Skip to the text

Articulus 9

SPIRITUALIS EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI.

POSTQUAM audierunt omnes reges Amorrhæorum, etc. Per reges Amorrhæorum et Chananæorum, intelliguntur principes tenebrarum; qui habitant trans Jordanem, id est in vitio elationis, quod est extremum humilitati contrarium.1 Humilitas quippe per Jordanem, qui interpretatur descensus, signatur. Et qui possidebant Magno mari loca propinqua. Per Magnum mare, exprimitur amaritudo ac fluxus inquietudoque vitiorum. Loca vero propinqua huic mari, sunt corda instabilia, prona ad vanitates et iniquitates sæculi hujus: hæc loca possident dæmones. Sed postquam principes tenebrarum noverunt quod Dominus siccasset fluenta Jordanis coram filiis Israel, donec transirent, id est, fontem et aquas Baptismi aperuisset universis hominibus, præsertim ad fidem electis, quousque per Baptismatis gratiam introirent Ecclesiam, incorporarenturque Christo; dissolutum est cor eorum: tunc namque principes tenebrarum vehementer perterriti sunt, videntes se quotidie a vasis suis expelli, nec posse gratiæ Dei, quæ ubique terrarum diffundebatur, resistere.

Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. Sic Deus Pater dixit ad Christum inter homines conversantem ac prædicantem, ut filios Israel semel corporaliter circumcisos, circumcideret spiritualiter altera vice cultro lapideo, id est acutissimo verbo suæ prædicationis et justæ correptionis. Unde verbum Dei, gladius spiritus appellatur.2 Sicque Christus circumcidit electos ex Judaismo, non in uno dumtaxat membro, nec solum ab originali peccato, sed in toto corpore et cunctis viribus animæ, docens eos omnia membra sua exhibere arma justitiæ Deo, viresque animæ a vitiis cunctis purgare, atque virtutibus decorare. Nam dixit: Si oculus tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te. Idem de manu jussit ac pede. Et iterum: Nisi pœnitentiam (inquit) egeritis, omnes similiter peribitis. De hac circumcisione ait et Jeremias: Circumcidite præputia cordium vestrorum. Denique Christus semel circumcisos in Baptismo, circumcidit secundo in Pœnitentiæ sacramento, quoniam omnia in confessione lavantur. Prælatus quoque filios Israel, id est fideles sibi commissos, circumcidere debet secundo, videlicet post recidivationem eorum, eosdem arguendo, increpando, obsecrando, instruendo et castigando.

Postquam autem circumcisi sunt omnes, manserunt in eodem loco, donec sanarentur. Dum adulti Baptismum suscipiunt, aut confitentur et pœnitent, spiritualiter circumciduntur a vitiis, non tamen mox sanantur ex toto, quoniam manent in eis reliquiæ vitiorum, pronitas ad peccandum, infirmitas resistendi peccato. Boni ergo fideles dum Baptismi aut Pœnitentiæ gratiam sunt sortiti, manent in gratia illa virtutibusque infusis, proficiendo in eis, donec a vitiorum curentur reliquiis, et corroborentur in bonis. Tunc quoque aufert Deus ab eis Ægypti opprobrium, id est aspernabilem vanitatem et impietatem hominum mundanorum, caliginem vitiorum, et causam confusionis æternæ, ita quod carent his quæ exprobrari et improperari possunt Ægyptiis, puta mundanis hominibus, nec ipsi Ægyptii possent eis rationabiliter exprobrare. Unde oravit Vir sanctus: Aufer a me opprobrium et contemptum.

Et fecerunt Phase. Quemadmodum filii Israel circumcisi, corporaliterque curati, celebraverunt Pascha, et agnum comederunt paschalem; sic Christifideles post

A Baptismi emundationem et curationem a reliquiis vitiorum, apti sunt ad Eucharistiæ sumptionem. Denique per triplex Pascha, ab Hebræis corporaliter observatum, potest intelligi triplex Pascha spiritualiter exhibendum. Pascha etenim transitus interpretatur. Itaque, per Pascha Judæorum in Ægypto exhibitum, potest intelligi transitus fidelium a vitiis ad virtutes et ad incipientium statum. Per Pascha autem circa montem Sinai celebratum, transitus Christianorum de statu incipientium ad statum proficientium de virtute in virtutem, de bono in melius. Porro, per Pascha factum in terra promissionis, intelligitur transitus de statu proficientium ad statum et gradum perfectorum, ut jugiter quæramus et apprehendamus meliora et viciniora saluti; transitus quoque de via ad patriam. Et comederunt de frugibus terræ die altero, et azymos panes. Azymi panes, sunt spirituales refectiones et actiones virtutum, omni simulatione et dolo carentes, sicut ait ac monet Apostolus: Epulemur, non in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Qui panes conficiuntur de frugibus terræ, quoniam ex habitu gratiæ gratum facientis, et semine verbi cœlestis procedunt hujusmodi actiones: quæ tamen immediate nascuntur ex virtuosis infusis habitibus. Et polentam ejusdem anni. Per polentam hanc, spiritualis consolatio anni gratiæ designatur. Defecitque manna, id est, typicus cibus Eucharistiæ cessat in evangelica lege. Per hoc tamen, quod manna defecit dum filii Israel de fructibus et panibus terræ Chanaan comederunt, signatum est, quod divinam et spiritualem consolationem meretur homo amittere, dum ad exteriora solatia vanaque gaudia se effundit.3

Quum autem esset Josue in agro, etc. Per apparitionem illam angeli sancti, gladium in manu habentis, significatur, quod parata sunt nobis angelorum præsidia ad expugnandum invisibiles hostes. Dicuntque nobis angeli gloriosi per inspirationem in-

Exod. xii, 11.

Ps. lxxxiii, 8.

Hebr. vi, 9.

I Petr. u, 1.

I Cor. v, 8.

Rom. vi, 13.

Matth. xviii, 9. 8.

Luc. xiii, 3.

Jer. iv, 4.

Ps. cxviii, 22. ternam, ut tollamus calceamenta de pedibus nostris, id est, opera mortua et terrena auferamus a cordium nostrorum affectibus, quoniam locus in quo stamus, terra est sancta. Ecclesia militans, locus est in quo stamus, in quo per fidem manemus, in quo est sanctificatio copiosa et sanctitas vera. Non ergo inhonoremus, nec inquinemus hunc locum.

Postremo, per triplicem cibum quo usi sunt filii Israel, triplex spiritualis alimonia figuratur. Tulerunt namque secum ex Ægypto farinam conspersam, ex qua panes fecerunt, quibus ad tempus modicum parce refecti sunt :4 per quem cibum, refectio litteralis intelligentiæ, aut acquisitæ scientiæ, seu scholasticæ ac philosophicæ sapientiæ ad divina relatæ, datur intelligi.5 Secundo, sustentati sunt manna in solitudine : per quod allegoricus seu tropologicus sensus Scripturæ, et ejus refectio denotantur. Tertio sunt refecti fructibus terræ promissionis : per quod anagogici sensus refectio, Domini sapientiæ contemplatio, et futuræ prælibatio felicitatis intelliguntur. His ergo dignissimis refectionibus sustentari, impinguari, ac confirmari conemur.

Footnotes

  1. Ephes. vi, 12. ↩

  2. Ephes. vi, 17. ↩

  3. I Petr. ii, 1. ↩

  4. Exod. xii, 34, 39. ↩

  5. Exod. xvi, 35. ↩

Chapter 11 of 34