Skip to the text

Articulus 11

DE SPIRITUALI HUJUS SEXTI CAPITULI SENSU.

JERICHO clausa erat atque munita timore filiorum Israel. Per Jericho, quæ luna interpretatur, mundus iste in maligno positus, ejusque vanitas, instabilitas, et superstitio designantur, et præsertim gentilitas idololatriæ ac diversis superstitionibus atque carnalitatibus dedita:1 quæ contra Christum et ejus Apostolos seu evangelicam fidem ac legem, multipliciter se munivit per philosophica argumenta, per sæcularium principum potestates, per tyrannorum persecutiones, per magorum fallacias, per commenta augurum atque aruspicum, per blanda et prospera, per adulationes et comminationes, per deceptoria signa: quibus omnibus non obstantibus, victa est et deleta per evangelicæ legis prædicationes tubales, per sermocinationem altisonam Christi discipulorumque ejus, quorum duos, videlicet Jacobum et Joannem, vocavit Filios tonitrui;23 per gloriosissima quoque et innumerabilia miracula eorumdem, per veteris Testamenti Scripturas et allegationes, per vitam etiam virtuosissimam primitivæ Ecclesiæ, cujus tanta exemplaritas fuit, quod multi infidelium ipsa virtutum evidentia superati, fassi sunt sanctam esse Evangelii theoriam, et crediderunt in Christum:4 imo tandem ita prævaluit religio christiana, quod nullus perfidorum ac sæcularium audebat molestare fideles. In exordio quoque post Pentecosten misso Spiritu Sancto, quum Apostoli prædicationibus miraculisque fulgerent, et multa millia in Jerusalem crederent, ac variis5 et evidentissimis divinorum charismatum gratiis coruscarent, ingens metus erat in omnibus ceteris, et nemo aliorum audebat se conjungere illis, sed beatificabat eos populus, ut in Actis Scriptura veritatis testatur.67

Dixit itaque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manus tuas Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. Sic Pater Christo promisit principatum mundi, ejectionem diaboli, et conversionem multorum magnatum. Postula (inquit) a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.8 Unde et in Daniele scriptum est:9 Dedit ei potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Deinde Christus præcepit septem sacerdotibus sumere septem tubas, id est, universis prædicatoribus evangelicæ legis assumere totam sacram Scripturam: septenario quippe universitas designatur. Unde et Raphael angelus: Ego, ait, sum unus de septem qui adstamus ante Deum.10 Illis ergo Christus præcepit, frequenter et ordinate circuire loca gentilium, imo et Judæorum incredulorum;111213 deinde prædicare eisdem, et prædicando eos devincere, vitiorumque regnum et aciem in ipsis destruere, sicque ad ipsos victoriose intrare: quod factum est, omni populo altissime vociferante, id est, universis fidelibus pro infidelium conversione affectuosissime exorantibus. Per circumportationem vero arcæ, præfigurata est deportatio sacramenti Eucharistiæ, reliquiarum, et aliorum sacrorum in processionibus populi christiani; itemque, quod prædicatores sancti Christum in suis cordibus undique circumferebant. Insuper, per hoc quod Josue populo jussit non vociferari quousque diceret eis, insinuatur quod omnia ex divino instinctu et motione Spiritus Sancti a fidelibus fieri debent, et ut nemo sibi assumat honorem, nisi qui vocatur a Deo.14

Sitque civitas hæc anathema. Infidelium namque collectio, anathema est, quantum ad esse suæ perfidiæ ac vitiorum, et quantum ad eos qui credere renuunt. Sola autem Rahab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt. Secundum Ambrosium super Lucam, non caret grandi mysterio, quod nemo in Jericho a morte eripitur, nisi quem meretrix salvat. Nempe per Rahab hanc figuratur Ecclesia ex gentibus conversa, quæ prius cum idolis fornicabatur; sed auditis mirabilibus Dei, recepit exploratores, id est Christi prædicatores, et omnem suam cognationem, id est cunctos electos ex gentibus, natos ex Deo per semen gratiæ ejus, congregat secum.15 Propter quod nemo salvatur, nisi qui continetur in domo ipsius. Cavete, ne de his quæ præcepta sunt vobis, quidpiam contingatis: id est, ea quæ Deo sunt adscribenda, vobis non adscribatis. Nec mundana ac vana per consensum et affectum tangatis, nec ea commisceatis divinis, nec intra ecclesiam deferatis. Quidquid autem auri et argenti fuerit. Per aurum naturalis sapientia, per argentum eloquentia, seu scientia de creatis, per vasa ænea virtutes acquisitæ, per ferrum corporalis fortitudo seu sæcularis potentia designantur: quæ omnia consecranda sunt Deo, id est supernaturalibus gratiæ donis subjicienda, atque in Dei obsequium convertenda. In tempore illo imprecatus est Josue: Maledictus vir qui suscitaverit et ædificaverit Jericho. Sic et Christus incredulis urbibus maledixit: Væ, inquiens, tibi, Capharnaum;16 væ tibi, Corozaim. Omnibus quoque maledixit, qui gentilitatem cum suis sceleribus innovare conantur.17

Ista juxta allegoriam sint dicta. Porro secundum tropologiam, per Jericho intelligitur unaquæque prava et vitiosa societas, quæ increpari et corrigi dedignatur, et contra prædicatores ac prælatos virtuosos se armat variis modis: quam tamen Christus frequenter per sanctas prædicationes dejicit et convertit, animasque spiritualiter fornicarias, efficit suas sponsas. Docemur item ex isto capitulo, quam reverenter ac devotissime fieri debeant processiones

Ecclesiæ cum orationibus internis et laudibus Dei, spiritualique gaudio, omni carnalitate atque lascivia et clamore exclusis. Postremo, sicut in deportatione arcæ præcessit populus armatus, deinde secuti sunt sacerdotes cum buccinis, tertio loco arca, quarto reliquum vulgus; sic in processionibus Ecclesiæ præcedunt fideles vexillis crucibusque armati, deinde clerici et presbyteri cantantes, tertio prælatus sacra ferens, et quarto laici reliqui. At vero qui Jericho suscitat atque ædificat, id est, vitia sæculi renovat, et mundanas societates impie fovet, maledictioni subjicitur, ita quod in primogenito suo hoc incipit: quoniam talia inchoando, a primitivo fructu gratiæ sibi in Baptismo aut contritione collatæ evacuatur; et in novissimo liberorum suorum illud complet, quia finali conversione per hoc privari meretur.

Footnotes

  1. 1 Joann. v, 19. ↩

  2. Marc. III, 17. ↩

  3. Ibid. III, 14-36, 42-47. ↩

  4. Act. v, 12, 15; VI, 8. ↩

  5. Act. II, 1-41. ↩

  6. Act. v, 13. ↩

  7. Act. v, 13. ↩

  8. Ps. ii, 8. ↩

  9. Dan. vii, 14. ↩

  10. Tob. xii, 15. ↩

  11. Matth. x, 6; xxviii, 19; ↩

  12. Marc. xvi, 15; ↩

  13. Act. xiii, 46; xvii, passim. ↩

  14. Hebr. v, 4. ↩

  15. Ezech. vi, 9. ↩

  16. Matth. xi, 21, 23; ↩

  17. Luc. x, 13, 15. ↩

Chapter 13 of 34