Skip to the text

Articulus 6

DE SPIRITUALI HUJUS TERTII CAPITULI SENSU.

IGITUR Josue de nocte consurgens, movit castra : id est, Dominus et Salvator humanam naturam assumens, et incarnatus, in publicum veniens, dum nox ignorantiæ et peccati in mundo prævaluit, sua prædicatione, suisque miraculis, virtutibus et exemplis corda hominum ad pœnitentiam excitavit, dicendo : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem1 ipse et omnes filii Israel. Setim interpretatur spina. Per quod remorsus conscientiæ et vitiorum punctura signantur. Christus itaque sibi omnes obtemperantes, a conscientia prava et vitiorum mordacitate, ad humilitatis descensum gratiamque Baptismi, quæ per Jordanem significantur, perduxit. Et morati sunt ibi per tres dies. Docuit enim Dominus Jesus universos se comitantes, contritioni cordis, confessioni oris, et operibus satisfactionis insistere, atque de statu incipientium ad statum proficientium, de statu quoque proficientium ad statum ascendere perfectorum.

Quibus evolutis, transierunt præcones per castrorum medium, et clamare cœperunt. Isti præcones fuerunt duodecim Apostoli, et septuaginta discipuli a Christo ad prædicandum directi, qui per populos Judæorum ac Paganorum pergentes, evangelizarunt.23 Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes portantes eam, consurgite, et sequimini præcedentes. Per arcam fœderis Dei, intelligitur humanitas Christi, per quam mundus reconciliatus est Deo:4 quam sacerdotes et prædicatores in cordibus suis per fidem et caritatem [portaverunt], atque per prædicationis obsequium obtulerunt longe ac late ad alios, sicut de Paulo apostolo dixit Salvator, Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram regibus et gentibus et filiis Israel.5 Præceperunt ergo Apostoli, ut vulgares ac subditi imitarentur doctrinam virtuososque actus sacerdotum et superiorum suorum. Sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium.

Necesse est enim, ut universi credentes, præsertim inferiores ac laici, fateantur se a Christi hominis perfectione, tam contemplativa quam activa, remotissime distare atque deficere; nec ejus incarnationis mysterium præsumant discutere, ut procul per humilem fidem adspiciant Christum, et viam salutis agnoscant, de qua ipse testatur:6 Arcta est via quæ ducit ad vitam. Et: Si vis intrare ad vitam, serva mandata. Itemque: Ego sum via, veritas et vita.7 Et: Qui mihi ministrat, me sequatur. Et cavete ne appropinquetis ad arcam: hoc est, Christi mysteria et incomprehensibilia fidei suæ testimonia, præsertim deitatem ipsius, non præsumatis irreverenter scrutari, aut in hac vita comprehendere velle.8 Nam si bestia tetigerit montem, lapidari præcipitur.9 Oza quoque qui tetigit arcam, percussus est.10 Imo Bethsamitæ qui eam viderunt, cæsi sunt plaga magna vehementer, ut primo libro Regum describitur.1112

Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini. Hoc Christus omnibus prædicavit, quando per se et suos Apostolos invitavit homines ad sui Baptismi susceptionem. Cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. Vere mirabilia fecit Deus Trinitas in universis credentibus, quando per Christi Baptismum contulit eis omnium remissionem peccaminum. Quod et sublimiter fecit, quando post Christi ascensionem misit Deus Pater in signo visibili Spiritum Sanctum in baptizatos. Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam, et præcedite populum. Christus quippe suis jussit discipulis, ut suæ humanitatis mysteria, evangelicam sapientiam et crucis vexillum omnibus annuntiarent, et viam salutis, docendo ac conversando, imo et mortem pro fidei veritate fortissime sustinendo, monstrarent:13 qui totum hoc fidelissime impleverunt.

Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni populo Israel. Deus Pater ab exordio incarnationis et nativitatis Christi, eum multipliciter exaltavit, prout Evangelistæ testantur. Verum post resurrectionem, in die Pentecostes eum præcipue exaltavit, mittendo Spiritum Sanctum in igneis linguis super Apostolos, ceterosque exsistentes cum eis:1415 quos et omnium linguarum ac Scripturarum implevit notitia, omnique dono Spiritus Sancti et excellentissima gratia: per quos et eodem die diversa peregit magnalia, ita quod multa millia filiorum Israel veraciter cognoverunt Deum fuisse cum Jesu, sicut fuit cum Moyse, imo incomparabiliter excellentius.16 Unde et crediderunt in eum, quem paulo ante crucifixerunt, secundum quod eis ante passionem suam prædixit:1718 Quum exaltaveritis, id est, in cruce suspenderitis, Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.19 Tu autem præcipe sacerdotibus: Quum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea: id est, quum virtutem gratiamque Baptismi prædicare cœperitis, stabiliter in hac perseverate doctrina, non formidantes eos qui corpus occidunt.20 In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum, et Hethæum, Hevæum, etc., quia per hanc Baptismatis gratiam fideliter scimus, quam gratiose nobiscum egerit Deus, et quod in medio Ecclesiæ commoretur, quod item invisibiles hostes animarum nostrarum et acies vitiorum evidenter dejiciat et expellat a nobis.

Ecce arca fæderis Domini antecedet vos per Jordanem. Christus equidem propter nos baptizari dignatus est in Jordane, tactu suæ sanctissimæ carnis consecrans, regenerativamque vim tribuens aquis, exemplum quoque suscipiendi Baptisma relinquens.21 Et quum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient. Per illam Jordanis divisionem signatum est, quod aqua Baptismatis omnibus patet, et omnes intra se suscipit. Quod autem Deus Jordanem ita divisit, ut dictum est, videlicet quod aquæ ejus desuper venientes congregabantur in unam molem, quæ instar altissimæ turris intumescebant; inferiores vero aquæ omnino defluxerunt: hoc præfiguravit, quod quidam baptizatorum a gratia in Baptismo data deficiunt atque pereffluunt, et in vitiorum amaritudinem convertuntur, ac corpori incorporantur diaboli. Electi vero collatam custodiunt gratiam, et per caritatem unum sunt mysticum corpus Christi, sed et per contemplationis gratiam elevantur ad summum.22

Sacerdotes autem stabant super siccam humum, id est, Christo omnium salvatori et ejus immaculatissimæ carni tanquam fundamento firmissimo innitebantur.23 Christus enim est qui sacramentum Baptismi instituit, principaliterque baptizat.

Footnotes

  1. Matth. iv, 17. ↩

  2. Luc. x, 1. ↩

  3. Matth. x, 5. ↩

  4. Rom. v, 10. ↩

  5. Act. ix, 15. ↩

  6. Matth. vii, 14; xix, 17. ↩

  7. Joann. xiv, 6; xu, 26. ↩

  8. Exod. xix, 13; ↩

  9. Hebr. xu, 20. ↩

  10. 11 Reg. vi, 6, 7. ↩

  11. 1 Reg. vi, 19. ↩

  12. I Reg. vi, 19. ↩

  13. Matth. x, passim. ↩

  14. Act. u, 1, 3, 4, 6. ↩

  15. Act. ii, 1, 3, 4, 6. ↩

  16. Act. , 41. ↩

  17. II Reg. vi, 6, 7. ↩

  18. Joann. xiv, 6; xii, 26. ↩

  19. Joann. xiii, 28. ↩

  20. Matth. x, 28. ↩

  21. Matth. m, 13. ↩

  22. 1 Cor. vi, 15. ↩

  23. 1 Cor. m, 11. ↩

Chapter 8 of 34