Skip to the text

Articulus 8

DECLARATIO CAPITULI QUINTI: POSTQUAM ERGO AUDIERUNT OMNES REGES AMORRHÆORUM.

CONSEQUENTER describitur, qualiter populus Israel aptatus est ad obtinendum terram sibi promissam per quorumdam divinorum observantiam præceptorum, videlicet circumcisionis et Paschæ. Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam... Textus difficultatem non habet. Quum etenim hi reges cognovissent, qualiter Deus siccasset fundum Jordanis, et mirabilia in Jordane facta audissent, dissolutum est cor eorum præ timore, et non remansit in eis spiritus, id est vigor animi, timentium introitum filiorum Israel. Quod ait, Timentium, refertur ad pronomen Eorum. Itaque cor eorum ita timentium, dissolutum est. Per Magnum quoque mare intelligitur hic non mare Oceanum, sed Mediterraneum, cujus supra jam meminimus plenius.

Eo tempore ait Dominus ad Josue, scilicet post transitum Jordanis: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. Non propriis manibus fecit Josue illam circumcisionem, sicut nec cultros, sed per manus aliorum utrumque, ut reor, fieri jussit; et quod Dominus ait, Fac tibi, exponitur, Ad tuum profectum. Josue namque, obediendo Deo in his, profecit in gratia et salute. Circa hæc quæritur, an cultri illi fuerunt vere lapidei: quod sic probatur ex textu. Oppositum videtur, quia ut in Scholastica fertur historia, Hebræus habet, pro cultris lapideis, Novaculas acutas. Lyra asserit: Hebræi dicunt, Novaculas acutas. Ad istud respondeo, quod res ista facit me admirari. Non enim capere valeo, quod S. Hieronymus in passu isto tam ponderoso, ab Hebraica veritate recesserit, aut aliter quam Hebraica veritas habet, transtulerit. Ideo credo quod cultelli illi fuerunt revera lapidei. Nam et translatio Septuaginta sic habet, Fac tibi ipsi cultros de petra. Origenes quoque et Augustinus sic tenent. Sed et Magister Sententiarum ex verbis Sanctorum, libro quarto, distinctione 1, breviter tangit mysticam causam, cur circumcisio ista facta sub Josue, per cultellos lapideos sit peracta: videlicet quia significat circumcisionem illam consummatam, qua electi in resurrectione finali per petram Christum ab omni imperfectione et superfluitate eripientur. Denique Thomas, Albertus et cuncti doctores scholastici, super quartum sic tenent; imo et Ecclesia quæ non errat. Hoc interea penso, quod nec auctor Scholasticæ historiæ, neque Lyra, dicit Hebraicam veritatem habere, Novaculas acutas, sed quod Hebræi sic dicunt vel habent, quamvis hoc forte videatur redire in idem. An ergo diversitas ista ex æquivocatione dictionum, an ex corruptione textus, per posteriores Judæos facta, aut alia contigerit causa, ignoro.

Rursus circa hæc quæri potest, an cultellus lapideus fuit de necessitate circumcisionis. Ad hoc sanctus Doctor super quartum, distinctione 1, respondet: Sacramentum quod est signum et causa, efficit quod figurat: ideo illa significatio est de necessitate sacramenti, quæ ad effectum sacramenti refertur; non autem illa, quæ refertur ad causam principalem effectus, sed est de bene esse ipsius. Cultellus vero lapideus non est de necessitate incisionis, per quam significat circumcisio suum effectum, scilicet purgationem originalis peccati; sed habet aliquam similitudinem ad causam principalem meritoriam remissionis originalis culpæ, scilicet Christum. Idcirco culter lapideus non fuit de necessitate circumcisionis, nec quantum ad obligationem præcepti, nec quantum ad efficaciam sacramenti: quod ritus Judæorum usque hodie ostendit, quia videlicet in circumcisione non utuntur cultello lapideo. Sed in principalibus circumcisionibus, quibus

A Christum significari oportebat, tale instrumentum adhibitum est. Hæc Thomas. Quibus addi potest, quod in Genesi (ubi circumcisio legitur instituta) nulla fit mentio de cultello lapideo.1 Porro per principales circumcisiones, quibus significatus est Christus, intelligit Thomas istam sub Josue factam, et eam de qua in Exodo habetur, qua circumcisus est Moysis filius.2

Et circumcide secundo filios Israel. Circa hoc loquitur Origenes: Vellem percontari Judæos, quomodo possit quis secundo circumcidi circumcisione carnali. Verumtamen ad istud possent respondere Judæi, quia hæc quæstio videtur ex inepto intellectu Scripturæ hujus procedere. Non enim sensus est, quod Deus jussit eosdem numero, circumcidi secundo seu altera vice; sed quod filios Israel jussit circumcidi secundo eosdem in specie, ut ad diversos numero, referatur duplex circumcisio illa. Sæpe etenim Scriptura loquitur de diversis, quasi de eisdem, quoniam in eodem numero continentur diversa supposita. Unde est illud: Quum occideret eos, quærebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.3 Nempe qui occidebantur, non veniebant ad Deum diluculo. Hinc asserit Augustinus: Unus et idem homo bis circumcidendus non erat; sed quoniam unus populus erat, in quibusdam circumcisus, in quibusdam non circumcisus, ideo dictum est Iterum, ut circumcisus iterum circumcideretur, non homo, sed populus.

Præterea alia difficultas occurrit. Constat enim, quod ante hanc circumcisionem multæ factæ sint circumcisiones in populo Hebræorum a tempore Abrahæ:45 cur ergo nunc dicitur, Circumcide filios Israel secundo?6 Respondetur, quod nunc sermo est de circumcisione solenni, vel solum de populo qui exiit de Ægypto, posterisque eorum qui erant sub Josue. Et si intelligatur de circumcisione solenni, oritur quæstio, respectu cujus circumcisionis præcedentis, solennis ista dicatur secunda. Quocirca recitat Lyra opinionem Hebræorum, dicentium quod ista vocatur secunda, respectu circumcisionis factæ in Ægypto ea nocte, qua Deus primogenita Ægyptiorum percussit, in qua nocte dicunt multos Hebræorum circumcisos fuisse:7 quam opinionem reprobat Lyra, quoniam ex Scriptura auctoritatem non habet, et quoniam circumcisio illa fecisset filios Israel ineptos et impotentes ad egrediendum de terra Ægypti propter circumcisionis recentem dolorem. Eadem enim nocte exierunt Ægyptum, ut in Exodo legitur.8 Hinc Lyra affirmat, quod circumcisio ista nominatur secunda, respectu ejus quam Abraham fecit, se ipsum et omnes suos domesticos circumcidens, ut in Genesi recitatur.9 Idem dicunt quidam expositores. Verumtamen istud non videtur textui consonare, nec dictis Sanctorum. Nam Dominus ait in textu ad Josue: Circumcide filios Israel secundo. Abraham autem non circumcidit filios Israel: imo in illa circumcisione, de qua in Genesi fertur, quod circumcidit se et suos domesticos, Isaac nondum exstitit natus.10 Præterea (sicut nunc tactum est)

B. Augustinus testatur hanc duplicem circumcisionem ad eumdem populum referendam. Populus autem Judæorum non fuit circumcisus ab Abraham. Idcirco juxta ea quæ infra in isto habentur capitulo, respondendum, quod circumcisio hæc vocatur secunda respectu ejus quæ facta est in Ægypto: non tamen in nocte qua primogenita sunt percussa, sed ante. Constat enim, quod Hebræi in Ægypto fuerunt negligentes in observantia præcepti circumcisionis. Unde quum Moyses eis jussisset tollere agnum paschalem decima die mensis primi, et eumdem comedere quartadecima die mensis ejusdem ad vesperam, hoc quoque jussisset ut nemo nisi circumcisus ad esum agni illius admitteretur:11 valde probabile est, quod Judæi nondum circumcisi, circumcidebantur, et hoc fiebat per dies satis multos ante eorum exitum de Ægypto; sicque respectu illius circumcisionis, ista vocatur secunda: quod et Rabbi Paulus affirmat. Imo circumcisio ista potest dici secunda, respectu totius

A. circumcisionis omnium ex Ægypto eductorum, et ante in ea circumcisorum.

Præterea, quemadmodum tangit Augustinus, quidam hæretici dicebant, baptizatos semel, rebaptizandos, argumentum sumentes ex hoc loco, quod Dominus jussit filios Israel circumcidi secundo, quum tamen non sit hoc de eisdem numero intelligendum.

Sic itaque Josue circumcidit eos secundo, in colle Præputiorum, id est in colle quodam et circa collem, qui ratione hujus circumcisionis ibi factæ, vocatus est collis Præputiorum, quæ scilicet ibi abscisa sunt. Hæc autem est causa secundæ circumcisionis, quæ sub Josue facta est: Omnis populus qui egressus est ex Ægypto generis masculini, videlicet universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, prout in libro Numerorum et Deuteronomio patet:1213 quod intelligendum est de viris, puta de his qui in prima numeratione sunt numerati, demptis tamen Caleb et Josue, atque Levitis, qui non erant numerati a vicesimo anno, sed ab uno mense, ut in Numeris dictum est;14 qui omnes circumcisi erant in Ægypto. Populus autem qui natus est in deserto per quadraginta annos in itinere latissimæ solitudinis, incircumcisus fuit donec consumerentur, id est, in solitudine morerentur. Qui non audierant vocem Domini, id est, promissionibus Dei non crediderunt, sed post reditum duodecim exploratorum dixerunt: Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram hanc, ne cadamus gladio. Et rursus: Constituamus nobis ducem, et redeamus in Ægyptum.15 Et quibus ante juraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem. Illis enim ante per Moysen promisit cum juramento, quod daret eis terram promissionis:16 quæ promissio fuit intelligenda cum conditione implicita, utpote nisi demererentur.

Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue, quia sicut nati fuerant, in præputio erant. Dicunt autem doctores communiter, quod ex divina dispensatione circumcisi non sunt in deserto, propter incertitudinem motus castrorum seu progressionis. Nam juxta motum nubis progrediebantur, et fuit eis incertum quando columna nubis procederet : ideo fuisset periculosum circumcidi, quoniam noviter circumcisi, inepti et impotentes fuissent ad procedendum. Damascenus autem libro quarto, et multi doctores super quartum, aliam causam assignant, dicentes, quod circumcisio data fuit in signum distinctivum Israelis a gentibus, et quoniam filii Israel in solitudine satis distincti erant et separati a ceteris nationibus, non oportuit eos circumcidi ibidem. Porro hæc ratio esset conveniens, si circumcisio data fuisset Hebræis solum in distinctionem, et non etiam in purgationem ab originali. Verumtamen Augustinus testatur, quod quidam ex filiis Israel manserunt in deserto incircumcisi ex contemptu suorum parentum, quia inobedientes fuerunt legi Dei. In Scholastica vero historia legitur : Quidam manserunt ibi incircumcisi ex mandato Dei, alii ex parentum suorum negligentia, alii ex parentum cautela, ne forte eis circumcisis, attolleretur mox nubes, et necesse haberent progredi, et sic periclitarentur parvuli circumcisi. Postquam autem circumcisi sunt omnes, manserunt in eodem castrorum, id est tentoriorum et cuneorum suorum loco, donec sanarentur a vulnere et dolore circumcisionis.17

Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Per opprobrium Ægypti, intelligi potest ipsa præputii caro, quam Hebræi reputabant ipsis Ægyptiis, et ceteris incircumcisis opprobriosam, quos et tanquam incircumcisos spernebant, quemadmodum Christiani juste despiciunt non baptizatos ut tales. Circa hæc scribit quidam : Locus iste dupliciter exponitur ab expositoribus nostris. Primo, ut accipiatur opprobrium Ægypti passive, quod scilicet sustinuerunt Ægyptii ab Hebræis exprobrantibus, quod erant incircumcisi. Quam expositionem reprobat, dicens : Hoc non videtur rationabiliter dictum, quoniam filii Israel in Ægypto erant subjecti et in maxima servitute, ideo non est verisimile, quod Ægyptiis exprobrarent. Ad quod dico, quod expositio ista Catholicorum est bona, nec valet ista objectio, quoniam multo tempore fuerunt Hebræi in magna libertate et reverentia apud Ægyptios, scilicet tempore Joseph et postea diu, sicut in Exodo expositum est.18 Sufficit quoque ad veritatem expositionis istius, quod filii Israel reputabant Ægyptiis præputium ignominiosum. — Deinde subjungit : Alio modo exponunt, accipiendo opprobrium Ægypti active, scilicet quod Ægyptii intulerant filiis Israel opprobrium servitutis : a quo licet liberati fuerunt in exitu de Ægypto, tamen ista libertas fuit declarata in terra promissionis. Unde et locus iste vocatus est Galgala, quod significat libertatem. Hanc quoque expositionem reprobat, dicens : Hoc non videtur bene dictum, quia ablatio opprobrii, videtur referri ad circumcisionem. Nec illa interpretatio Galgalæ, vera est : quia nec Remigius neque Hieronymus sic interpretantur hoc nomen. Ad hæc dico, quod hæc quoque expositio vera et apta est, quoniam filii Israel suscipiendo ex divino præcepto circumcisionem, meruerunt majori libertate et adoptione honorari et acceptari a Deo : et ita ablatio opprobrii, vere refertur ad circumcisionem tanquam ad meritoriam causam. Nec sequitur, Hieronymus et Remigius non ponunt illam Galgalæ interpretationem, ergo non est ponenda. Catholici quoque qui eam ponunt, non eam finxerunt, sed ab Hebræis potius acceperunt. — Deinde ponit expositionem Hebræorum, dicendo : Aliter exponitur secundum Hebræos, videlicet quod Ægyptii observantes constellationes, dixerunt Hebræis petentibus a Pharaone egrediendi licentiam : Miseri, quo vultis ire? Ecce constellatio ostendit effusionem sanguinis vestri, si recedatis. Quum ergo in circumcisione facta per Josue, fusus sit sanguis Hebræorum, non in opprobrium eorum, sed in honorem, in ea ablatum est opprobrium illud Ægypti. Ista expositio videtur inepta et ficta, nec ad propositum pertinens. Nam dato quod Ægyptii astrologi dixissent Hebræis verba præfata, tamen illi Hebræi jam in solitudine obierunt; et circumcisi sub Josue, in solitudine, non in Ægypto, sunt nati, sicut jam patuit. Denique multa millia Hebræorum de Ægypto egressorum, gladio, igne et aliis modis in deserto occisa sunt:19 sicque in illis fuisset opprobrium Ægypti impletum.20 Amplius, dato quod Ægyptii illa dixissent, non tamen illorum intentio fuit loqui de tali spontanea sanguinis effusione cito curabili, sed de effusione sanguinis letali ac violenta: sicque illud opprobrium abstulisset Deus a filiis Israel, præservando eos ab omni læsione et trucidatione.

Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem. Galgala, secundum Hieronymum, interpretatur, sancti revelatio, et secundum alios quosdam, libertas. Ibi enim manifestata est et aucta Hebræorum libertas a servitute Ægyptiorum ac vitiorum, et illuminati sunt ibi ac sanctificati. Manseruntque filii Israel in Galgalis, id est in loco præfato. Galgala autem quandoque indeclinabiliter sumitur, interdum declinatur. Ibi ergo manserunt usque ad circumcisorum curationem. Et fecerunt Phase, id est solennitatem paschalem, offerendo et manducando agnum paschalem debito ritu, quartadecima die mensis primi, scilicet Martii, seu Aprilis secundum quosdam, qui mensis est primus mensis anni secundum Hebræos, in campestribus Jericho: sicut fecerunt primo Phase in Ægypto, egressu eorum instante circa Ramesse, ut in Exodo legitur;21 secundo ad radices montis Sinai, anno secundo egressionis ex Ægypto, ut in Numeris habetur.22 Et comederunt de frugibus terræ Chanaan, die altero, et azymos panes, id est panes non fermentatos, confectos ex fructibus terræ promissionis: nam talibus panibus tenebantur vesci durante festivitate paschali, ut in Exodo fertur;23 et polentam ejusdem anni. Secundum Magistrum in historiis, polenta est grana tosta et manibus confricata ad modum † granophili pilo tusi, et dicitur polenta quasi pilenta. Aliqui tamen dicunt, polentam esse pultes de farina purgatissima factas, et dictam polentam quasi pollentam, a polline, quod est purgatissima farina. Porro in solennitate paschali fiebat oblatio de granis novis de manipulo excussis.24 Defecitque manna, id est, ultra non pluit, postquam comederunt de frugibus terræ Chanaan:25 quia ultra non indiguerunt manna ut ante, sed abundabant fructibus terræ promissæ.

Quum autem esset Josue in agro urbis Jericho, ad explorandum et considerandum qualiter urbs illa aptius caperetur; levavit oculos, et vidit virum, id est angelum in forma et specie viri, stantem contra se, id est ex opposito sui, quantum ad situm, et evaginatum tenentem gladium, tanquam paratum ad auxiliandum Hebræis. Perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum, id est, fautor et collega noster, an Chananæorum? Putavit autem Josue quod homo esset. Nec angelus iste apparuit in tam terribili specie, sicut apparuit Danieli angelus Dei, ex cujus visione Daniel fuit tam vehementer perterritus. Qui respondit: Nequaquam. Quod quidam sic glossant: Supple, Sum adversarius. Alii vero exponunt: Nequaquam, id est, nec vester sum, nec adversariorum, quasi de natura vestræ speciei exsistens: quasi dicat, Non sum homo.26 Sed sum princeps exercitus Domini, id est, angelica virtus sum, et de choro ac ordine Principatuum, præsidens toti populo Hebræorum, qui nunc per modum exercitus ordinate collectus est sub te principe suo terrestri, qui ejusdem es speciei cum eis, et vocatur exercitus Dei: tum quia per electionem et gratiam specialiter pertinebat ad Deum, tum quia electus fuit a Deo ad expugnandum adversarios Dei Chananæos ac alios; et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram, quoniam advertit quod angelus esset, et forte cognovit quis erat ex universitate supernorum spirituum. Dicunt autem doctores catholici et Hebræi, quod Michael fuit, qui princeps exstitit Synagogæ, secundum quod Gabriel locutus est Danieli: Nemo, inquiens, est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.27 Et nunc venio, id est, præsto jam sum ad dandum tibi consilium atque auxilium. Unde et tunc docuit ipsum Josue de modo capiendi civitatem Jericho, et ut eam in toto faceret anathema, prout sequenti fertur capitulo.28

Et adorans, ait. Adoravit angelum adoratione duliæ, atque per gratiam discretionis spirituum, ac instinctu divino cognovit, quod angelus bonus erat, non spiritus fallax: alias fuisset incautum, quod tam cito credidisset verbis apparentis. Quid dominus meus loquitur ad servum suum? Fuit enim Michael etiam princeps ipsius

A Josue. Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis29, id est, ambos pedes tuos discalcea et denuda propter reverentiam loci, imo ad Dei honorem in loco suo. Ideo subditur: Locus enim in quo stas, sanctus est, id est deputatus de cetero ad opera sancta, ut in eo commorentur veri Dei cultores; et locus iste, qui hactenus exstitit inquinatus per idololatrias atque facinora Chananæorum, nunc sanctificatus est per angelicam istam præsentiam et allocutionem, imo per præsentiam Dei in angelo suo. Simile huic præcepit angelus Moysi circa rubum. Fecitque Josue, ut sibi fuerat imperatum ab angelo. Postremo, qua hora facta sit apparitio ista, et an solus Josue angelum istum vidit, atque in quali habitu apparuerit angelus iste, textus non exprimit; sed ex circumstantia ejus apparet, quod in die, et certum, quod eo vigilante.

Footnotes

  1. Gen. xvii, 10-14. ↩

  2. Exod. iv, 25. ↩

  3. Ps. LXXVII, 34. ↩

  4. Exod. xii, 44, 48; ↩

  5. Gen. xvii, 23-27; ↩

  6. Lev. xii, 3. ↩

  7. Exod. xii, 29. ↩

  8. Ibid. 42. ↩

  9. Gen. xvii, 23-27. ↩

  10. Ibid. 24; xxi, 4, 5. ↩

  11. Exod. xii, 3, 6, 44, 48. ↩

  12. Deut. 1, 44. ↩

  13. Num. xi, 1, 33; xiv, 29; xvi, 32, 35, 49; xxv, 9. ↩

  14. Num. xiv, 30; xxvi, 62. ↩

  15. Ibid. xiv, 3, 4. ↩

  16. Exod. vi 7, 8. ↩

  17. Num. ix, 17-23. ↩

  18. Exod. 1. ↩

  19. Exod. xxxii, 28; ↩

  20. Num. xvi, 32, 35, 49; xxv, 9. ↩

  21. Exod. xii, 28, 37. ↩

  22. Num. ix, 4, 5. ↩

  23. Exod. xii, 15. ↩

  24. Lev. xxiii, 10. ↩

  25. Exod. xvi, 35. ↩

  26. Dan. x, 6, 8, 9. ↩

  27. Dan. x, 21. ↩

  28. Josue vi, 17. ↩

  29. Exod. III, 5. ↩

Chapter 10 of 34