Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : MISIT ERGO JOSUE FILIUS NUN DE SETIM.

CONSEQUENTER describitur exsecutio jussionis divinæ circa ingressum ad terram Chananæorum trans Jordanem. Misit ergo Josue filius Nun de Setim, id est de loco sic nuncupato, exsistente in campestribus et extremitatibus Moab, ubi et Moyses in monte defunctus est, ut in Deuteronomio legitur, duos viros exploratores, de quibus (ut fertur) fabulantur quidam Hebræi, quod fuerunt Caleb et Phinees, in abscondito, id est sub tali apparatu et specie, ut non cognoscerentur esse exploratores, neque de populo Israel.1 Dicunt aliqui, quod misit eos sub simulatione stultitiæ, sicut et David coram Achis rege Geth, simulavit se quasi furiosum et stolidum, ne caperetur, ut primo Regum libro habetur.2 Porro Hebræi (ut fertur) asserunt, quod fingebant se surdos et mutos, ne ex sua loquela cognoscerentur : quod non videtur apparentiam magnam habere, sciebant enim et aliam linguam, saltem Ægyptiam, præsertim si erant Caleb et Phinees, quod ad minus de Caleb constat. Hinc verius puto, quod habitum Chananæorum assumpserunt, ut tanto minus putarentur Hebræi, quanto habitatoribus terræ videbantur similiores; vel introierunt ut mercatores, aut tale quid prætendentes. Josephus vero dicit, quod cives non curabant de consideratione qua exploratores isti singula quæque intuebantur, quia putabant eos tanquam peregrinos, invisa libenter adspicere.

Circa hæc, duo quæruntur : Primo, cur Josue vir sanctus misit exploratores, quum explorare videatur actus iniquus et fallax : propter quod Joseph quasi reprehensorie dixit fratribus suis, Exploratores estis.3 Secundo, cur fecit terram et urbem Jericho explorari, quasi ad sciendum qualiter posset eas acquirere, quum ex promissione divina certus esse debuerit, quod eas Deo auxiliante faciliter obtineret, non obstante quacumque terræ et urbis habitatorum fortitudine.4 Respondendum ad primum, quod sicut in justis præliis licet uti insidiis, ut infra dicetur, ita et exploratione.5 Est itaque exploratio duplex : una, quæ venit ex zelo justitiæ, et ordinatur ad justum triumphum, et hac usi sunt Moyses et Josue;6 alia, quæ ex odio, cupiditate, ambitione, et simili procedit radice, atque ad injustam aliorum oppressionem ordinatur : de qua locutus est Joseph. Ad aliud respondendum, quod quamvis Josue certus fuit de veritate promissionis divinæ, non tamen omisit facere quod in se erat.

Circa hæc quidam facit prolixum tractatum, an missi sunt isti exploratores ante finem luctus Moysis, et approbat opinionem Rabbi Salomonis, dicentis, quod missi fuerunt antequam finiebantur triginta dies luctus deflentium Moysen; sed hujus oppositum magis approbatum est primo articulo. Probatio quoque Rabbi Salomonis procedit ex incerto, quoniam dies obitus Moysis ignoratur, et quamvis a principio fuisset descriptus in annalibus Judæorum, illa tamen descriptio (ut probabile est) postea fuit deleta, præsertim tempore Babylonicæ captivitatis, vel in aliis cladibus Hebræorum, in quibus libri eorum ab infidelibus fuerunt combusti. Denique, ut Rabbi Paulus fatetur, et facile est pensare, Rabbi Salomon fuit novitatum confictor, et de vana curiositate notatur. Sed quia de ista re parva vis est, transeo.

Et dixit eis : Ite, et considerate terram urbemque Jericho. Non præcepit eis totam terram illam perambulare et considerare, sed eam quæ juxta Jericho erat, an scilicet fertilis esset seu populosa, an etiam Jericho esset urbs populosa atque munita. Qui pergentes, ingressi sunt domum mulieris meretricis in Jericho habitantis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam, id est, se repausabant, et recumbebant fortassis post laborem itineris, considerationemque urbis. Communiter dicunt expositores sancti, quod Rahab hæc, exstitit meretrix saltem ad tempus : cujus oppositum tenet Lyra, eo quod Salmon filius Naasson principis tribus Juda, duxit eam uxorem. Sed quia Septuaginta transtulerunt, Meretricem, et Scriptura canonica eam sic nominat, ut patet in Canonica sancti apostoli Jacobi, asserentis, Rahab meretrix nonne ex operibus justificata est?7 hinc potius reor, quod meretrix fuit ; non tamen opinari oportet, quod penitus publica, sed eo modo, quo in Scripturis feminæ incontinentes, et quæ pro notabili pretio possunt acquiri, meretrices vocantur. Ad objectum vero dici potest, quod post suam conversionem ad Judaismum, facta sit valde proba. Idcirco ob ejus probitatem, virtuositatem, et propter fidelitatem quam exploratoribus exhibebat, Salmon eam honoravit, ac duxit in conjugem : et forte aliunde fuit mulier apta, utpote speciosa, prudens et opulenta.8 De isto super Matthæum plenius scripsi. Verumtamen, ut probabiliter dicitur, translatio Chaldaica habet, Ingressi sunt domum mulieris hospitalariæ, et dictio Hebraica ad designandum meretricem et venditricem victualium, est æquivoca : unde dicunt Hebræi nonnulli, quod meretrix fuit, et hospitium tenens. Propter quod exploratores deverterunt ad domum ejus, non ad fornicandum, sed quoniam domus ejus fuit communis : sic minus observantur introeuntes in eam.

Nuntiatumque est regi Jericho hora cœnæ, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem9, id est tempore vespertino in ipso crepusculo, quando intrantes minus inspiciuntur, de filiis Israel, ut explora- rent terram. Forte quod aliqui exsistentes in domo Rahab, conjecerunt et nuntiaverunt hoc regi, vel custodes portarum qui diligenter considerabant intrantes per portas. Misitque rex ad Rahab meretricem, dicens: Educ viros qui ingressi sunt domum tuam, id est, duos illos Hebræos propala, et fac exire. Exploratores quippe sunt, et omnem terram hujus regionis considerare venerunt. Hoc suspicabatur rex Jericho. Porro secundum Josephum, rex voluit per tormenta extorquere a viris illis cur venissent. Tollensque mulier viros, abscondit. Hoc fecit antequam nuntii regis venerunt ad eam, vel in loco secretori posuerat eos. Estque probabile, quod exploratores consideraverunt vel timuerunt se esse notatos, et ideo petierunt abscondi. Nec enim Rahab abscondit eos, nisi ad ipsorum petitionem : nisi forte dicatur, quod ante adventum nuntiorum regis, ipsa quoque pensaverit quod erant de filiis Israel, et ideo avisaverit eos atque suggesserit, quod permitterent se abscondi. Et ait nuntiis regis: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent. Quumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt. Persequimini cito, et comprehendetis eos. Hoc fuit mendacium officiosum pro pia causa prolatum, videlicet pro ereptione exploratorum, et sui ipsius ac suorum a morte : ideo modicæ fuit culpæ.

Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ : quod fecit vel ad virorum petitionem, vel ex propria suggestione, ut tactum est, vel, secundum Josephum, ut ibi cœnarent. Operuitque eos lini stipula quæ ibi erat. Alia littera habet, Stuppa. Et secundum Magistrum in historiis, stipulam illam super murum siccavit. Hi autem qui missi erant, videlicet nuntii regis, secuti sunt eos : non quod veraciter secuti sint exploratores, qui adhuc erant in civitate, sed secundum suam æstimationem sequebantur eos, quos putabant ante se currere ; per viam quæ ducit ad vada, hoc est aquas, Jordanis. Illisque nuntiis regis egressis urbem, statim porta civitatis, per quam exibant, clausa est, ne exploratores aut alii adversarii urbem de nocte intrarent. Quidam tamen exponunt, quod nuntiis egressis domum Rahab, statim porta seu janua domus Rahab sit clausa ab ea, quatenus convenientius absconderet exploratores, nullo ingrediente in domum ejus; sed prima expositio aptior est.

Necdum obdormierant qui latebant. Homines namque in timore atque periculo constituti, non cito obdormiunt præ inquietudine cordis et imaginationis. Unde et Nabuchodonosor perterritus:10 Somnus, inquit, recessit a me. Et ecce mulier ascendit ad eos, et ait: Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: id est, certa sum quod Deus vester qui est omnium Dominus, dare decrevit, et protinus dabit vobis universam hanc terram Chanaan. Secundum Origenem, meretrix ista facta est prophetissa: non quod vere spiritum habuit prophetiæ, sed quoniam instar Prophetarum, de futuro per modum præteriti est locuta propter certitudinem rei. Illud autem scivit futurum, præcipue ex duobus. Primo, ex dejectione cordis Chananæorum: qui enim sic timent, vinci consueverunt. Secundo, ex mirabilibus quæ Deum Hebræorum fecisse audivit: hoc est quod subditur: Etenim irruit in nos terror vester, id est, formido de vobis concepta, impetuose incidit cordibus nostris; et elanguerunt, id est, mente infirmati sunt, omnes habitatores terræ istius, quoniam robur et animum spemque prævalendi amiserunt. Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad introitum vestrum.11 Esse humidum, inseparabile est ab aqua. Ideo aqua proprie non siccatur. Itaque sensus est, quod Dominus siccavit fundum maris Rubri, removendo aquam ab eo ad spatium certum. Dominus enim Deus vester, ipse est Deus in cœlo sursum, et in terra deorsum, id est cœlestium atque terrestrium, imo et universorum. Hoc mulier ista perpendit ex supernaturalibus

Dei effectibus, et quoniam dii Ægyptiorum et Amorrhæorum non potuerunt suis subvenire cultoribus, nec Deo resistere Hebræorum. Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam, id est pietatis effectum, ita et vos faciatis misericordiam cum domo patris mei, id est cum parentibus meis et posteritate seu cognatione ipsorum; detisque mihi signum verum veritate rei, puta reale et certum indicium, ut salvetis, id est de hoc quod salvabitis, patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras, id est nos ipsos seu vitam nostram animalem corpoream, de morte violenta, videlicet de interfectione, qua Hebræi occident populum hujus urbis ac regionis.

Qui responderunt: Anima nostra sit pro vobis in mortem, id est, nos ipsi occidamur, nisi eripuerimus vos de morte. Istud fuit æquivalenter juramentum per exsecrationem, quemadmodum illud Apostoli, Ego testem invoco Deum in animam meam. Itaque anima nunc sumitur pro toto composito, cujus ipsa est pars principalis; vel pro vita animali, quam diffundit in corpus.12 Rationalis etenim anima immortalis est quantum ad suam essentiam. Quumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam sicut petisti, et veritatem, id est juramenti hujus verificationem seu adimpletionem.

Demisit ergo, id est deposuit, eos per funem de fenestra sui solarii. Domus enim ejus hærebat muro. Circa hoc refert Lyra: Hebræi, qui dicunt Rahab fuisse meretricem, affirmant, quod per funem illum consuevit suos recipere atque dimittere amatores; sed non videtur, quod rectores civitatis hoc permisissent, præsertim nocturnis temporibus. Ad meretrices quoque fit patens, non talis furtivus et latens, ingressus. Dixitque ad eos: Ad montana conscendite divertendo a recto itinere, ne forte occurrant vobis revertentes nuntii regis. Ibique latitate diebus tribus, loquendo de diebus naturalibus qui noctem includunt, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc quo adjurasti nos, id est, ad id non erimus obligati, nec ejus transgressio imputabitur nobis ad culpam, si ingredientibus nobis terram, quando videlicet omnes simul cum Josue principe nostro intrabimus terram hanc, signum non fuerit funiculus iste coccineus, id est rubeus, per quem deponis nos, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos, ut funem istum adspiciendo, cognoscamus domum tuam hoc signo, et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. Qui ostium domus tuæ egressus fuerit die quo urbem istam vastabimus, reus erit. Sanguis ipsius erit in caput ejus: id est, effusio sanguinis sui seu interfectio ejus, juste imputabitur ei; et nos erimus alieni ab ejus interitu, ita quod in culpa non erimus.

Illi vero, scilicet exploratores isti, qui et gratias retulerunt Rahab meretrici, secundum Josephum, ambulantes, pervenerunt ad montana, et manserunt ibi, videlicet in montanis, per tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti. Ex quo apparet, quod nuntii regis Jericho, per tres dies quærebant exploratores, perscrutando eos hinc inde per diversa deverticula atque latibula. Ut fertur, Hebræi dicunt quod revelatum fuit huic Rahab, quod tantum tardarent; sed non videtur quod Deus hoc magis revelaverit Rahab, quam exploratoribus ipsis. Idcirco apparet quod Rahab ex humana prudentia et conjectura suggessit exploratoribus latitare triduo in montanis, quoniam non putavit nuntios regis ultra tres dies extra oppidum tardaturos. Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte, in cujus se latibulis absconderunt, et transito Jordane forsan navigio, venerunt ad Josue, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi.13 Non soli Josue, sed et aliis, saltem principalioribus, illa narrabant. Deinde relata sunt populo toti, sed Josue tanquam principalis exprimitur. Atque dixerunt: Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc: propter certitudinem et evidentiam rei futuræ, loquebantur de ea quasi de re gesta; et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus, ita quod passio timoris carnalis ac mundani, et etiam naturalis, dejecit corda eorum, nec per virtutem fortitudinis, aut per judicium rationis timorem illum queunt abjicere ac frenare.

Footnotes

  1. Deut. xxxiv, 5. ↩

  2. I Reg. xxi, 10-15. ↩

  3. Gen. xlii, 9. ↩

  4. Josue 1, 5. ↩

  5. Josue viii. ↩

  6. Num. xiii, 18. ↩

  7. Jacob. II, 25. ↩

  8. Matth. I, 5. ↩

  9. Josue ii, 2. ↩

  10. Dan. II, 5. ↩

  11. Exod. XIV, 21. ↩

  12. II Cor. I, 23. ↩

  13. * transmisso ↩

Chapter 5 of 34