Skip to the text

Articulus 12

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : FILII AUTEM ISRAEL PRÆVARICATI SUNT.

QUID eversionem Jericho consecutum est, consequenter describitur. Filii autem Israel prævaricati sunt mandatum præcedenti capitulo scriptum, quo Dominus prohibuit eis usurpare aliquid de anathemate, seu rebus Domino consecrandis, et usurpaverunt de anathemate. Quamvis autem unus solus hoc fecit, tamen pluraliter dicitur, Filii Israel, eo loquendi genere, quo communitati vel societati adscribitur, quod ab uno vel paucis ex ea committitur; vel forte filii hujus viri cooperati sunt, vel consenserunt ei in furto isto. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda, tulit aliquid, imo multa pretiosa clenodia, de anathemate: quæ infra exprimuntur. Iratusque est Dominus contra filios Israel, imo, ut infra habetur, graviter eos punivit pro scelere isto: quod qualiter justum Deum decuerit, paulo post exprimetur.

Quumque mitteret Josue de Jericho, id est de loco ubi paulo ante steterat urbs illa, quæ jam fuit combusta, viros contra Hai, id est urbem sic appellatam, quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel. Eadem urbs, secundum expositores, vocatur hic Bethaven et Bethel, quia binomia erat, et a diversis (ut dicitur) sortita est duo nomina illa. Est autem hæc Bethel, alia ab illa quam Jacob ita vocavit, quæ antea dicta est Luza, sicut in Genesi habetur. Nam illa fuit in regno duarum tribuum, et alio nomine Jerusalem appellatur. Porro hæc Bethel fuit in regno decem tribuum, in qua et Jeroboam posuit unum de aureis vitulis suis. Dicit vero hic quidam, quod vocata sit Bethel, eo quod Abraham ædificavit altare inter Bethel et Hai: quod non videtur idonee dictum, quoniam in Genesi legitur, quod Abraham ascendens de Ægypto, reversus est in Bethel; nec ibi exprimitur, quod ipse vocavit ita hanc urbem. Nec expositores dicunt hoc ibi, sed magis videtur quod jam ante Abraham ita sit nuncupata. Dixit eis: Ascendite et explorate terram, id est urbes territorii hujus, specialiter Hai, an sit urbs fortis et magna. Qui præcepta complentes, exploraverunt Hai. Et reversi, dixerunt: Non ascendat omnis populus Israel, sed duo vel tria millia virorum pergant. Secundum Josephum dixerunt, Triginta millia ascendant. Et deleant civitatem. Quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?

Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, id est ex

Gen. xxviii, 19.

III Reg. xii, 28, 29.

Gen. xii, 8.

Ibid. xiii, 1, 3, 4. timore fugientes, percussi sunt, non omnes, sed pauci ex eis, a viris Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines. Persecutique sunt eos, puta Hebræos, adversarii de porta Hai, ad quam audacter primo accesserunt filii Israel, sed visis hostibus, expaverunt, usque ad Sabarim, id est locum sic nominatum. Vel (ut fertur) secundum Hebræos, Sabarim est nomen commune, significans confractionem: ut sit sensus, quod persecuti sunt filios Israel usque ad dissipationem et occisionem quorumdam Israelitarum, vel usque ad propriam fatigationem. Et ceciderunt per prona fugientes. Pertimuitque cor populi Israel, visis fugientibus de prælio, et ad instar aquæ liquefactum est, formidantes se omnes a Chananæis occidendos. Ignorabant enim causam fugæ istius, videlicet quod propter peccatum Achan, Deus subtraxisset fugientibus robur atque audaciam; timebant quoque occulta Dei judicia, et videbant se naturalibus viribus non posse resistere Chananæis, qui eis multo plures ac fortiores fuerunt. Præterea, quod ait, Cor populi instar aquæ liquefactum timore, potest tam de corporali corde, quod, secundum Philosophum, est primum vivens, et ultimum moriens in animali, quam de spirituali corde, videlicet voluntate seu ratione, intelligi. Passio namque timoris, corporalem transmutationem facit in toto corpore, præsertim in corde corporeo: quæ etiam passio dum vehemens est, redundat in partem intellectivam, et causat ibidem spiritualem liquefactionem, seu vigoris atque constantiæ defluxionem.

Josue vero scidit vestimenta sua præ mœrore, etiam ex timore imminentis periculi, et quoniam causa specialiter tetigit eum, tanquam communem omnium ducem ac patrem, et quia præ ceteris ardentissime plebem illam sibi commissam dilexit; et cecidit pronus in terram, quatenus se maxime humiliando, atque humillime deprecando, citius ac plenius exaudiretur a Domino, coram arca Domini, scilicet in tabernaculo in quo erat arca; potius tamen se prostravit coram Deo, quem exoravit. Nec ante arcam prostravit se, nisi propter Dei majestatem, præsentiam et honorem, quem ibidem specialiter ac gratiose præsentem esse cognovit. Nam super arcam fuit propitiatorium, quod Dei sedes erat.1 Ibi ergo prostravit se usque ad vesperam. In quo patet orationis suæ instantia: imo quousque exaudiebatur, mansit sic orans; et nisi ad vesperam exauditus fuisse, mansisset in oratione et prostratione diutius; estque probabile quod jejunus oravit tam diu. Sic ergo oravit tam ipse quam omnes senes Israel, potissime superiores et officiati, et qui sapientia ac virtutibus præminebant. Miseruntque pulverem super capita sua, in signum majoris humiliationis ac pœnitentiæ. In Scholastica quoque historia additur quod et saccis erant induti. Nec dubium quin et reliquus populus, imo mulieres quoque, et parvuli ac puellæ ætatis adultæ, Dominum fervide invocabant. Istud autem, videlicet tempore præcipui mœroris et grandis adversitatis, scindere vestimenta, et pulverem super capita spargere, consuetudo fuit non apud Hebræos dumtaxat, sed etiam apud quosdam gentiles unius Dei cultores. Sic enim in Job legitur ipse Job vestimenta sua scidisse.2 De ejus item amicis legitur, quod viso Job in tantis doloribus constituto, scissis vestibus, sparserunt pulverem super caput suum.34

Et dixit Josue, per modum humiliter et dolorose, imo et familiariter conquerentis, non increpantis: Heu, Domine Deus, quid, id est ad quid seu quare, voluisti populum istum transducere Jordanem, ut traderes nos in manu Amorrhæi, et perderes, id est occidi permitteres? Hoc ait, admirando et inquirendo magis, quam asserendo. Et quod ait, Ut traderes, intelligendum est consecutive, non causaliter. Non enim ideo Deus transduxit eos Jordanem, ut traderet Amorrhæis, sed transductionem illam consecuta est illa traditio. Utinam ut cæpimus, mansissemus trans Jordanem, videlicet in regionibus Sehon et Og, quas acquisivimus ibi.5 Quidam dicunt, quod Josue culpabiliter dixit hoc ex passione tristitiæ; sed, ut arbitror, melius dici potest, quod protulit verba illa non optando absolute, sed cum implicita conditione, videlicet, nisi ipse Deus misericorditer subveniret. Mi Domine Deus. Ecce quam amorosum familiareque verbum, Dominum Deum universorum, vocare proprium Deum! Nec proprie competit sic loqui ad Deum, nisi perfectis, qui Deum tam præcipue amant et colunt, quasi Deus omnium, sit solum aut maxime Deus eorum:6 quorum etiam corda Deus valde specialiter diligit, visitat, et adimplet. Itaque, Domine Deus, quem tam singulariter ac ferventissime amo et colo, quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem? quasi dicat: De hoc summe admiror, quum tu ipse qui mentiri non potes, promiseris nobis triumphum, dicendo: Nullus poterit stare contra vos; persequetur unus ex vobis centum alienos, et centum ex vobis, decem millia.7 Audient Chananæi et omnes habitatores terræ Israelem fugisse, et pariter conglobati, id est adunati. Solet autem globus pro exercitu accipi. Unde speculator, viso exercitu Jehu, dixit ad Joram: Video ego globum.8 Circumdabunt nos, et delebunt nomen nostrum de terra, id est, totaliter nos occident, quod nec memoria nostra inter homines permanebit. Hoc Josue dixit, non simpliciter affirmando, sed formidolose suspicando, et nisi Deus succurreret. Et quid facies magno nomini tuo? id est, qualiter propriam famam defendes, qua jam undique omnipotens et Deus deorum es reputatus, nisi nos feceris triumphare?9 quasi dicat: Dejectio nostra erit monstratio honorificentiæ tuæ, et adversarii nostri dicent, quod dii eorum contra te prævaluerunt. Hoc dicens Josue, ostendit se zelari pro Domino: per quod oratio ejus exaudibilior reddebatur.

Dixitque Dominus per angelum ad Josue: Surge ad audiendum divinum oraculum, et ad exsequendum quæ tibi mandabo. Sic ad Ezechielem ac Danielem Dominus seu angelus ait: Sta supra pedes tuos, et loquar tibi.10 Cur jaces pronus in terra?11

B Non reprehendit Dominus ipsum Josue, quod in terra prostravit se, nec per verba hæc innuit, quod Josue irrationabiliter fecit hoc; sed dixit Dominus verba hæc, ad insinuandum quod non oportebat ipsum Josue cum tali pusillanimitate atque formidine in terra jacere.12 Quasi dicat: Paratus sum tibi consilium auxiliumque impendere. Peccavit Israel, et prævaricatus est pactum, id est præceptum meum. Tulerunt­que de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. Istud generaliter adscribitur populo Israel, eo quod unus ex ipso id egit, ut dictum est. Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet, nisi vindicatum fuerit hoc peccatum. Ideo subditur: Non ero ultra vobiscum per collationem victoriæ: tamen per dona gratiæ gratum facientis fuit adhuc cum justis; donec conteratis eum, qui hujus sceleris reus est, ita quod personaliter illud commisit.

Surge. Ex hoc apparet, quod Josue jacuit adhuc prostratus, et verba præfata sic jacens audivit locutione interna seu exteriori. Vel si corporaliter jam surrexit, sensus est: Surge, id est, erige mentem ad ea quæ dico, seu in actum procede. Vel forte surgere cœpit, et quasi in genibus se erexit, juxta quod in Daniele legitur: Ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.13 Sanctifica populum, id est, præcipe filiis Israel, ut per devotionem et orationem se præparent ad hoc, quod eis divinitus ostendatur quis crimen istud commiserit. Et dices eis:14 Sanctificamini in crastinum*, id est, præfato modo purificate et præparate vos ab hac hora usque in crastinum, ut cras veritas ostendatur: et forte sanctificatio ista fiebat etiam per jejunium, aut per continentiam ab amplexu.* Hæc enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel*, id est, o popule Israel, res prohibita tangi a te, per furtum usurpata est ab uno ex te.*

D

Accedetisque mane, id est in crastino, singuli per tribus vestras, id est, quilibet in sua tribu veniet ad me, et quamcumque tribum ex duodecim tribubus Israel, sors invenerit, non a casu, sed juxta infallibilem divinæ providentiæ directionem, accedet per cognationes, id est familias suas, et cognatio per domos, id est, quælibet illius tribus familia accedet per domos seu prosapias suas, domusque per viros. Nempe in unaquaque tribu erant multæ seu plures familiæ, saltem communiter vel in successu temporis: quod dico propter tribum Dan, in qua primo non erat nisi una familia, quoniam unum solum filium Dan habebat.15 In qualibet quoque familia erant plures domus, atque in qualibet domo plures viri seu capita. De hac familiarum et domorum distinctione, diffuse habetur in codice Numerorum. Itaque per sortis missionem primo capta est tribus, ad quam reus hujus criminis pertinebat: qua sic deprehensa, divisa est per suas familias, et per sortem deprehensa est certa familia: quæ tunc divisa est per domos, et inter eas projecta est sors, per quam deprehensa est domus determinata: qua per viros16 divisa, missa est sors inter viros illos, sicque tandem captus est sorte vir reus. Et quicumque in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua, quoniam prævaricatus est pactum Domini.

Surgens itaque Josue mane, applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Juda. Quæ quum esset oblata, inventa est familia Zare. Illamque offerens, reperit Zabdi. Cujus domum dividens, invenit Achan de tribu Juda. Et ait Josue ad Achan, quum per sortem deprehensus fuisset: Fili mi. Sanctus Josue, vir discretus ac mansuetus, non turbulenter, sed pie ac mite primo alloquitur reum, ne ex dura allocutione perterritus aut exacerbatus vel induratus, non acquiescat veram dare responsionem. Da gloriam Deo, id est, per culpæ tuæ recognitionem et expressionem in speciali, Deum honora, quatenus ex tua confessione innotescat evidentius, quod Deus juste punivit nos. Ideo quasi expositorie subditur, et confitere, id est recognosce, atque indica mihi quid feceris. Quamvis enim ex divina revelatione et sortis missione jam patuit, quod Achan iste crimen commisit, et de anathemate usurpavit, nondum tamen individualiter et circumstantionaliter patuit factum. Et ait Achan: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, id est ad irreverentiam Dei seu contra ejus præceptum. Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, id est rubeum et valde pretiosum, seu, ut Josephus scribit, chlamydem auro contextam, habentem auri massam, id est siclos ducentos, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum, et concupiscens ea per avaritiam, abstuli, per furtum sacrilegum usurpando quæ Deo fuerunt deputata; et abscondi in terra contra medium tabernaculi, id est directe ex opposito tentorii mei, argentumque fossa humo operui. Porro quod ait, Inter spolia, non est intelligendum, quod illa metalla ac vasa redacta sint in prædam pugnantium, sed quod erant talia, qualia solent esse spolia pugnatorum vincentium. At vero aurea regula, secundum quosdam, fuit aurea linea seu aurea lamina, habens speciem linguæ, seu in similitudinem linguæ formata. Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Auream linguam.

Misit ergo Josue ministros, qui attulerunt furata, projeceruntque ante Dominum, id est, ea coram Deo omnia intuente posuerunt, recognoscendo peccatum ejus qui abstulit ea, et tanquam parati tantum crimen ulcisci. Tollens itaque Josue Achan, argentumque et pallium et auream regulam, filiosque ejus et filias, ... ipsumque tabernaculum, id est tentorium ejus portatile, et omnis Israel cum eo, id est ceteri filii Israel cum Josue, adsistentes ei in isto, duxerunt eos ad vallem Achor. Quidam dicunt, quod fur iste vocatus est Achan et Achor. Hieronymus vero dicit, quod solum vocatus est Achan, non Achor. Nec in Hebræo vocatur Achor.17 Ideo vallis ista vocata est vallis Achor, non a viro isto in ea occiso; nec Achor est hic nomen proprium, sed commune, et interpretatur turbatio, ita quod locus ille appellatus est vallis Turbationis. Ubi Josue dixit ad Achan jam occidendum: Quia turbasti nos, id est, per tuum furtum sacrilegum meruisti, quod tam graviter fuimus perturbati, et quidam ex nostris occisi, ac multi fugati, exturbet te Dominus in die hac, id est, violentæ morti te tradet, et per eam ex nobis te auferet.

Lapidavitque eum omnis populus Israel, et cuncta quæ illius erant igne consumpta sunt. Circa hoc est quæstio duplex: Primo enim quærendum est, cur populus virum hunc lapidavit, quem (ut paulo ante jam patuit) Dominus jussit igne comburi. Secundo quærendum, an filii ejus ac filiæ simul cum eo occisi sint. Ad primum B. Augustinus respondet, quod nomine combustionis seu ignis, Scriptura frequenter designat quamcumque pœnam, præcipue gravem, quemadmodum filii Israel sæpe leguntur de ferrea Ægypti fornace educti.1819 Sed contra hoc objicit quidam, dicens quod non videtur textui consonum, quia jam dictum est, quod Dominus jussit eum cum omni substantia sua comburi: quum ergo substantia ejus combusta sit, videtur idem de ipso dicendum. Sed advertendum quod Augustinus valde convenienter circa hæc scribit: Non est, inquiens, credendum, Jesum (id est Josue) aliud fecisse, quam quod Dominus jussit.

Nam ad intelligendum verba Domini, quis potuit esse sapientior, vel ad facienda obedientior Jesu, qui ea intellexit ut Propheta? Insuper loquitur Augustinus: Duæ mihi causæ occurrunt, propter quarum alteram Josue non combussit hunc Achan. Aut enim vere pœnituit, et ita dignus non erat igne gehennæ: idcirco nec igne voluit eum Jesus comburere; aut non pœnituit vere, et ita fuit æterno igne torquendus: ideo illam pœnam ignis reservavit Josue Domino, et ipse aliam pœnam, scilicet lapidationem, inflixit. Præterea Lyra dicit, quod Achan peccavit dupliciter, scilicet sabbatum violando, quia in sabbato commisit hoc scelus, et pro hoc exstitit lapidatus; et rem Deo consecratam furando, propter quod fuit combustus. Sed sicut in expositione præcedentis capituli est probatum, probabilius est, quod Jericho non est capta in sabbato, et ita nec furtum illud in sabbato est commissum.20 Denique in fine hujus capituli legitur, quod congregaverunt super Achan lapidatum, acervum magnum lapidum. Vel ergo primo est lapidatus, vel primo combustus: si primo lapidatus, non fuit post combustus, quia in textu habetur, quod acervus ille lapidum super eum permanet usque in præsentem diem. Si autem primo combustus est, constat quod mortuum non lapidarunt. Quod autem omnis Israel eum dicitur lapidasse, intelligendum est, quod quidam ex omnibus hoc fecerunt, et alii consenserunt.

Ad aliam quæstionem dicunt (ut Lyra refert) Hebræi, quod filii et filiæ Achan non fuerunt cum eo occisi, sed ducti fuerunt cum eo, ut ejus punitionem videndo, a similibus cohiberentur. Alii dicunt, quod fuerunt cum eo occisi; sed an lapidati, an combusti, adhuc posset inquiri. Et ideo dicunt istud, quoniam propter peccatum Achan permisit Deus triginta sex viros occidi, aliosque fugari. Magis ergo videtur, quod in detestationem facinoris ejus, occisi sint filii ejus et filiæ. Recitationi autem Lyræ videtur contrariari, quod Magister in historiis narrat, dicendo: Putant Hebræi Dominum præcepisse ut Achan lapidaretur, et omnia ejus, quæ lapidibus obrui possent; cetera esse cremanda. Ex quo sequeretur, quod filii ejus et filiæ ac jumenta, fuissent lapidibus interfecti. Pro horum concordia dici potest, quod de isto sint duæ inter Hebræos opiniones.

Amplius quæri potest, an Achan vere pœnituit. Circa hoc loquitur Augustinus dubitative, ut ex verbis ejus patet jam allegatis. Aliqui vero dicunt, quod non pœnituit vere, videlicet ex displicentia culpæ, sed ex formidine pœnæ. Sed hujus oppositum alii probabilius dicunt, quia ut textus testatur, quum Josue dixisset ad eum, Fili mi, da gloriam Deo; ipse respondit, Vere ego peccavi Domino Deo Israel: quæ videntur verba humilis compunctionis et veræ contritionis.

Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, ut acervus ille esset memoriale signum præteriti criminis ad aliorum terrorem et cautionem. Et aversus est furor Domini ab eis, id est, rigor divinæ justitiæ cessavit a filiis Israel, ita quod propter facinus Achan non abstraxit eis ultra præsidium contra hostes. Et vocatum est nomen loci illius, vallis Achor, id est turbationis, propter causam expressam: de qua valle scriptum est in Isaia, Erit vallis Achor in cubile armentorum.21 Et in Osee: Dabo vallem Achor ad aperiendam spem.22

Circa prædicta duæ occurrunt quæstiones: Prima, qualiter divinæ justitiæ congruebat propter peccatum unius hominis, sic irasci populo universo. Secunda, an licuit Josue uti sorte. Ad primam harum Augustinus respondet: Quæri, inquiens, solet, quomodo peccatum unius juste vindicetur in alio, quum lex dicat, patres non esse puniendos pro iniquitatibus filiorum, nec econverso:2324 an lex ista homines judicantes concernit, ut scilicet non puniant unum pro alterius culpa; sed talia non sunt judicia Dei, qui alto et incomprehensibili judicio novit, quantum extendat temporalem hominum pœnam, salubremque terrorem. Non enim durum aliquid, quantum attinet ad universi mundi administrationem, contingit mortalibus quum moriuntur, aliquando morituri; et tamen apud eos qui talia metuunt, disciplina sancitur, ut unusquisque in populo non solum curet se ipsum, sed homines sibi invicem adhibeant diligentiam, et tanquam unius corporis membra alia pro aliis sint sollicita. Nec tamen credendum est, unum pro alio posse puniri his pœnis, quæ irrogantur post mortem, sed infligi pœnam hujusmodi tantum in his rebus, quæ finem fuerant habituræ, etiam si non finirentur hoc modo. Per id quoque ostenditur, quantum in populi potestate ipsa universitas sit connexa, ut non solum in se ipsis singuli, sed tanquam partes existimentur in toto. Per unius ergo peccatum, et per mortem paucorum, admonitus est populus universus, tanquam in corpore universo quærere quod commissum erat. Si autem aliquis invenisset ipsum Achan in furto, et adduxisset eum ad Jesum seu Josue, non est putandum quod Jesus punivisset alium simul cum illo, qui non communicasset ei in crimine. Sed longe secretiori judicio judicat Deus, qui etiam post mortem potest liberare et perdere. Visibiles ergo afflictiones et mortes, quæ possunt obesse et prodesse his quibus ingeruntur, novit Dominus in occulto providentiæ suæ, qualiter quibusque dispenset seu irroget, etiam quum alios pro aliorum peccatis videtur ulcisci sive punire. Invisibiles autem pœnas quæ nocent nec prosunt, non infligit uni pro culpa alterius. Ex his sapientissimi Augustini verbis patet plena hujus quæstionis solutio. In quibus etiam virtualiter continetur responsio, quam Thomas, aliique doctores scholastici ad hanc quæstionem assignant, quam alibi in diversis locis induxi. Elucescit quippe ex his, quod dum Deus punit unum pro culpa alterius pœna temporali et corporali, ordinat hoc in majus bonum illius quem taliter punit: estque talis punitio, ejus purgatio, seu futuræ minoratio pœnæ, seu etiam via ac dispositio ad gratiam ac salutem, earumve incrementum. Ideo non præjudicat ei quem ita punit. Potissime quoque facit hoc in illis, qui sunt quodammodo unum, quemadmodum in exercitu unus est quasi compars et commembrum alterius, et filius est aliquid suorum parentum, quantum ad corpus, et servi sunt res quædam dominorum suorum. Ordinat etiam Deus hoc ipsum in bonum commune.

Ad secundum dicendum, quod sortes vocantur, dum quædam geruntur, ex quorum eventu occultum aliquid innotescat: sicque sortibus uti, est ex vario eventu aut dispositione rei sensibilis propositæ determinare quodcumque incertum aut dubium, sicut ex tractu longioris aut brevioris festucæ. Est autem sors triplex, videlicet divisoria, consultoria ac divinatoria. Divisoria dicitur, quando per missionem seu eventum rei sensibilis quæritur, quid sit aliquibus exhibendum de re possessa, vel de honore, dignitate aut pœna, videlicet ut sciatur, quid quis aut quantum accipiat. Sors vero consultoria nuncupatur, dum ita inquiritur, quid sit agendum vel omittendum. Quod si quæratur, quid sit futurum, vocatur sors divinatoria.

Quum ergo actus humani non sint cœlestium corporum influentiis subditi, quoniam sapiens dominabitur astris, non licet eventum ostensionemque sortium a cœlestibus corporibus aut sideribus exspectare, et multo minus a dæmonibus: quibus causis remotis, necesse est talem eventum præstolari a fortuna, vel a substantia intellectuali superiori, directiva actuum humanorum, et bona, hoc est a Deo vel angelis. A fortuna autem exspectari non potest, nisi in sorte divisoria, sicut dum aliqui nequeunt rem concorditer dividere: ideo ex communi consensu mittunt sortes, totum eventum committentes fortunæ, et tunc non est peccatum; tamen causa motiva potest esse culpabilis, ut dum ex cupiditate vel contentione aliter dividere nequeunt, vel ex affectu lucrandi sic faciunt. Interdum quoque in hoc contingit vitium vanitatis. Porro si eventus atque judicium sortis exspectetur a Deo vel angelis, non est in se peccatum, secundum quod asserit Augustinus. Sed potest in hoc quadrupliciter culpa incidere. Primo, si fiat absque necessitate: sic enim ad tentationem pertinet Dei. Secundo, si etiam in necessitate fiat absque debita devotione et reverentia. Unde quum Apostoli missuri erant sortes inter Matthiam et Barsabam, fecerunt hoc cœtu fratrum collecto, atque oratione præmissa.25 Tertio, quando divina oracula ad negotia convertuntur terrena. Quarto, si sortibus quis utatur in ecclesiasticis electionibus, quæ ex inspiratione divina fieri debent. Propter quod Beda testatur, Matthiam sorte factum apostolum, quando Spiritus Sanctus nondum fuerat datus; sed eo misso, septem diaconi non sorte, sed fratrum electione sunt ordinati.26 De hac re plenius scribit Thomas in secunda secundæ. In veteri autem Testamento frequens exstitit sortium usus, quando Deus volebat hoc modo ostendere, se omnium providentiam, notitiamque perfectam habere. Propter quod in Proverbiis scriptum est: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.27 Necnon et in Numeris jussit Dominus terram promissionis sorte dividi, sicut et infra in isto libro legitur adimpletum.28

Ultimo quæri potest circa præhabita, cur Josue duxit Achan, et ea quæ erant ipsius, ad vallem ut occideretur ibidem. Ad quod ad litteram dici potest, quod ideo, ne aliqui Chananæorum ex eminentioribus locis suis conspicerent, quod filii Israel aliquem ex se ipsis ita tractarent. Unde in Scholastica fertur historia, quod fuit vallis profunda.

Footnotes

  1. Exod. xxv, 17, 22. ↩

  2. Job 1, 20. ↩

  3. Job ii, 12. ↩

  4. Ibid. ii, 12. ↩

  5. Job i, 20. ↩

  6. Josue 1, 5. ↩

  7. Lev. xxvi, 8. ↩

  8. IV Reg. ix, 17. ↩

  9. * minoratio ↩

  10. Ezech. u, 1; ↩

  11. Dan. x, 11. ↩

  12. Josue vii, 1. ↩

  13. Dan. x, 10. ↩

  14. * dic eis ↩

  15. Gen. XLVI, 23. ↩

  16. Num. XXVI, 5-60. ↩

  17. Is. LXV, 10. ↩

  18. Deut. IV, 20; ↩

  19. III Reg. VIII, 51. ↩

  20. Josue VI, 15. ↩

  21. Is. lxv, 10. ↩

  22. Osee II, 15. ↩

  23. Ezech. xviii, 20. ↩

  24. Deut. xxiv, 16; ↩

  25. Act. 1, 14, 15, 24. ↩

  26. Act. vi, 5. ↩

  27. Prov. xvi, 33. ↩

  28. Num. xxxiv, 2, 13. Josue xiv 2. ↩

Chapter 14 of 34