ↩

  47. Galat. iii, 26, 27. ↩

  48. Philipp. ii, 21. ↩

  49. Jac. u, 9. ↩

  50. Deut. XVI, 19; ↩

  51. Ps. I, 2. ↩

  52. Sap. VI, 6. ↩

  53. Is. LVI, 10. ↩

  54. Ps. LXXIX, 6. ↩

  55. Eccli. XV, 3. ↩

  56. Matth. XXVIII, 19. ↩

  57. Act. XIII, 46. ↩

  58. Matth. XIX, 28. ↩

  59. Matth. iii, 16. ↩

  60. Gen. XXIX, 32; XXX, 11; XLI, 51. ↩

Chapter 4 of 34