Articulus 5
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : IGITUR JOSUE DE NOCTE CONSURGENS.
IN fine præcedentis capituli dictum est, quemadmodum exploratores reversi dixerunt: Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc.1 Quo audito Josue animatus, fecit quod in isto recitatur capitulo. Igitur Josue de nocte, id est valde mane, consurgens: sicut præcedenti capitulo scriptum est, quod exploratores ingressi sunt urbem Jericho nocte, id est de vespere. Quum enim vespera et aurora sint diei ac noctis confinia, utroque exprimuntur extremo. Movit castra, id est, populum excitavit ad pergendum. Egredientesque de Setim, videlicet loco in campestribus Moab sito, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi per tres dies. Circa hoc scribit quidam: Dicunt expositores nostri, quod causa hujus moræ fuit, quoniam aqua Jordanis excreverat. Ideo ibi steterunt, quousque aliquantisper decrevit. Quod consequenter reprobat, quia (ut ait) in Hebræo habetur, Et Jordanis impleverat super omnes ripas suas in omnibus diebus messis: qui dies durant per duos menses secundum Hebræos. Si ergo causa moræ, fuisset excrescentia aquæ, stetissent ibi satis plus quam per dies tres. Ideo aliter dici potest, quoniam Josue expectavit revelationem de modo transeundi, quæ facta fuit ei ultima illarum trium dierum, et tunc in crastino transierunt Jordanem.
Circa hæc dico, verum esse quod Magister in historiis et alii quidam affirmant, aquas Jordanis tunc excrevisse ex nivium quæ in montibus erant, resolutione, atque ex imbre serotino tunc noviter dato: quod etiam tangit Glossa. Nec tamen Magister in historiis, nec Glossa, nec alii expositores communiter assignant hoc pro causa moræ præfatæ. Ideo dato quod aliqui assignent hoc pro causa, non tamen ob hoc dicendum est absolute, quod doctores nostri hoc dicant, quasi omnes aut communiter dicant hoc. Josephus quoque tangit, quod propter magnitudinem aquæ, Josue timuit transitum fluminis, sed infra duos dies Deus minuit aquam, et prædixit ipsi Josue, quod fluvium illum faceret ei et suis transire. Insuper, quod dicit præallegatus, ipsi Josue factam revelationem de modo transeundi Jordanem tertio die, incertum est. Quamvis namque dicatur in textu, Dixit Josue ad populum, Sanctificamini, cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia; ex hoc tamen non sequitur, quod tertio die illo, et non ante, Dominus revelaverit ei mirabilia illa, seu modum transeundi per fluvium. Hinc dicendum videtur, quod ex dispositione divina quieverunt circa Jordanem tamdiu, quatenus tanto tempore considerando, quam impossibile eis esset per naturam pertransire Jordanem, postea magis commendarent supernaturalem Jordanis desiccationem ac transitum.
Quibus evolutis, transierunt præcones per castrorum medium, et clamare cæperunt. Istud fecerunt præcones tertio die. Ideo non est intelligendum, quod tribus illis diebus ex toto evolutis hæc fecerint, sed duo dies erant omnino finiti, et tertius partim. Sicque per synecdochen dicuntur tres dies evoluti. Quando videritis arcam fæderis Domini Dei vestri, id est arcam testamenti, in qua erant tabulæ testamenti sive Decalogi, et sacerdotes Leviticæ stirpis, quia de stirpe Levi erant per Amram et Aaron, portantes eam;2 vos quoque consurgite, id est, in actum proficiscendi vos ipsos extendite, et sequimini præcedentes, videlicet sacerdotes arcam portantes.
Sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium, id est intervallum duorum millium cubitorum, ut procul magis videre possitis arcam involutam, seu eam portantes : non autem licuit eis videre arcam non coopertam;3 et nosse per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam. Nempe, ut loquitur Augustinus, in tanto agmine non potuisset area a cunctis videri, si juxta eam transissent; nec viam directam omnes vidissent, si juxta sacerdotes perrexissent quidam eorum. Circa hoc scribit quidam : Ex hoc patet, quod alio ordine area tunc portabatur, quam ante in castrorum motionibus per desertum : quia in illis motionibus sex tribus præcedebant arcam, et sex sequebantur. Cui dicto contrariari videtur, quod in Numeris describitur, quemadmodum in motionibus castrorum tres tribus præcedebant, et primo egrediebantur ad orientem, deinde tres ad plagam meridianam;4 tres quoque ad aquilonem, et tres ultimæ ad occidentem. Verum est tamen, quod area nunc portabatur ab aliis, quam tunc : quia, ut in Numeris habetur, tunc portabatur involuta a Levitis filiis Caath, nunc vero a sacerdotibus.5 Præterea, ex prædictis elicit Augustinus, quod ducatus nubis seu præcessio columnæ nubis, defecit jam. Alias non fuisset necesse, sacerdotes per tantum intervallum sic sequi. Præterea, de quantitate horum cubitorum est duplex opinio : una dicentium, quod singuli continebant longitudinem pedis ac medii; alia, quod duorum longitudinem pedum continebant. Et cavete ne appropinquetis ad arcam ultra terminum jam prædictum, quia hoc esset contra præceptum, et impeditivum notitiæ recti itineris.
Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini, id est, devote disponite vos ad videndum mirabilia Dei eras, ab amplexibus abstinendo, orationibusque vacando; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia : quæ paulo post in isto continentur capitulo. Et quia miraculosi illi effectus fiebant pro Hebræorum multiplici utilitate, debebant Deo grati consistere, et ei in suis operibus decenter occurrere. Et ait ad sacerdotes. Secundum quod Thomas declarat in libro de Regimine regum, non solum apud gentiles, sed etiam inter Hebræos, principes sæculares seu reges erant sacerdotibus et pontificibus superiores, quoniam illorum sacerdotium fuit carnale magis quam spirituale : carnalia enim sacrificia immolabant. Sed longe aliter est in evangelica lege. Hinc Josue sacerdotibus præcipere potuit, et præcepit : Tolite arcam fæderis Domini, eam portando : quæ qualiter fuit portanda, in Exodo partim describitur, et ut apparet, portabatur a quatuor;6 et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt et ambulaverunt ante eos.
Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod sicut fui cum Moyse, ita et tecum sim : quod qualiter verum sit, in primo articulo diffuse expositum est.7 Sed his objici potest : Dominus enim incepit A
Josue exaltare, quando Moysi revelavit, quod ipse Josue succederet ei in principatu;8 deinde exaltavit eum per Moysen, quando Moyses hoc ipsum populo recitavit;9 et tertio magis, quando post mortem Moysis præfecit eum populo Israel universo.10 Quomodo ergo nunc cœpit eum exaltare? Et respondendum, quod istud intelligendum est de exaltatione facta per signum exterius miraculosum, sensibile, atque de manifestatione exaltationis prælaticæ prius collatæ: sicut et Christus post suam resurrectionem locutus est, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra:11 quæ tamen jam ante ei fuit donata. De Samaritanis quoque in Actibus fertur, quod Spiritus Sanctus nondum venit in quemquam illorum, puta per signum sensibile.12 Invisibiliter tamen venit ante in eos, quando a Philippo diacono baptizabantur.13
Tu autem præcipe sacerdotibus qui portant arcam fæderis, et dic eis: Quum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea. Circa hoc scribit Lyra: Dicunt Hebræi, quod sacerdotes steterunt in Jordane prope ripam, per quam ingrediebantur, quousque totus populus pertransivit. Quod reprobat Lyra, quoniam infra habetur, quod stabant in medio Jordanis. Verumtamen quidquid de veritate sit hujus dicti, hæc reprobatio non convincit. Dicitur enim aliquid esse in medio, non solum quoniam æque distat ab utroque extremo, sed etiam quoniam inter duo extrema consistit, quemadmodum in Ezechiele fertur de Tyro, Siccatio sagenarum erit in medio maris.1415 Ipsaque Tyrus in corde et in medio maris sita fuisse in Prophetis describitur. Imo talis modus loquendi, frequens est in Scripturis. Præterea, quod sacerdotes steterunt cum arca non longe a ripa, videtur ex eo quod paulo post legitur: Quum posuerint sacerdotes vestigia pedum suorum in aquis Jordanis, aquæ inferiores decurrent atque deficient. Itemque: Ingressis eis Jordanem, pedibus eorum in parte aquæ tinctis, steterunt aquæ, etc.
Dixitque Josue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. Dicunt quidam quod Josue dixit verba ista principibus populi, non populo toti, quoniam totus populus non potuisset verba ejus audire. Sed istud non videtur textui consonare, quoniam evidenter affirmat, quod dixit ista generaliter ad filios Israel: quos et ideo convocavit, ut omnes, quantum fieri potuit, eum audirent. Quemadmodum autem Aaron frequenter loquebatur ad populum universum, ita et Josue omnibus poterat loqui: multique, dum congregantur, in satis parvo stant loco. Imo et Dominus vocem Josue potuit confortare. In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens, qui essentialiter vivens est, et ipsa pura et actualissima vita, in medio vestri est, id est in cordibus vestris per gratiam, seu paratus est vobis adsistere, et disperdet in conspectu vestro Chananæum, et Hethæum, Hevæum, et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum, tradendo16 eos in manus vestras, aut aliter occidendo, ut infra in textu habetur. Ecce arca fæderis Domini antecedet vos per Jordanem: hoc est, per hoc opus supernaturale scietis quod dico, secundum quod causa per effectum suum cognoscitur. Parate duodecim viros de duodecim tribubus Israel, singulos per singulas tribus: id est, de qualibet tribu Israel eligite unum virum, ut duodecim viri illi tollant de medio Jordanis desiccati duodecim saxa, ut in sequenti recitatur capitulo.17
Et quum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam fæderis Domini Dei universæ terræ, in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, hoc est, quæ infra eorum pedes exstiterunt, decurrent inferius more solito, atque deficient, id est, ultra non operient fundum Jordanis per spatium competens; quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent, ascendendo in altum, ut infra habetur. Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat, hoc est, usque ad ripas fuit aquis impletus, ut moris est ei tempore messis triticeæ. Circa quod dicit quidam : Non potest intelligi, quod tunc grana communiter colligebantur, quia decima die mensis primi transierunt Jordanem. Sed contra hoc videtur, quod ait Glossa : quod tunc messis fuit, incredibile videtur regionibus nostris; ibi autem, ut perhibent qui noverunt, in principio veris, est tritici messis. Et ista glossa ex verbis Augustini videtur sumpta. Porro quod Jordanis tunc redundet, impleaturque aquis, patet per illud quod in Ecclesiastico fertur de Salomone : Qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis.18 Steterunt aquæ Jordanis, videlicet quæ venerunt a loco et situ altiori, loco in quo sacerdotes steterunt, descendentes in loco uno, et instar montis intumescentes, apparebant procul ab urbe quæ vocatur Adom, usque ad locum Sarthan. Quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis, quod nunc vocatur Mortuum, descenderunt. Lacus ille vocatur mare, juxta proprietatem linguæ Hebrææ, qua quæcumque grandis aquarum collectio mare vocatur. Vocatur quoque mare Solitudinis, ratione situs, quum sit juxta desertum Sin. Vocatur insuper mare Mortuum, quoniam propter spissitudinem et immunditiam aquarum suarum, pisces in eo vivere nequeunt. Est item maxime amarum et salsum, propter quod mare Salsissimum appellatur. Sed et vestes in eo magis macularentur, quam purgarentur.19 De hoc mari in Genesi dictum est; de quo et Philosophus secundo Meteororum locutus est; per quem lacum currit Jordanis. Aquæ autem inferiores decurrebant, quousque omnino deficerent ab intuitu atque præsentia populi Israel.
Populus autem incedebat contra Jordanem. Ambulabant enim filii Israel in medio fundi Jordanis per latitudinem ejus. Sicque a latere fuit eis aqua Jordanis elevata in altum, et ex opposito eis ad latus. Denique secundum Magistrum in historiis, Mulieres ac parvuli pergebant in medio inter viros, quia secundum Josephum, metuebant, ne vim in flumine paterentur. Levitæ quoque sequebantur sacerdotes, et portabant tabernaculum ac vasa ipsius; et filii Ruben ac Gad et media tribus Manasse, omnes alios præcesserunt armati, secundum quod Moysi promiserunt. Postremo et hoc fuit mirabile, quod fundus Jordanis fuit repente ita siccatus, quod durus ac permeabilis, non lutosus, tunc fuit.20
Circa hæc quæri potest, cur supersapientissimus Deus aliter divisit mare Rubrum, aliterque Jordanem. Siquidem mare ita divisit, quod aquæ erant pergentibus per fundum siccatum quasi muri ab utraque parte.21 Ad hoc aliquis dicere posset :22 Quis consiliarius ejus fuit ?23 Attamen ad litteram dici posset, quod Deus omnipotens et excelsus voluit omnipotentiam suam in aquis diversimode demonstrare. Potest et mystica ratio dari, quæ sequenti tangetur articulo.
Footnotes
-
Josue ii, 24. ↩
-
Hebr. IX, 4. ↩
-
Num. IV, 20. ↩
-
Num. II, 3-31. ↩
-
Num. IV, 15. ↩
-
Exod. XXV, 13, 14. ↩
-
Josue I, 5. ↩
-
Num. xxvii, 18-20. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Josue 1,1-9. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Act. viii, 16. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Act. xxvii, 4, 32. ↩
-
Ezech. xxvi, 5. ↩
-
Josue i, 1-9. ↩
-
Josue iv, 3. ↩
-
Eccli. xxiv, 36. ↩
-
Gen. xiv, 3. ↩
-
Num. xxxii, 31, 32. ↩
-
Exod. xiv, 22. ↩
-
Is. xl, 13; ↩
-
Rom. xi, 34. ↩
Chapter 7 of 34