Skip to the text

Articulus 4

DE MYSTICO HUJUS SECUNDI CAPITULI SENSU.

PER Josue, juxta præhabita, intelligitur Christus mundi salvator, qui misit duos exploratores in abscondito: per quos possunt intelligi angeli sancti invisibiliter missi in mundum, et item sancti prædicatores, duo quoque Testamenta. Quibus præcepit: Ite, et considerate terram urbemque Jericho, id est habitatores terræ, et eos qui sibi in sæculo isto loca construxerunt munita. Angeli namque ad homines missi sunt, ad intuendum ac sublevandum eorum calamitates, atque ad illuminandum ac dirigendum corda eorum. Similiter prædicatores misit Christus in mundum ad explorandum salubriter mores ac vitia hominum, non principaliter ad sciendum, sed ad convertendum, ac salvandum sæcularium mentes: quod factum est per prædicationem ac doctrinam utriusque Testamenti. Qui pergentes, ingressi sunt domum meretricis nomine Rahab, et quieverunt apud eam. Per Rahab, quæ interpretatur latitudo, designatur gentilitas, quæ erat per totum mundum diffusa. Ad gentiles ergo tam angeli quam Apostoli ac reliqui prædicatores quamplurimi, accesserunt pro informatione, conversione, et salvatione ipsorum, multoque tempore apud ipsos manserunt. Unde et Christus ascensurus in cœlum, dixit discipulis suis :1 Euntes, docete omnes gentes. Paulus quoque et Barnabas ingratis incredulisque dixerunt Judæis :2 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes.3

Nuntiatumque est regi Jericho. Per regem Jericho, intelligitur princeps tenebrarum, quem Salvator principem mundi appellat.4 Cui angeli Satanæ retulerunt, quanta bona, quantumque fructum, et quantam salutem tam angeli sancti quam Christi discipuli fecerunt tempore evangelicæ legis, præsertim in exordio primitivæ Ecclesiæ, ubique terrarum in gentibus :5 quod princeps caliginis impatientissime ferens, per suos satellites suggessit ex gentilitate conversis, ut educerent viros qui introierunt ad eos, id est, nec angelicis inspirationibus, nec apostolicis prædicationibus consentirent, sed repellerent nuntios veritatis et angelos lucis a se, qui venerunt regnum mundi auferre diabolo, et addere Christi regno. Denique per regem Jericho, etiam infideles principes, sæculares tyrani, atque hæretici figurantur, qui consentientes diabolo, multipliciter nisi sunt evangelicæ legis prædicationem, et fidem gentilium, aut catholicam veritatem ac dogmata impedire.

Tollensque mulier viros, abscondit. Per Rahab jam conversam, merito designatur Ecclesia ex gentibus adunata, quæ olim spiritualiter cum idolis ac dæmonibus, carnaliter quoque cum carnalibus, fornicabatur : quæ et per fornicariam ab Osce sumptam exprimitur.6 Hæc sic conversa, abscondit viros, quia doctores ac prædicatores sanctos intra se fideliter conservavit; imo et a tyrannorum persecutionibus occultavit frequenter. Et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent. Gentiles quippe ante evangelicæ legis disseminationem, tam angelorum quam Apostolorum originem, proprietatem, obsequia ignorabant. Quumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt. Porta in tenebris cluditur, dum mens humana, ignorantiæ et infidelitatis caligine involuta, angelicis inspirationibus, prædicationibus quoque sacris aditum et introitum negat, ita quod tunc ab indurato animo angeli et prædicatores interdum recedunt, saltem ad tempus. Nescio quo abierunt. Pergunt enim quo eos dirigit Dominus; sed quo, homines sæpe latet. Persequimini cito. Hoc ironice accipi potest.

Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ. Solarium domus Ecclesiæ est mens devota, seu mysticus intellectus Scripturæ, vel ecclesiastica dignitas, contemplationisve gratia. Ad hoc solarium rogavit Ecclesia prædicatores sanctos ascendere, et in secretis Deo intendere, ac pro aliis exorare, præsertim tempore persecutionis. Operuitque eos lini stipula. Induxit enim eos ad hoc, quod pro reconciliatione et conversione gentilium, exercuerunt opera rigorosa, et humiliaverunt se valde prostrati in terram, propriæ mortalitatis et fragilitatis considerationibus, quasi stipulis se cooperientes.7 Quibus in orationibus, abstinentiis, disciplinis adhuc vigilantibus, conversa gentilitas est locuta : Novi quod Dominus tradiderit vobis terram. Ex prædicatione namque Apostolorum cognovit, quod juxta Prophetarum oracula, totus mundus fuit per Apostolos et coadjutores eorum convertendus ad Christum, qui jam tot et tanta peregit prodigia. Unde et timor judicii exercendi per Christum, penetravit corda multorum, nec ausi fuerunt resistere. Itaque, qui sic conversi fuerunt, pro aliorum, præsertim domesticorum suorum, conversione et salute fuerunt solliciti, et oraverunt Christi discipulos, ut opem et A Rahab, nullus in Jericho mortem evasit, salutem procurarent eisdem. Quibus responderunt discipuli, quod universi in domum Ecclesiæ convenientes, et conversis consentientes, essent salvandi: qua pactione adepta, permiserunt, qui jam ad fidem venerunt, sanctos prædicatores ad alia transmigrare. Imo rogabant, ut tyrannorum persecutiones declinarent ad tempus. Unde quemadmodum extra domum sic extra Ecclesiam nemo potest salvari. Per funem autem coccineum, crux Christi quæ est signum salutis, exprimitur.

Postremo, quod Rahab viros demisit in sporta de suo solario, hoc designat, quod de altitudine contemplationis ad labores actionis permisit Ecclesia suos transire doctores, quibus et adminicula impendit humana.

Footnotes

  1. Matth. xxviii, 19; ↩

  2. Marc. xvi, 15. ↩

  3. Act. xiii, 46. ↩

  4. Ephes. vi, 12. ↩

  5. Joann. xii, 31; xiv, 30; xvi, 11. ↩

  6. Osee 1, 2, 3. ↩

  7. Eccli. vii, 19. ↩

Chapter 6 of 34