Skip to the text

Articulus 10

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : JERICHO AUTEM CLAUSA ERAT ATQUE MUNITA.

EXORDIUM captionis et eversionis urbium Chanaan trans Jordanem, capitulo isto describitur; videlicet qualiter Jericho, filiis Israel transgressis Jordanem, directo itinere inter urbes primo occurrit. Describitur autem demolitio urbium, non villarum, quum tamen fortassis multæ villæ ante urbium devastationem dejectæ sint. Jericho autem clausa erat atque munita plus solito, prout urbes obsessæ solent muniri, timore filiorum Israel, et nullus civium ejus egredi audebat civitatem ad fugiendum, vel ad faciendum commoda sua, ne inciderent manus filiorum Israel, qui in circuitu erant; aut ingredi, ad succurrendum habitatoribus Jericho, eadem ex causa.

Dixit Dominus per angelum ad Josue : Ecce dedi in manus tuas Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros habitantes in urbe, id est, jam decrevi eos tradere manibus tuis. Hocque tam certum est, quasi jam actualiter factum esset. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem. Ex hoc elicitur, quod mulieres et pueri qui fuerunt infra vicesimum annum, non circuiterunt urbem. Sic facietis sex diebus, circumeundo quotidie semel cum silentio. Et redierunt in castra seu tentoria sua. Atque, ut aliqui dicunt, prima circuitio fuit primo azymorum die, de quo præcedenti est dictum capitulo;1 et aliæ circuitiones consequenter aliis azymorum diebus.

Septimo autem die sacerdotes tollent septem buccinas, quarum usus est in jubilæo. Septem enim sacerdotes acceperunt septem hujusmodi buccinas, scilicet quilibet unam. Habebant autem sacerdotes pacificas buccinas in solennitatibus, et bellicas in expeditionibus, quibus etiam utebantur et buccinabant in jubilæo. De buccinis his legitur in Numeris et in Levitico atque in Psalmo :2 Buccinate in Neomenia tuba in insigni die solennitatis vestræ.3 Et præcedant arcam fæderis Domini, juxta eam eundo in ante. Septies circuibitis civitatem septimo die, et sacerdotes septem clangent buccinis bellicis septem, ut dictum est. Cœperunt autem diluculo circuire ac clangere. Hinc in Numeris Dominus jussit : Si exieritis ad bel-lum contra hostes, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Do-mino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.4 Quumque insonue-rit vox tubæ longior atque concisior, id est magis confractus et interpolatus [clangor], et in auribus vestris increpuerit, conclama-bit omnis populus vociferatione maxima.5 Ex quo patet, quod etiam forsitan mulieres et parvuli in suis locis clamabant. Clama-bant autem non irrationabiliter et confuse, sed devote ad Dominum, eum laudando et invocando. Et muri funditus corruent civi-tatis, non ex virtute clamoris, sed ex omni-potentia Dei per meritum vestræ devotio-nis : et hoc in septimo circuitu factum est.

Deinde describitur, qualiter Josue de-nuntiavit sacerdotibus ac populo ista jam tacta, sibi insinuata ab angelo, et planus est textus ex introductis. Ad populum quo-que ait, puta ad viros : Ite, et circuite ci-vitatem armati præcedentes arcam Domi-ni. Hebræi (ut fertur) exponunt istud de filiis Ruben et Gad, ac mediæ tribus Ma-nasse, sed non est putandum quod illi soli præcedebant arcam armati, quum infra dicatur quod omnis populus armatus præ-cessit arcam ; sed illi præcesserunt ceteras tribus quæ ante arcam iverunt. Promise-rant enim duæ tribus illæ ac media, Moysi : Nos ipsi armati præcedemus filios Israel.6 Quumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes buccinis clangerent, omnisque populus præcederet armatus, reliquum vulgus arcam sequebatur. Dicunt quidam, quod universi viri armati ante arcam trans-ibant, et alii lassi seu impotentes ad præ-lium, aut non armati, retro arcam vene-runt :7 et hoc littera videtur prætendere. Porro alii dicunt, quod tribus Dan cum duabus tribubus sibi adjunctis, quæ et in motione castrorum ibant post arcam, ulti-mo loco ad occidentalem plagam, etiamnunc arcam sequebantur; quod item ceteri mi-nus apti, seu lassi et impotentes, associa-bant se eis. Ac buccinis omnia concrepa-bant : quia acutus et intensus ille septem

tubarum sonitus, aggregatus et permixtus, sic omnium Hebræorum aures implevit, ac si omnia elementa ac cetera sonitum emi-sissent tubarum.

Præcepit autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, nec ullus sermo egredietur ex ore vestro, donec veniat dies in quo dicam vobis, id est, cum omni silentio circuibitis, quousque vobis jubebo : Clamate corde per ferven-tem ad Deum amorem ac devotionem, et vociferamini ore Dominum invocando et collaudando. Jussit itaque Josue, ut cum perfecto circuirent silentio, quatenus ma-jorem ad Deum haberent devotionem, et cum omni reverentia, ordinatione, atque modestia arcam circumferentes coram Deo incederent. Quo innotescit, quam repre-hensibiles sint Christiani, qui processiones et sacrorum deportationes faciunt inde-vote, fabulationibus, insolentiis, aut etiam comessationibus potationibusque vacando.

Circuivit ergo, id est circumferebatur, arca Domini civitatem semel per diem. Vulgus autem reliquum arcam sequeba-tur, et buccinis personabat. Exterioribus et materialibus buccinis clangere, officium exstitit sacerdotum :8 quomodo ergo reli-quum vulgus buccinis personabat, nisi vel buccinantibus sacerdotibus congaudendo, aut buccinarum sonitum percipiendo, quia (ut dictum est) omnia buccinis concrepa-bant, vel cordialiter jubilando ac conci-nendo? Quumque septimo circuitu clange-rent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel : Vociferamini. Circa hoc scribit quidam : Non est verisimile quod tantus exercitus posset vocem Josue au-dire, maxime quoniam sacerdotes clange-bant tubis : idcirco videtur, quod Dicere sumitur hic pro Denuntiare aliquo signo sensibili, puta elevatione vexilli, vel ali-quo tali, quod a toto exercitu poterat vi-deri. Istud apparentiam posset habere, si Josue solum dixisset, Vociferamini ; sed quia huic verbo longum adjunxit sermo-nem, ut patet in textu, quem non poterat aliquo exteriori hujusmodi signo populo indicare, non videtur expositio illa vera. Subditur enim in textu immediate post hoc verbum, Vociferamini: Tradidit enim Dominus vobis civitatem; sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: id est, ad Dei honorem, atque ad divinæ commendationem justitiæ, tota hæc urbs et omnia in ea viventia, sint quid prohibitum et maledictum, ita ut destruantur, et nemo inde aliquid accipiat sibi. Sola autem Rahab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt.

Hoc, speciali privilegio, Deo inspirante, et Josue dispensante, concessum est tam Rahab, quam domesticis ejus, propter beneficia quæ cum periculo suæ vitæ exhibuit exploratoribus Israel, et quia jam credere cœpit in Deum verum.9 Nec hoc fuit contra formalem intentionem præcepti dati a Deo de omnium interfectione Chananæorum.10

Abscondit enim nuntios quos direximus.

Vos autem cavete, ne de his quæ præcepta sunt vobis, quidpiam contingatis, id est, ne aliquid vobis ipsis usurpetis de his, quæ præcepi vobis non usurpare ad commoda vestra; et sitis prævaricationis rei, transgrediendo divinum præceptum, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur, id est, universi particulares cœtus, seu tribus ac populi Israel, incidant pœnam et inquietudinem pro hujusmodi culpa unius sive paucorum. Porro, qualiter istud non deroget, sed concordet divinæ justitiæ, quod pro excessu unius aut paucorum, tota communitas perturbetur et plurimi puniantur, infra dicetur, ubi comminatio hæc legitur adimpleta.11 Quidquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, id est, ad ea quæ sunt necessaria divino cultui, applicetur, nec in humanos deveniat usus; repositum in thesauris ejus, id est, inter divitias sanctuarii seu tabernaculi reservatum. Quia enim hæc civitas prima capta et eversa est inter urbes, quæ trans Jordanem destructæ sunt, decuit divitias ejus istas inanimatas, non prædationi pugnantium, sed Domino qui speciali miraculo urbem dejecit, deputari. Itaque omne aurum, argentum, æs et ferrum, ac cetera metalla, ut plumbum, stannum, etc., vasa quoque et ornamenta, seu utensilia facta ex illis, atque numismata Jericho, consecrata sunt Domino, et ex eis facta sunt vasa seu instrumenta cultus divini. Omnia verba ista locutus est Josue ad omnem Israel; et merito quæritur, qualiter in tanta processione et multitudine poterat ab universis audiri. Ad quod poterit responderi, quod vel divina virtute hoc factum est, vel per se ipsum dixit aliquibus, et illi consequenter retulerunt et aliis. Potuit quoque disponere, quod durante sua locutione, cessavit clangor tubarum. Estque probabile, quod retulit ista principalibus populi, et duodecim principibus tribuum, quorum unusquisque ultra denuntiavit hæc tribui suæ.

Igitur omni vociferante populo, juxta sensum prætactum, et clangentibus tubis, muri Jericho corruerunt divina virtute: quæ ministerio angelorum sive bonorum sive malorum hoc fecit, ut creditur, quamvis solo imperio potuerit facere; et ascendit unusquisque Hebræorum per locum qui contra se erat. Ex hoc elicitur, quod civitas erat in loco alto constructa. Ceperuntque civitatem, non in arcu et gladio suo, sed a Deo traditam intraverunt, et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem inclusive, ab infante usque ad senes; boves quoque, oves et asinos, imo et cetera pecora, scilicet equos, capras, camelos, etc., in ore gladii percusserunt. Verumtamen sicut in hujus libri calce legitur, Viri Jericho pugnaverunt contra filios Israel. Nam stabant in muris ac turribus ad repugnandum; sed muris ruentibus, sunt oppressi, nec ceteri resistere valuerunt. Denique strages illa fuit mirabiliter magna, tam hominum quam brutorum, quia de toto territorio plurimi confluxerunt in Jericho pro urbis defensione; et de victualibus sibi providerunt in longum, quoniam fuit urbs regalis, et primo occurrens ingressui Hebræorum. Un-

D de infra fertur : Transistis Jordanem, et venistis Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis, Amorrhæus et Pherezæus et Chananæus et Hethæus et Gergesæus et Hevæus et Jebusæus.1213

Verumtamen crudele fortasse videri potest, quod Deus misericordiarum Dominus, jussit etiam infantes et mulieres ac adolescentulas atque jumenta occidi. Et respondendum, quod Deus justo judicio fecit hoc. Omnes enim adultæ ætatis ibidem, non solum temporalem, sed etiam infernalem mortem meruerunt et incurrerunt, quia per temporalia illa flagella non pœniterunt. Cum parvulis autem nondum ratione utentibus misericorditer actum est, quod occisi sunt antequam peccare potuerunt : qui si ad ætatem venissent adultam, peccassent graviter et perissent. Jumenta vero in detestationem facinorum hominum sunt occisa. Præterea, quoniam urbs illa tam specialiter se armavit contra filios Israel, meruit tam specialiter destrui et occidi. Voluit quoque Deus in destructione urbis illius primo vastatæ, rigorem suæ justitiæ tam specialiter demonstrare, ad aliorum perterritionem Chananæorum, ut pœniterent et converterentur, pensantes se Deo Hebræorum, qui tot et tanta egit mirabilia, resistere non valere. Verumtamen præ nimia excæcatione et obstinatione hoc non adverterunt, paucis (ut infra habetur) exceptis. Hinc demum, ut puto, Deus fecit filios Israel per septem dies ipsam Jericho circuire, quatenus existentes in ea, interim pœniterent, considerando ea quæ Rahab consideravit.

Duobus autem viris qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite illam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. Istud Josue jussit, et exploratores fecerunt ante interfectionem eorum qui erant in Jericho. Sed mirum, quod domus Rahab quæ muro civitatis hærebat, non cecidit, nec oppressa est ex muri ruina. Verum perfacile fuit Omnipotenti, domum illam a tali præservare dejectione. Ingressique juvenes, eduxerunt Rahab et parentes ejus, fratres quoque et cunctam supellectilem et cognationem illius. Ex hoc videtur falsa esse opinio Hebræorum, dicentium quod unus exploratorum illorum fuit Caleb, quoniam Caleb jam erat octogenarius. Unde et infra : Octoginta quinque, inquit, annorum sum hodie.14 Ad hoc quidam respondent, quod exploratores isti, juvenes nuncupantur non ratione ætatis, sed roboris et magnanimitatis. Aptius tamen dici (ni fallor) posset, quod quidam juvenes simul cum exploratoribus domum Rahab ingressi sint, pro majori tuitione et subventione exsistentium ibi. Et extra castra Israel manere fecerunt, id est, Rahab et cognationem ipsius fecerunt filii Israel seorsum morari, quoniam viri qui erant in illa cognatione, necdum fuerant circumcisi.15 Nec erat congregatio illa adhuc satis purgata ab idololatria, nec ad Judaismum plene conversa. Postmodum vero eis conversis et incorporatis populo Israel, inter Hebræos habitaverunt. Propter quod subditur : Rahab et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, videlicet sobolem seu cognatos ac pecora, fecit Josue vivere, id est, ab occisione eripuit ; et habitaverunt in medio Israel : imo filii Israel honoraverunt ipsam Rahab muneribus, et tempore procedente, ob suam probitatem et alias eminentias ejus, Salmon filius Naasson eam duxit uxorem. Sic ergo habitaverunt usque in præsentem diem. Hoc refertur ad tempus quo auctor libri hujus hæc scripsit.

D Josue quoque retulit grates Rahab pro conservatione exploratorum, et magnis eam dotavit divitiis.

In tempore illo imprecatus est Josue, id est, maledixit, seu malum pœnæ optavit et invocavit, urbi Jericho ex zelo justitiæ, dicens : Maledictus vir, supple, erit, coram Domino, saltem quoad temporalem adversitatem, et propter transgressionem præcepti erit culpabilis, qui suscitaverit, id est, recuperare inceperit, et ædificaverit civitatem Jericho, eamdem in specie, seu1617 quantum ad situm et nomen. Optabat equidem Josue, ut urbs illa tam miraculose subversa, non repararetur, in commendationem divini prodigii, et in commemorationem justitiæ Dei. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, id est, dum fundamenta ejus posuerit, aut ponere cœperit, moriatur primogenitus ejus, quatenus pater puniatur in filio; et in novissimo liberorum ponat portas ejus, id est, si, vel dum portas ejus posuerit, moriatur ultimus filiorum ipsius, vel absolute ultimus, ita quod alium ultra non gignat, vel ultimus quem pro tunc habuerit. Qualiter imprecatio ista postmodum sit impleta, patet tertio libro Regum, quo habetur: In diebus ejus, scilicet Achab, ædificavit Hiel de Bethel Jericho; in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.18 Quo constat, quod Deo inspirante imprecatus est Josue ista. Quocirca quæri potest, cur pro peccato patris, imprecata est mors filiis ejus. De hoc in sequentis expositione capituli erit sermo.

Postremo circa illud, Die autem septimo diluculo consurgentes, Lyra allegat et approbat Hebræos, dicentes quod Jericho capta sit et destructa in sabbato: quia hic dicitur, Septimo die; et addit, quod ex dispensatione Dei istud in sabbato factum sit. Verum hoc stare non potest, juxta præhabita, in quibus dictum est, quod primo die azymorum primo circuierunt. Prima enim dies azymorum fuit in vespera feriæ quintæ, luna quartadecima, et ita septima dies circuitus non exstitit sabbatum. Nec valet argumentum sumptum ex eo quod dicitur hic, Septima die. Nam septima dies vocatur non respectu primæ diei hebdomadæ, secundum computum Hebræorum, sed respectu primæ diei azymorum.

Footnotes

  1. Josue v, 11. ↩

  2. Lev. xiii, 24; xxv, 9. ↩

  3. Ps. lxxx, 4. ↩

  4. Num. x, 9. ↩

  5. Num. x, 1-10; ↩

  6. Num. xxxii, 17. ↩

  7. * omnisque præcederet armatus exercitus ↩

  8. Num. x, 8. ↩

  9. Josue II, 4 et seq. ↩

  10. Deut. xx, 13, 16, 17. ↩

  11. Josue VII. ↩

  12. Josue xxiv, 11. ↩

  13. Josue xxiv, 11. ↩

  14. Josue xiv, 10. ↩

  15. Josue ix, 3-27. ↩

  16. Josue ii, 9-11. ↩

  17. II Cor. i, 3. ↩

  18. III Reg. XVI, 34. ↩

Chapter 12 of 34