Articulus 7
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI : QUIBUS TRANSGRESSIS, DIXIT DOMINUS.
NUNC magis determinate describitur, qualiter populus Israel pertransivit et exivit Jordanem. Quibus transgressis, id est, quum populares pertransissent Jordanem, dixit Dominus ad Josue: Elige duodecim viros, singulos de singulis tribubus, id est de qualibet tribu unum. Præcedenti autem capitulo Josue ait ad filios Israel:1 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus. Ex quo habetur, quod dedit populo commissionem, ut quælibet tribus unum eligeret ex se. Quod ergo nunc dicitur Josue viros duodecim elegisse, intelligendum est ideo dictum, quoniam electionem factam ab aliis, acceptavit, vel quia ejus auctoritate ac jussione a populo sunt electi. Et præcipe eis, ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, qui diu possint durare in memoriam hujus miraculi; quos ponetis in loco castrorum, id est cuneorum vestrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria, id est, ubi nocte hanc diem sequente quiescetis.
Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, vel, ut aliqui libri habent, elegerant: illos enim elegit Josue,
D quos jam elegerant duodecim tribus, singulos de singulis tribubus. Et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri, id est, usque ad locum ubi stat arca accedite, ad Jordanis medium, id est ad locum illum Jordanis, qui est inter ejus extrema seu inter ripas ipsius medius; et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israel: id est, quilibet vestrum portet inde lapidem unum, ut sint in toto duodecim lapides, juxta numerum duodecim Patriarcharum filiorum Jacob, qui alio nomine dictus est Israel;2 ut sit signum inter vos, id est, ut lapides isti reponantur et serventur pro memoriali et signo rememorativo rei præteritæ, scilicet miraculi hujus in Jordane jam facti. Ideo subditur: Et quando interrogaverint vos filii vestri, cras, id est tempore futuro, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? id est, quid designant ex institutione humana? et quare sic et hic positi sunt? Respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis, id est, naturali ac solito more fluere cessaverunt ad tempus, et inferiores aquæ Jordanis descenderunt, quousque ab adspectu filiorum Israel sunt ablatæ; ante arcam fæderis Domini, id est in præsentia ejus, quum transiret eum, id est, dum arca a sacerdotibus portabatur per fundum Jordanis siccati. Idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel, id est pro memoriali eorum, per quod admoneantur reminisci beneficiorum Dei, usque in æternum, id est per ævum seu usque in sæculum. Æternum namque frequenter pro quacumque duratione longa accipitur. Unde et primo Regum libro Achis rex dixit de David: Erit mihi servus in sempiternum. Atque ut Josephus scribit, Ex lapidibus illis Josue fecit altare, super quod Deo sacrificavit, et Pascha cum populo celebravit.3
Alios quoque lapides duodecim posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fæderis Domini. Hos duodecim lapides posuit Josue in Jordane, non propriis manibus; sed fortibus viris præcepit, ut acciperent lapides illos ex aliqua parte terræ in qua jacebant, et portarent eos usque ad locum ubi adhuc stabant sacerdotes cum arca. Erantque notabiliter magni, et fiebat ex eis quasi monticulus et tumulus tantus, quod apparuit super aquam, præsertim dum parva erat. Unde aliqui opinantur, quod sacratissimus Joannes Baptista demonstravit lapides illos, quum dixit Judæis: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.45 Ex quo apparet, quod lapides illi non erant remote a ripa. Aliqui tamen dicunt, quod demonstravit lapides quos Josue fecit efferri. Et sunt ibi usque in præsentem diem. Hoc auctor libri hujus retulit ad tempus quo ista conscripsit; sed an adhuc ibi sint, nescimus.
Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur quæ præceperat Dominus Josue ut loqueretur ad populum, et dixerat ei Moyses: id est, sacerdotes illi tamdiu fixi stabant in fundo Jordanis arefacto, quod omnia implebantur, quæ Dominus jussit ipsi Josue loqui ad populum de modo eundi per fundum Jordanis, et de duodecim lapidum sublatione ex Jordanis fundo, aliorumque lapidum deportatione ad fundum illum, et quæ etiam Moyses adhuc vivens jusserat Josue. Ex quo sequi videtur, quod hæc eadem vel quædam eorum, etiam Moyses prædixerat Josue huic; atque ut quidam hic scribit, Moyses saltem de transitu Jordanis prædixit Josue: quo concesso, stare non poterit, quod idem in expositione præcedentis capituli dixit ipsum Josue et filios Israel exspectasse tres dies super Jordanem6, antequam iverunt per eum, quoniam Josue exspectavit revelationem de modo transeundi Jordanem, quæ facta fuit ei tertio die illo. Jam enim ex Moysis revelatione præscivit hoc.
Festinavitque populus et transivit per fundum Jordanis. Festinavit in eundo, non ex timore quod aqua caderet super eos, sed ne unus alteri tædiosam ingereret moram in pertranseundo, quoniam maximus erat exercitus, et ne sacerdotes cogerentur nimis diu stare in fundo Jordanis. Quumque transissent omnes, præter portitores arcæ, transivit et arca Domini, id est, portantes eam exierunt post alios cum arca de fundo Jordanis, ut infra plenius recitatur. Sacerdotes quoque pergebant ante populum. Nam postquam exierunt de fundo Jordanis, populum præcesserunt, sicut et ante introitum in Jordanem. Filii quoque Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israel, etiam Jordane jam transito, sicut præceperat eis Moyses, ut in Numeris habetur.7 Et quadraginta pugnatorum millia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. Non est intelligendum, quod filii Ruben et Gad, ac media tribus Manasse non fuerint nisi quadraginta millia: imo soli filii Ruben, in secunda numeratione erant quadraginta tria millia septingenti triginta, ut in Numeris vicesimo sexto habetur.8 Est igitur sensus, quod de omnium illorum numero tot millia pugnatorum pergebant per campestria Jericho ad incutiendum Jerichontinis pavorem.
In illo die magnificavit Dominus Josue9 coram omni Israel, ut timerent eum sicut timuerunt Moysen dum adhuc viveret: id est, per mirabilia illa facta in Jordane, juxta prænuntiationem ipsius Josue, Deus fecit ipsum Josue honorabilem ac metuendum, tanquam Dei amicum et servum ejus potentem, quatenus filii Israel ei cum filiali timore obedirent: subditi namque debent superiorem suum timere, magis tamen diligere; sed timor filialis includit dilectionem. Dixitque ad eum, puta ad Josue: Præcipe sacerdotibus qui portant arcam fæderis Domini, ut ascendant de Jordane, id est, de loco quo stant, sequantur populum jam egressum usque ad ripam per quam plebs ascendit: quæ ripa fuit altior fundo Jordanis, idcirco tendendo ad eam, ascendebant. Quumque ascendissent portantes arcam fæderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, id est, super ripam et terram siccam venissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant, id est, moles illa aquarum cœpit descendere, et per fundum suum naturali modo decurrere. Populus autem ascendit de Jordane decima die mensis primi, videlicet Martii seu Aprilis, qui est primus mensis anni apud Hebræos, ut alibi plenius dictum est. Et castrametati sunt in Galgalis, id est in loco sic dicto: qui tamen paulo post ita vocatus est, ut infra dicetur. Ibi ergo proximo vespere fixerunt tentoria contra orientalem plagam urbis Jericho. Est enim locus ille inter Jericho et Jordanem, distans a Jericho per stadia decem, et quinquaginta stadiis a Jordane, ut in Scholastica fertur historia. In eodem quoque loco posuerunt tunc duodecim lapides de Jordane sublatos.
Quæ sequuntur in textu, planissima sunt. In quibus docet nos Scriptura, quod Deus fecit mirabilia illa in Jordane atque in mari Rubro, non solum propter filios Israel, sed item ut universi habitatores terræ addiscant fortissimam manum Domini, id est omnipotentiam Dei, ex supernaturalibus ejus effectibus, et timeant eum.
Juxta spiritualem intelligentiam, per hoc quod Josue post transitum Jordanis præcepit de fundo Jordanis duodecim lapides tolli, et inter filios Israel collocari, præfigurabatur, quod post Baptismum debeant prælati et prædicatores verbi Dei, baptizatis proponere exempla et documenta firmissima duodecim Apostolorum, quæ in medio Ecclesiarum sunt conservanda.10 Unde in Actibus fertur Apostolorum, quod Paulus et Barnabas docuerunt Ecclesias gentium servare præcepta et traditiones Apostolorum et seniorum.11 Ipsi quoque duodecim Apostolis jussit Christus, ut de Jordane tollerent duodecim lapides, id est, de libris duodecim Prophetarum, vel de quinque libris Moysis, et quatuor libris Prophetarum majorum, ac tribus Salomonis voluminibus, acciperent apta testimonia ac doctrinas pro eruditione populi christiani. Quumque ineruditi et simplices interrogaverint, quid sibi velint hujusmodi allegationes ac doctrinæ ex lege et Prophetis sumptæ: dicendum est, quod patres primi nostri transierunt Jordanem, id est, in Christo baptizati sunt, et evangelicæ legi fidem adhibuerunt, idcirco pro confirmatione et instructione eorum in fide et moribus, introducta sunt illa.
Festinavitque populus et transivit. Circa quod loquitur Origenes: Non otiose additum mihi videtur a Spiritu Sancto, quod dictum est, Festinavitque populus: quia, ut arbitror, nobis quoque festinandum est, ut omnia celeriter transeamus. Transire, est præcepta implere. Quumque omnia ad salutem spectantia non segniter nec remisse, sed cum omni instantia et celeritate exsecuti fuerimus, hoc est cum festinatione transire Jordanem. Quo facto, rursus nobis diligentiæ et cautelæ cura succedit, ne improviso aliquo lapsu effundantur gressus nostri. Non enim remissior sollicitudo nobis inesse debet ad conservandum, quam ad acquirendum virtutes. Non putemus, quod in hereditatem cœlestem per otium et negligentiam oscitantes et dormientes intrare possimus. Hæc sententialiter Origenes.
Amplius, per filios Ruben, Gad et Manasse, qui armati et accincti filios Israel præcesserunt, intelliguntur sancti Prophetæ veteris Testamenti, qui suis vaticiniis atque virtutibus et doctrinis pugnant pro nobis, et roborant nos in fide, ac nostræ salutis æmulos superant et expugnant. O quam armatus propugnator et præcinctus pugil noster est Isaias, David quoque et Daniel, ac ceteri vates electi!
Footnotes
Chapter 9 of 34