Articulus 16
EXPLANATIO CAPITULI NONI : QUIBUS AUDITIS, ETC.
QUID duarum urbium præfatarum combustionem secutum sit, subditur. Quibus auditis, qualiter scilicet Jericho et Hai sint vastatæ, cuncti reges trans Jordanem, trans quem etiam filii Israel nunc fuerunt, qui versabantur, id est morabantur, in montanis et in campestribus, in maritimis, id est locis et urbibus circa mare Genesareth et mare Mortuum, ac littore maris Magni, puta Mediterranei : de quibus maribus, et cur ita nominentur, dictum est in superiorum explanatione; hi quoque qui habitabant juxta Libanum, id est montem Libani : scilicet Hethœus et Amorrhœus, Chananœus, Pherezœus et Hevœus et Jebusœus, id est gentes sic appellatæ, congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo eademque sententia. Concordaverunt namque in malo, tamque excæcati et indurati fuerunt, quod ex tot mirabilibus jam præscriptis, non fuerunt ad fidem et timorem Dei Israel moti. Præterea illis ita se congregantibus, gestum est quod subditur.
At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho et Hai : unde videtur quod quosdam miserunt occulte ad explorandum quid filii Israel agerent, et qualiter prævalerent; callide, id est sagaciter quidem pro se, tamen aliqualiter dolose quantum ad Hebræos, cogitantes et inter se conferentes, qualiter imminens periculum possent evadere. Nec solum Gabaonitæ, sed et habitatores trium urbium eis subjectarum quæ infra exprimuntur, istud cogitaverunt, secundum quod infra in textu habetur. Unde elicitur, quod venerunt ad Gabaon tanquam ad suam metropolim, ad habendum consilium de ista materia. Tulerunt sibi cibaria, saccos veteres, in quibus panes positi erant, asinis imponentes, id est superponentes ad portandum in via, quasi primo accepissent tam multos panes ob longitudinem viæ, quod eos personaliter portare non potuissent; et utres vinarios scissos atque consutos : quia de corio facti erant, et quasi repetiati; calceamentaque perantiqua, quæ ad indicium vetustatis, pittaciis consuta erant, id est parvis frustis corii reparata; induti veteribus vestimentis; panes quoque quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frusta comminuti. Perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei : De terra longinqua venimus. Hoc fuit mendacium officiosum et veniale peccatum. Pacem vobiscum facere cupientes. Hoc verum erat.
Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt, scilicet superiores : Ne forte in terra quæ nobis sorte debetur, habitetis : id est, videndum est, atque inquirimus, an ne sitis de territorio nobis promisso a Domino Deo nostro, et non possimus sine peccato fœdus, id est pacis et amicitiæ conventionem, inire vobiscum. In Deuteronomio namque frequenter eis prohibitum fuit, cum habitatoribus terræ Chanaan trans Jordanem fœdus inire, et hoc propter nimiam Chananæorum illorum malignitatem, et ne inter filios Israel habitando, allicerent eos ad suorum culturam deorum.1 At illi ad Josue tanquam ad principem, Servi, inquiunt, tui sumus, id est, nos ipsos sponte subjicimus tuo dominio. Quibus Josue dixit : Quinam estis vos? aut unde venistis? Responderunt : De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui, id est in fide ipsius, et ad ejus honorem. Quamvis enim timor servilis induxit eos ad hæc, tamen jam aliquam cœperunt fidem, saltem suasam, habere in Deo ex mirabilibus ejus, ut infra in littera continetur. Nam subditur: Audivimus enim famam potentiæ ejus, id est rumorem de ejus omnipotentia, et cuncta quæ fecit in Ægypto pro vobis, et duobus regibus Amorrhæorum, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan. Dixeruntque nobis seniores terræ nostræ: Tollite in manibus vestris cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, inite fœdus nobiscum, etc. Susceperunt ergo filii Israel de cibariis eorum in signum fœderis initi aut ineundi, et forte inde aliquid comederunt, et os Domini non interrogaverunt, id est, a Deo seu a sapientia ejus qua omnia profert, vel ab angelo qui in persona Dei eis denuntiare consuevit agenda, non petierunt consilium.
Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est, ut non occiderentur. Principes quoque multitudinis juraverunt eis. Post dies autem tres initi fœderis, audierunt filii Israel, quod viri illi et hi a quibus fuerant missi, in vicino habitarent, id est locis urbibusque propinquis, et inter eos futuri essent. Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio. Si post diem tertium initi fœderis, nuntiatum est filiis Israel, quod illi prope eos habitarent, quomodo tertio die venerunt in urbes illorum? Itaque sensus esse videtur, quod post tertium diem, id est post tertii diei initium, nuntiatum est eis, et eodem die cœperunt ire ad civitates illorum, et forte pervenerunt usque ad eas. Quarum hæc vocabula sunt, Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim: quarum habitatores statim aperuerunt et obviaverunt Josue et Hebræis, tanquam dominis et amicis; et non percusserunt eos filii Israel, eo quod jurassent eis principes multitudinis, scilicet Josue communis omnium princeps, et duodecim tribuum duces, et forte etiam Eleazar pontifex, in nomine
Domini Dei Israel, id est per Deum suum, quod non occiderent ipsos. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes Israel; imponendo eis quod incaute inissent fœdus cum illis, a quorum fœdere erant prohibiti, et quod os Domini non interrogaverunt, id est Dominum per pontificem seu sacerdotem, quum tamen in magnis causis debuerint ad Dei consultationem confugere, qui in Isaia loquitur:2 Væ filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et os meum non interrogastis. Mur-
Muraverunt quoque contra principes, eo quod parcebant habitatoribus urbium harum, et acclamabant standum non esse juramento per subreptionem et fraudem facto. Qui, scilicet principes, responderunt eis, scilicet vulgo: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israel servare cum eis pacem, idcirco non possumus eos contingere, id est lædere violenter, propter reverentiam increatæ veritatis et jurisjurandi religionem, ne inveniamur perjuri, quia vere juravimus rem in se licitam, quamvis sagaciter circumventi; sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, ne rigor divinæ justitiæ puniat nos, si perjuraverimus violando juramentum quod illis præstitimus; sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis Israel ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus ad vulgus Israeliticum, vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis, Procul valde habitamus a vobis, quum in medio nostri sitis? Itaque sub maledictione eritis, id est, pro vestris mendaciis et ceteris culpis temporali pœnæ eritis subjecti, et civilem sustinebitis mortem, videlicet servitutem communem ac diuturnam, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei: id est, tam vos quam posteri vestri per universum tempus quo viguerit cultus Dei secundum legem Moysis, in hac terra eritis obligati ligna cædere et afferre, aquas etiam comportare ad locum cultus divini pro necessariis in eodem, scilicet ad incendendum holocausta ac hostias abluendas.
Itaque Josue tanquam supremus in populo suo, dictavit et tulit sententiam, ac sapientissime mediavit inter mortem corporalem et liberam vitam, infligens Gabaonitis mortem civilem; nec hoc fuit contra justitiam, quod et posteros eorum tam perpetuæ servituti addixit, ut patet ex dictis in expositione capituli septimi. Nempe et posteris Gabaonitarum multo melius fuit, in tali servitute gravari, quam patribus eorum occisis, non gravari.3 Fuit quoque eis salubre, ita in templo servire.4 Hi etenim sunt, qui in libris Regum et Paralipomenon, Nathinæi vocantur. Sed quæri potest, qualiter sententia Josue concordet judicio principum, qui dixerunt Gabaonitas servandos in communem totius populi Israel usum.5 Respondetur, quod servitus ista in templo, fuit pro communi usu utilitateque populi, qui alias obligatus fuisset servitutem hanc exhibere: et forsan sanctus vir Josue emendavit judicium principum, tanquam altior et sapientior eis. Sed et dici posset, quod Gabaonitæ forte ad tempus et interdum adduxerunt pro communi usu populi ligna aquasque, quum infra dicatur: Decrevit Josue in illo die, esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini.
Qui, scilicet Gabaonitæ, responderunt eis: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram hanc, scilicet terram Chanaan istam, et disperderet cunctos habitatores ejus. Si Gabaonitæ credebant Dominum hoc promisisse, quomodo ipsi putaverunt aliter fieri posse, videlicet se posse mortem illam evadere? Et respondendum, quod forte credebant verba Dei sub conditione esse intelligenda, videlicet nisi habitatores illi se humiliarent, atque ad filios Israel et ad cultum Dei eorum confugerent. Nam et verba Dei sic erant veraciter intelligenda. Timuimus igitur valde: iste fuit timor servilis, qui est principium sapientiæ et salutis, retrahens a peccato, et disponens ad gratiam;6 et providimus animabus nostris, id est vitæ nostræ corporali et animali, illam hoc modo præservando a morte; providimus quoque saluti animarum nostrarum, confugiendo ad Deum vestrum, vestro timore compulsi, id est vehementer inducti, non tamen absolute coacti.7 Servitia autem quæ ex coactione quadam habent originem, et deinde libere exhibentur Altissimo, placent ei.
Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manibus filiorum Israel, ut non occiderentur. Decrevitque eos in illo die, esse in ministerio cuncti populi et altaris Domini, cædentes ligna et aquas comportantes usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset. Videntur Gabaonitæ isti et eis associati, non fuisse tam malitiosi, excæcati et obstinati, ut alii Chananæi: ideo Dominus eis misertus est, atque modo prætacto ad salutem perduxit eosdem. Nempe de aliis infra fertur: Domini sententia fuit, ut indurarentur, et non mererentur ullam clementiam.8
Quæritur, an Josue et duces populi tenebantur servare juramentum præfatum. Videtur quod non, quoniam fraude mendaciisque decepti sic juraverunt. Fraus autem et dolus non debent alicui suffragari. Item non intendebant Chananæis propinquis, sed remotis et extraneis, juramentum facere ac promissum. Ad quod dicendum, quod sicut ex præhabitis innotescit, Deo disponente, accidit ista historia; et quoniam Gabaonitæ jam inceperunt ad Deum Israel se convertere, eumque de cetero colere intenderunt, fuit eis fides ista in promissione et juramento servanda. Nec exemplare fuisset aut decens, quod filii Israel statim in suo ingressu promissionem suam ac juramentum fuissent transgressi. Hinc circa hoc loquitur Augustinus: Noluerunt frangere jurationem, quamvis perceperunt Gabaonitas esse mentitos; et parcere maluerunt, quamvis dicere potuissent se illis jurasse, quos de longinquo crediderant esse. Deus autem approbavit, quod illis pepercerunt, quia et tempore David graviter vindicavit in semine Saul, quod Gabaonitas injuste oppresserat, ut secundo Regum describitur;9 et quamvis crediderunt Gabaonitas esse de terra remota, tamen juraverunt personis quæ sua emendatione venia erant dignæ.
Juxta mysticum intellectum, per reges Amorrhæorum in montanis et campestribus morantes, designantur tyranni cum perfidis satellitibus suis, qui Christi Evangelio coruscante ac cœlitus per diversa prodigia confirmato, nequaquam compuncti sunt, sed pari impietate conjuraverunt exstinguere legem plebemque Salvatoris.10 Porro per Gabaonitas figurantur pusilli et imperfecti, qui ex timore resipiscunt a vitiis, metuuntque damnari: idcirco cupiunt pro se orari, atque obsequia quædam præstant Ecclesiæ, et eleemosynas faciunt, et offerunt munera Dei ministris; sed in suis vetustatibus perseverant, mores sæculares et vitia carnis non deserunt, maluntque mentiri et fallere, quam pro justitia mori. Hinc inter electos non computantur, quamdiu sunt tales; nec tamen omnino separantur ab eis: nam fide et pia quadam inclinatione, imo per exteriora quædam opera, ex suo genere bona, appropinquant veraciter virtuosis. Quod si quæratur, cur Rahab cum sua cognatione statim adjuncta est filiis Israel, et in societatem plenam accepta magis quam Gabaonitæ: Origenes respondet, quod Rahab magis perfecte cum suis credebat in Deum, et exploratoribus plena devotione beneficia impendebat. Docemur quoque ex isto capitulo, quam diligenter ac fideliter juramenta et promissa sint adimplenda, præsertim quæ ex proposito absque circumventione atque fallacia emittuntur. Rursus ex dictis instruimur, in magnis ac dubiis causis ac casibus ex abrupto nil agere, sed superiores ac sapientiores consulere, atque divinam directionem, illuminationem, et opem cum omni fiducia perseveranter invocare et exorare.
B
Footnotes
Chapter 18 of 34