Articulus 14
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : DIXIT AUTEM DOMINUS AD JOSUE : NE TIMEAS.
OSTENSO in capitulo præcedenti, qualiter divina justitia peccatis offensa, filios Israel dereliquit, nunc edocetur, qualiter dignis pœnis placata, eosdem adjuvit. Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas corde, neque formides per redundantiam timoris in corpore : quæ redundantia proprie dicitur tremor. Itaque non timeas inordinato carnali timore : quasi dicat, Jam reconciliatus sum populo tuo. Tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens, ascende in oppidum Hai, id est ad urbem sic dictam. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram circumjacentem cum villis suis, faciesque urbi Hai et regi ejus, sicut fecisti Jericho et regi ejus : id est, urbem illam combures et populum urbis occides, ac regem ejus affiges patibulo per manus populi tui. Prædam vero, id est divitias urbis, et omnia animantia vobis accommoda, diripietis vobis, id est rapietis, et inter vos dividetis. Pone insidias urbi post eam. Qualiter autem liceat uti in bello insidiis, infra dicetur.
Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo. Et electa triginta millia virorum fortium misit Josue nocte, præcepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem. Aliqui dicunt, quod ista triginta millia posuerunt se tota in insidiis post urbem, et quod in alio loco qui in textu exprimitur, posuit Josue alia quinque millia in insidiis. Alii dicunt, quod ibi non fuerunt insidiæ positæ, nisi in uno loco, in quo dicunt fuisse quinque millia, et quod erant de numero illorum triginta millium : itaque viginti quinque millia ex illis triginta millibus, ad exercitum redierunt. Abiit ergo Josue, et stetit in vallis medio cum suo exercitu. Quod quum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis. Direxitque aciem contra desertum, quoniam Josue cum suo exercitu fuit in ea parte, quæ solitudinem respiciebat, ignorans quod post tergum, videlicet ab alia et opposita urbis parte, laterent insidiæ, scilicet, inter Bethel seu Bethaven et Hai. Josue vero et omnis Israel cesserunt loco, recedentes ab eo, quasi ex timore fugam ineuntes, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam. At illi vociferantes pariter, etc., id est, habitatores Hai ac Bethaven cum clamore et mutua cohortatione insequentes filios Israel. Et ne unus quidem in urbe Hai et Bethaven remansisset, loquendo de his qui ætatem et robur habuerunt ad insequendum ; sicut eruperant instar fluvii rapidi cum impetu exeundo, aperta oppida relinquentes, quasi prædam illico reportaturi, vel ut celerius possent regredi, si fugerent; dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum qui in manu tua est, contra urbem Hai. Quumque levasset clypeum, insidiæ quæ latebant, surrexerunt confestim, et pergentes ad civitatem, ceperunt et succenderunt eam. Ex hoc elicitur, quod elevationem clypei dedit eis Josue pro signo, ut scilicet surgerent de insidiis, urbemque ingrederentur atque incenderent, clypeo viso. Sed quæri potest, qualiter a loco tam remoto poterant clypeum cernere. Ad quod aliqui dicunt, quod elevavit eum in hasta seu lancea. Imo Hebræi dicunt, quod hastam pro signo levavit. Viri autem qui persequebantur Josue, respicientes, et videntes fumum urbis Hai ad cœlum usque conscendere, id est valde alte in cœlum aereum, non potuerunt huc illucque diffugere.
Itaque filii Israel succenderunt urbem, et fecerunt eam tumulum sempiternum, id est, penitus destruxerunt, quasi nunquam reædificandam, quod fuit eorum propositum, quemadmodum et de Jericho intenderunt. Postea tamen utraque urbs fuit reædificata. Regem quoque ejus suspendit Josue in patibulo usque ad vesperam et solis occasum; præcepitque Josue sociis, id est pugnatoribus suis, et deposuerunt cadaver ejus de cruce post solis occasum: quia in Deuteronomio jussum fuit, ne post solis occasum remaneret cadaver suspensi in cruce: Qui adjudicatus morti, suspensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed eodem die sepelietur, quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: hoc est, sufficit ei pro pœna ignominiosa crucifixio sua. Projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum: et hoc fuit sepelitio ejus. Ideo autem projecerunt et taliter sepelierunt eum in ipso urbis suæ ingressu, ut esset aliis in exemplum, et memoriale divinæ justitiæ ac justæ vindictæ.
Deut. xxi, 22, 23.
Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israel per manus ministrorum sive artificum, in monte Hebal, constituto in campo, sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israel. Unde in Deuteronomio scriptum est: Præcepit Moyses populo, dicens: Quum transieris Jordanem, eriges ingentes lapides et calce lævigabis eos, ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus in monte Hebal; et ædificabis ibi altare Domino de lapidibus, quos ferrum non tetigit, et de saxis informibus, impolitis: cujus litteralis ratio, fuit ad discernendum Israelem a gentibus, quæ de lapidibus pretiosis politis construxerunt altaria idolis suis. Et immolavit super eo holocausta Domino, id est, per manus sacerdotum offerri jussit, immolavitque pacificas victimas per manus (ut tactum est) sacerdotum: et forte pro qualibet tribu offerebatur speciale holocaustum, specialis quoque pacifica hostia. Dicebaturque holocaustum, quod ad divinæ reverentiam majestatis totaliter comburebatur, in signum quod homo se totum debet Deo, ejusque cultui se totaliter offerre. Porro hostia pacifica vocabatur, quæ pro salute seu reconciliatione offerebatur. Hæc tamen filii Israel offerebant hac vice, etiam pro gratiarum actione de victoriis sibi datis.
Ibid. xxvii, 1-6. obtulit
Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysis. Deuteronomium, pro lege seu norma accipi solet. Unde quod dicitur, Deuteronomium legis hujus, est intransitiva constructio, sicut quum dicitur, Virtus Dei, et quum ait Apostolus, In exspoliatione corporis carnis. Verumtamen Deuteronomium proprie dicitur lex secunda, ἀπὸ τοῦ δεύτερον, quod est secundum, et νόμος, quod est lex. Itaque scripsit Josue per manus scriptorum in lapidibus illis per sculpturam, Deuteronomii normam seu continentiam, vel tenorem legis Moysis. Quod ille digesserat coram filiis Israel. Moyses quippe adhuc vivens, filiis Israel proposuit, exposuit, et in scriptis redegit Deuteronomium legis Moysis, sicut et Deuteronomii primo innuitur. Circa hoc aliqui dicunt, quod Josue non scripsit in illis lapidibus, nisi decem præcepta, prout in Deuteronomio habentur. Quibus obviare videtur, quia (ut allegatum est) Moyses in Deuteronomio loquitur: Eriges ingentes lapides, ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus. Josephus quoque asserit ibi scripta fuisse multo plura quam decem præcepta, videlicet benedictiones et maledictiones, de quibus in isto capitulo infra habetur. Augustinus etiam quærit, quomodo potuit tantum scribere in illis lapidibus. Verumtamen quoniam littera apertissime dicit, quod erant ingentia saxa lævigata, poterant multo plura quam decem præcepta exarari in eis.
Matth. xxvi, 64. Coloss. ii, 11.
Deut. i, 3, 5; xxxi, 24.
Ibid. xxvii, 2, 3.
Omnis autem populus Israel, videlicet plebs communis, et majores natu, ducesque, puta principes tribuum, et judices, scilicet tribuni, centuriones, quinquagenarii, et decani, de quibus in Exodo habetur, stabant ex utraque parte arcæ in
Exod. xviii, 21, 25. conspectu sacerdotum qui portabant arcam Domini: id est, una ac media pars prædictorum stabat ex uno latere arcæ, alia vero medietas ex alio latere. Ideo subditur: Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses in Deuteronomio, famulus Domini. Hi enim duo montes parum distabant ab invicem, inter quos fuit campus seu vallis, in qua stabant sacerdotes cum area. Et primum quidem benedixit Josue populo Israel, id est, imprecatus est eis bona, tanquam eorum princeps et rector, quemadmodum tertio Regum habetur: Stetit Salomon, et benedixit omni ecclesiæ Israel.12 Benedictio tamen magis proprie pertinebat ad sacerdotum officium, sicut et consimilia spiritualia opera.
Post hæc legit Josue omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine. Hoc in Deuteronomio evidenter præceptum fuit, ut Levitæ, id est sacerdotes, hæc legerent. Idcirco dicendum, quod Josue ista legit, id est legi fecit per Levitas. Quod autem subjunctum est, Et cuncta quæ scripta erant in legis volumine, intelligendum est de cunctis quæ præfato capitulo et deinceps præceperat Moyses legi in loco isto.3 At vero quæ fuerint verba illa maledictionis et benedictionis, aperitur ibidem, quum habetur:4 Pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: Maledictus qui facit sculptile; et respondebit omnis populus, Amen. Maledictus homo qui non honorat patrem suum et matrem; et dicet omnis populus, Amen.5 In eodem quoque capitulo Dominus exprimit, quæ tribus debebant stare in uno horum montium ad benedicendum, et quæ ad maledicendum.6 Nec repugnat, quod ibi dicuntur stare supra montes hos, hic vero juxta eos, quando stabant in mediis montium locis atque partibus, et aliqui stabant altius, aliqui bassius. Dicitur autem in textu, ut advena, ita et indigena, id est, una pars advenarum stabit cum una medietate ex filiis Israel in uno monte, et alia pars advenarum stabit in alio monte cum alia parte Israelitarum. Quod si quæratur, qui fuerint advenæ illi: dici potest, quod vel quidam ex gentilitate conversi, vel ministrantes filiis Israel ex nationibus, aut reliquiæ Ægyptiorum egressorum cum patribus Israelitarum.
Nihil ex his quæ Moyses jusserat credi aut fieri, reliquit Josue intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, instruendo et hortando eos ad fidem et obedientiam omnium præceptorum [ac] documentorum Altissimi: nec sprevit inferiores, quia subjungitur, mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur: in quo etiam innotescit fidelitas ejus et diligentia sui officii.
Præterea advertendum, quod aliqui dicunt istam historiam de ædificatione altaris, oblatione et benedictione ac maledictione, hic recitari per anticipationem, et post illam victoriam quæ infra enarratur, esse impletam. Hinc Magister in historiis scribit, Hic præoccupat historia de altari facto inter Garizim et Hebal, etc.
Circa præhabita tria quæruntur: Primum est, an liceat insidiis uti in bellis.7 Secundum, quæ requirantur ad hoc quod bellum sit justum. Tertium, an liceat hominibus maledicere. Ad primum istorum respondet sanctus Doctor in secunda secundæ, quæstione 40: Insidiæ ordinantur ad hostium deceptionem. Potest autem unus alterum fallere dicto aut facto dupliciter.8 Primo, falsum dicendo, aut promissa non observando: quod exstat illicitum, quia secundum Ambrosium, libro de Officiis, etiam inter hostes servanda sunt pacta. Secundo, propositum seu conceptum suum ei non manifestando: quod licitum est. Nam sicut in doctrina fidei quædam secretiora hostibus fidei occultantur, ne sanctum canibus detur; ita in documentis rei militaris præcipuum est, ne consilia hostibus revelentur, ut patet per Vegetium libro de Re militari. Et idem Tullius ait. Hinc secundo Machabæorum narratur: Revelavit autem mysteria hostibus Rhodochus quidam, qui requisitus, conclusus est.9 Sicque in bellis justis, non in bellis injustis, licet pugnatoribus uti insidiis. Propterea Augustinus ait circa hunc passum: Quum quis bellum justum accepit, nihil ad justitiam interest, an aperta congressione, an insidiis vincat.
Ad secundum eadem quæstione Thomas respondet: Tria exiguntur ad hoc, quod bellum sit justum: Primum est, auctoritas principis, quia personis privatis non licet bellum movere, quum possint jus suum in superioris sui judicio prosequi. Hinc in libro contra Manichæum asserit Augustinus: Ille accipit gladium, qui sine legitima et superiori potestate hoc agit. Quum ergo principibus commissa sit cura rei publicæ, compescere habent hostes intestinos atque extraneos. Secundum est, justa causa. Tertium, recta bellantium intentio: quia nocendi cupiditas, vindicandi crudelitas, implacabilis animus, dominandi libido, repugnandi atrocitas, juste culpantur. Hinc circa hunc locum dicit Augustinus: Non omnibus fas est pugnare. Justa autem bella dici solent, quæ ulciscuntur injurias: si gens aut civitas quæ bello est impetenda, emendare negligit quæ a se aut a suis improbe facta sunt, vel reddere quod injuriose ablatum est. Sed hoc belli genus justum est, quod imperat Deus, in quo non est iniquitas, et qui novit quid cuique fieri debeat:10 in quo bello non tam auctor belli, quam minister, judicandus est princeps exercitus vel populus ejus.
Ad tertium breviter respondendum, quod non licet alicui maledicere alteri ex rancore aut zelo injustitiæ, neque ex ira aut impatientia, sed interdum id licet ex caritate et zelo justitiæ. Maledicere namque est, alicui malum dicere vel optare: quod præfato modo est licitum, ita ut malum illud alteri optetur, vel in quantum est ei expediens ad salutem, vel in quantum est malum pœnæ; quandoque etiam fiunt hujusmodi maledictiones a viris justis per modum propheticæ prænuntiationis.
Postremo, in consideratione historiæ hujus capituli admiratio oritur, quod in isto capitulo non fit mentio de vastatione et percussione urbis Bethaven, quum et ejus habitatores, urbe sua aperta relicta, sequebantur filios Israel, insecuti cum habitatoribus Hai: nisi forte ex dispositione unius, alterum detur intelligi.
Footnotes
Chapter 16 of 34