Articulus 13
DE SPIRITUALI SENSU HUJUS CAPITULI SEPTIMI.
FILII autem Israel prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Per filios Israel intelligendi sunt Christiani, quibus præcipitur: Nolite conformari huic sæculo;1 et, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt.2 Hi ergo dum timore Dei neglecto, efficiuntur mente mundani, et mores sæculares ac vitia, excusationesque frivolas ad Ecclesiam aut in claustrum comportantes, per talia inficiunt alios, usurpant de anathemate Jericho. Circa hoc loquitur Origenes: Qui de astrorum cursibus vitas hominum et gesta perquirunt; qui avium volatus et similia, quæ in sæculo didicerunt, observant, de anathemate Jericho inferunt in Ecclesiam Dei, et vinci faciunt populum ejus.
Iratusque est Dominus contra Israel. Circa hoc loquitur Origenes, quo nullus doctorum melius dicit in his, in quibus catholice dicit: Non otiose transcurrendum, quod uno peccante, ira super omnem populum venit. Hoc accidit quando sacerdotes qui populo præsunt, erga delinquentes benigni volunt videri, et verentes peccantium linguas, ne forte de eis male loquantur, et sacerdotalis severitatis immemores, non implent quod scriptum est, Peccantem coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.3 Quæ ista bonitas, quæ ista misericordia est, uni parcere et omnes in discrimen adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus, sicut ex una ove morbida grex universus inficitur. Ideo observemus nos invicem, et uniuscujusque conversatio nota sit, maxime superioribus et prælatis; nec putet se quisquam recte dicere, Quid ad me spectat, si alius male agit? Unum corpus omnes sumus in4
A Christo. Tu qui præsides, oculus es corporis hujus, ut omnia circumspicias et emendes, et futura prævideas. Pastor es, et oviculas Dei ignoras periclitari; vides ad præcipitia ferri, et ad prærupta pendere, et non occurris, nec revocas, nec correptionis clamore deterres. Hæc non ideo diximus, ut pro levi culpa quis abscindatur; sed si forte commonitus quis et correptus pro delicto semel et iterum ac tertio, nihil emendationis ostenderit, utamur medici disciplina; si oleo perunximus, si emplastris mitigavimus, si malagmate mollivimus, nec tamen cedit tumoris duritia, tunc solum superest resecandi remedium, sicut et Dominus ait: Si dextera manus tua scandalizaverit te, abscinde eam, et projice abs te.5 Numquid de manu corporis dicit hoc? Sed hoc est quod dicit, ut ego qui videor tibi esse manus dextera, et presbyter nominor, et prædico verbum Dei, si aliquid contra ecclesiasticam disciplinam et Evangelii regulam gessero, ita ut scandalum tibi et Ecclesiæ faciam, universa Ecclesia in uno consensu conspirans, abscindat me dexteram suam, et projiciat a se. Expedit enim tibi et Ecclesiæ, absque me manu sua male agente et scandalizante, introire in regnum cœlorum, quam mecum mitti in gehennam. Hæc Origenes.
Insuper, sicut filii Israel missi ad expugnandum urbem Hai, ab infidelibus illis sunt victi; sic sæpe contingit, quod sacerdotes et prædicatores, qui diriguntur ut sæculares convertant, pervertuntur ab illis ex propria pravitate ad malum. Josue vero scidit vestimenta sua, et cecidit pronus in terram tam ipse quam seniores. Sic prælati et prædicatores et sapientiores ac seniores in populo, dum inferiorum et pusillorum atque vulgarium peccata et deformationem agnoscunt, debent vehementissime contristari, flere, seque coram Deo cum omni compunctione prosternere, atque indesinenter pro lapsis et victis ab invisibilibus hostibus deprecari; proprias quoque scindere vestes, id est, propria opera increpare, et formidare, quod ex sua negligentia atque demeritis illi ita dejecti sint. Debent etiam suas scindere vestes, id est, sua corpora pro illorum reconciliatione, conversione et salute castigare, macerare et flagellis atterere. Nempe si Josue et seniores Israel tot et tanta fecerunt propter temporalem fugam et læsionem a visibilibus inimicis: quanto magis ista agenda sunt propter fidelium fugam et læsionem ab invisibilibus atrocissimis æmulis?
Præterea, quum prælatus aliquem cognoverit excessisse, dicat ei quod Josue dixit ad Achan: Fili mi, da gloriam Deo, et confitere atque indica mihi quid feceris. Oportet enim in sacramentali confessione recognoscere culpam; in exteriori quoque foro, si ratio exigit, fateri eamdem, quando videlicet publica est, vel publice punienda. Per hoc vero, quod Josue dixit, Fili mi, patet quam caritative et compassive, non ex ira aut odio, increpatio et exhortatio fieri debeat. Ex eodem docemur, quod propriæ culpæ confessio, sit Dei laudatio. Qui enim se peccasse fatetur, Deum esse justum et sanctum, contra cujus mandatum aliquid egit aut omisit, testatur. Amplius, sicut Achan mox humiliter acquievit, et suum facinus distincte ac evidenter aperuit; sic quilibet reus, a suo superiore jussus sive admonitus, facere debet: imo periculosissimum est propriam culpam negare, aut nimium extenuare, præsertim quum et reus pro suo crimine occidendus, peccet mortaliter, quando a judice jubetur illud manifestare, nec acquiescit.
Vidi inter spolia pallium coccineum valde bonum, etc. Circa hoc ait Glossa ex Origene: In sermonibus rhetorum et philosophorum, qui sunt de civitate Jericho, id est de mundo, multa est pulchritudo. Si ergo inveneris apud philosophos perversa dogmata, luculenti sermonis assertionibus decorata, aurea lingua seu regula est; sed vide ne te decipiat sermonis aurei pulchritudo. Si poetam legeris modulatis versibus atque præfulgido carmine deos deasque texentem seu describentem, vide ne delecteris eloquentiæ suavitate, quoniam aurea lingua est. Si enim sustuleris et posueris eam in tabernaculo tuo, si in cor tuum introduxeris per consensum quæ asseruntur ab illis, polluis Ecclesiam Dei. Hoc fecit infelix Valentinus et Basilides, hoc fecit et Marcion hæreticus: furati sunt istas aureas linguas de Jericho, et philosophorum sectas non rectas in Ecclesiam Dei introducere et omnem populum polluere sunt conati. Sed nos præcedentium patrum sequamur exemplum, et abjiciamus malum de nobis: nam et in nostris disputationibus moris est dicere, quia Christum non purum hominem dicimus, sed Deum et hominem confitemur. Hæc Origenes. Per pallium autem coccineum valde bonum, potest intelligi sæcularis ornatus exterior, seu apparatus pompaticus a carnalibus hominibus reputatus. Unde loquitur Isaias: Si fuerint peccata vestra quasi coccinum. Atque in Apocalypsi: Vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam.6 Per siclos vero argenteos, copia mundanæ prudentiæ et nitor eloquentiæ designantur. Hæc furatur de Jericho, qui post conversionem suam rursus sæcularem et carnalem vitam assumit, et ex humana prudentia atque facundia se extollit. Talis in valle Achor lapidatur, id est, in bassitudine suæ turbulentiæ propriis actibus duris opprimitur, ac diabolicarum tentationum ponderibus trucidatur. Non ergo gloriemur in talibus; sed in hoc unusquisque se prudentem putet et eloquentem, si proprias defectuositates, culpas et calamitates humiliter recognoscat, clare confiteatur, et condigne emendet.7
C D
Footnotes
Chapter 15 of 34