Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI: QUÆ QUUM AUDISSET REX JERUSALEM.

PROCESSUS præliorum Israeliticæ plebis nunc recitatur. Quæ quum audisset rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam, etc., et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israel, et essent fœderati eorum, timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una regalium civitatum, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi. Et ita apparet, quod specialem habuit regem, qui etiam præerat tribus urbibus præcedenti capitulo nominatis, quæ erant Gabaonitis subjectæ.1 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem, ad Oham regem Hebron, et ad alios reges tres qui in littera exprimuntur, dicens: Ascendite ad me, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, id est urbem et populum illum, quare transfugerit, id est ob hoc, quod contra voluntatem nostram transfugit, ad Josue et ad filios Israel, infideliter agens in hoc cum suis finitimis. Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum. Amorrhæus hic sumitur non determinate pro una de septem gentibus, quarum terras Israeli Deus promisit, sed communiter pro quacumque illarum gentium seu pro omnibus, aut pluribus earum, quemadmodum et Chananæus accipi solet. Habitatores autem Jerusalem dicebantur proprie Jebusæi. Simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt, id est, tentoria sua et turmas fixerunt, circa Gabaon, oppugnantes eam. Habitatores autem Gabaon obsessi, miserunt ad Josue, et dixerunt, per internuntios: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum. Ascende cito et libera nos, tanquam tibi confœderatos ac subditos. Convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhœorum, qui habitant in montanis. Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.

Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos, videlicet quinque reges illos, eorumque populos. In manus enim tuas tradidi illos. Nullus resistere tibi poterit. Quemadmodum circa hæc loquitur Augustinus, Dominus non consultus, nec interrogatus a Josue, ultro offert se ei, et pergenti ad subveniendum confœderatis, prædicit et promittit victoriam. Ex quo etiam trahitur, quod Deo complacuit, filios Israel servasse Gabaonitis promissa. Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: id est, mox ut reges illi et eorum ministri viderunt filios Israel super se venientes, Deus omnipotens perterruit, stupefecit, et quasi amentia fecit corda ipsorum; contrivitque plaga magna in Gabaon, id est, filiis Israel dedit potestatem interficiendi plurimos illorum circa oppidum Gabaon, et persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda: id est, per manus filiorum Israel ita persecutus est fugientes, et multos in ipsa fuga occidit in locis et urbibus jam expressis. Quumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Bethoron, qui nondum occisi erant, Dominus misit super eos lapides grandes de cœlo aereo, id est grandinem tantæ quantitatis atque duritiæ, quod etiam armatos occidit; et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserunt filii Israel. Per quod evidentissimum fuit, totum istud fuisse opus Omnipotentis, tantam videlicet stragem esse factam in fortissimis illis pugnatoribus Chananæis, quibus ante nulla gens quivit resistere.

Tunc locutus est Josue Domino, id est ad Dei honorem et gloriam, cui et gratias egit de beneficiis tantis, in die qua tradidit Amorrhœum, id est præfatos reges ac populos Amorrhæorum, in conspectu filiorum Israel, in quorum adspectu tradidit illos morti et fugæ. Dixitque coram eis, id est præsentibus ac audientibus filiis Israel, ut instans miraculum innotesceret magis, et filii Israel principi suo subjectiores exsisterent, videntes quod Deus altissimus propter eum tanta efficeret: Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. Ex hoc videtur, quod istud factum sit in plenilunio aut circiter, die jam advesperascente, hora qua luna circa orientem apparuit, et ascendit, suoque motu tendebat ex adverso vallis, quæ erat circa locum aut oppidum Aialon, sol vero cœpit occumbere, et descendendo quasi ex opposito Gabaon declinare, secundum quod apparebat a loco, in quo Josue stetit quando hæc dixit. Direxit autem sermonem ad solem et lunam, non quod planetæ illi verba ejus intellexerint, nisi forte cum Judæis quis dicat, quod sint animati et intellectualis naturæ; sed direxit verbum ad eos, ad insinuandum quod universa creata obediunt Deo, et quasi audiunt ejus imperium. Itemque ad excitandum propriam devotionem et contemplationem ex appellatione harum cœlestium creaturarum, sicut et nos quotidie psallimus: Laudate eum, sol et luna, etc.2 Sed cur Josue dixit ad lunam, ne moveretur, quum ejus statio non profuerit ad debellandum adversarios Dei ac Israelis? Dici potest, quod ideo, ut ordo cœlestium motuum minus immutaretur, vel ut omnipotentia Creatoris præclarius commendaretur in isto miraculo, ad sui ipsius honorem, et hominum informationem.

Steteruntque sol et luna: quod fuit miraculum, soli omnipotenti Creatori possibile: quoniam, ut divinus protestatur Dionysius in epistola ad Polycarpum, Motus cœlestium corporum immutare, Deo est proprium; donec ulcisceretur se gens de inimicis, id est usque ad finem prælii hujus, in quo Israelitica plebs vindictam exercuit in Chananæos, qui Israelitarum interfectionem optabant et machinabantur, terramque filiis Israel divinitus repromissam, possidebant injuste. Nonne scriptum est hoc in libro Justorum? quasi dicat, Utique. Per quod insinuat auctor magnitudinem hujus miraculi, certitudinem quoque veritatis historiæ de eodem: tanquam dicat, Prodigium istud tale ac tantum atque tam vere est factum, ut in libro contineatur Justorum. Porro, quid per librum Justorum intelligendum sit, infra tangetur. Stetit itaque sol in medio cœli. Ex hoc quidam concludunt, quod sol tunc erat in summo motus sui ascensu et puncto meridionali: quod stare non potest, tum quia (ut aliqui dicunt) factum est signum istud in plenilunio seu tempore oppositionis, in quo luna non apparet super terram hora meridiei, sed circa vesperam; tum quoniam non est verisimile, quod Josue petierit solem stare, diemque prolongari, nisi sole ad occasum propinquo; tum quia Magister in historiis contestatur, Videns Josue solem descendentem ad occasum, et lunam ascendentem, timens ne beneficio noctis evaderent hostes, clamavit ad Dominum, Sol contra Gabaon ne movearis; tum quia in textu subjungitur, Et non festinavit occumbere: quo constat, quod erat circa occasum. Medium ergo cœli nunc appellatur, pars orbis seu sphæræ solis supra nostrum horizontem apparens, contenta inter hemisphærii puncta. Et non festinavit occumbere, id est, immobilis stetit, spatio unius diei artificialis, qui habet duodecim horas, præsertim in æquinoctio.

Non fuit ante et postea tam longa dies, loquendo de die qui dicitur latio seu motio solis super nostrum horizontem: tamen de horum intellectu verborum infra magis dicetur; obediente Domino voci hominis, id est, Deo altissimo in exhibitione hujus miraculi se habente per vocem obedientis. Nam Josue procurando istud prodigium, locutus est imperative magis quam exorative, dicendo, Sol ne movearis: quod imperium quamvis sit factum soli et lunæ, non Deo, Deus tamen hoc ipsum implendo dicitur etiam voci hominis, id est verbis his Josue, obedisse: quia quod soli et lunæ præcipiebatur a Josue, Deus effecit, faciens solem et lunam stare. Denique quod ait, Stetit itaque sol in medio cœli, de luna quoque est intelligendum, quoniam æque diu steterunt. Dicitur etiam Deus voci hominis obedisse, sumendo obedientiam extense pro quadam condescensione. Sic enim superior dicitur inferiori obedire, dum ejus voluntati acquiescit et condescendit. Proprie autem, obedire respicit pro objecto præceptum superioris. Sed et valde congruenter Deus sic obedivit voci Josue, quoniam ipse Josue obedientissimus fuit Deo: quia (ut dictum est) non recessit ab omnibus Dei præceptis, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec dimisit quidquam intactum ex omnibus quæ Moyses jussit.3 Hanc autem obedientiam, seu condescendentiam Dei, homo suo modo meretur Deo plenarie obediendo. Et pugnante pro Israel, id est, ipso Domino ista mirabilia faciente in subsidium filiorum Israel, ad expugnandum hostes eorum. Pro eo autem quod nostra translatio habet, Obediente Deo voci hominis, Septuaginta interpretes transtulerunt, Nunquam sic exaudivit Dominus. Per quod insinuari videntur duo: Primum, quod ante Josue non contigit tale in corporibus cœlestibus signum. Secundum, quod nullus hominum ante Josue fecit tam grande miraculum, neque tam imperialiter.

Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalæ. Hoc idem in fine hujus capituli scriptum est: unde nunc per anticipationem videtur dictum. Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda. Nuntiatumque est Josue ab aliquibus de populo suo, quod inventi essent quinque reges, de quibus in principio hujus capituli dictum est, latentes in spelunca Maceda. Quæ spelunca fuit non remote ab urbe sic nominata, et in ea reges illi post fugam se absconderunt, ignorantibus filiis Israel, qui undique perquirendo tandem invenerunt reges illos ibidem. Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant. Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite. Nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. Cæsis ergo adversariis, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israel, id est populum Israeliticum, effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. Ut enim recitat Josephus, et in Scholastica habetur historia, Chananæi fecerunt sibi plures munitiones pervalidas, a die qua perceperunt filios Israel de Ægypto egressos ad terram Chanaan obtinendam; et illas munitiones non obtinuerunt filii Israel, nisi longo tempore et magno labore, sed omnem circa regionem interim vastaverunt. Reversusque est omnis exercitus Israel, qui hinc inde fugientes fuerat persecutus, ad Josue in Maceda, id est prope urbem illam tunc nondum captam, sani et integro numero: quod fuit prorsus mirabile, quod nullus eorum læsus fuit aut interfectus a tot millibus hostium. Nullusque contra filios Israel mutire ausus est. Quomodo verum est hoc, quum sequenti capitulo legantur tam multi reges ac populi contra eos venisse ad prælium? Et respondendum, quod nullus eorum qui in præfato fuerunt exercitu, et adhuc superstites erant, contra filios Israel loqui audebant, vel die illo quo contigit prælium istud. Deinde in textu describitur, qualiter Josue jussit quinque reges de specu educi, eorumque colla a principibus Israel conculcari, deinde occidi, patibulisque affigi. Eodem die Macedam quoque cepit Josue, et percussit in ore, id est acumine læsioneque, gladii, regemque illius interfecit, omnesque habitatores ejus.

Deinceps in textu narratur, qualiter cepit Hebron, et regem ejus occidit: quod potest intelligi de rege Hebron, quem cum aliis regibus jam prætactis suspendit, vel de rege quem urbs illa interim sibi constituit, puta de filio, aut alio successore regis illius: siquidem inter quinque regum illorum suspensionem, et hanc Hebron captionem, notabile fluxit tempus. Hanc tamen urbem legitur Caleb vastasse, et quosdam delevisse ex ea, ut patet infra, et in libro Judicum:4 et forte nunc factum est, quod tunc factum narratur, vel vastavit eam magis quam ante erat vastata. Percussit itaque Josue omnem terram montanam, et meridianam atque campestrem, id est habitatores terræ, et Asedoth cum regibus suis.5 Non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat, interfecit, id est omnes homines ibi viventes, non parcens ætati nec sexui; jumenta vero acceperunt filii Israel sibi in spolia; a Cadesbarne usque Gazam, videlicet ab extremo in extremum, quantum ad longitudinem terræ promissionis ab oriente versus occasum. Omnem terram Gosen usque Gabaon, universosque reges et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit. Non simpliciter uno impetu numero atque continuo, aut una die, sed uno impetu per temporum intervalla continuato, protracto seu consummato: quoniam ut sequenti fertur capitulo, Multo tempore contra istos pugnavit.6 Dominus autem Deus Israel pugnabat pro eo. Reversusque est cum omni Israel ad castra in Galgala. Cur autem omnipotens Deus voluit bella illa sic protrahi, quum potuerit omnes una hora adversarios filiis Israel plenissime tradere, Moyses docuit, dicens:7 Ne crescant et multiplicentur contra te bestiæ agri.

Circa præhabita quæritur, quid intelligatur in Scriptura canonica per librum Justorum. Ad quod respondendo dico, prout nunc occurrit memoriæ, quod in Scripturis canonicis in duobus locis fit mentio de hoc libro: secundo Regum, et item Josue dicit hic.8 Itaque de hoc in Scholastica historia circa exordium secundi Regum sic dicitur: Liber Justorum non habetur, sicut nec plurimi libri quorum fit mentio in veteri Testamento: quos a Babyloniis credimus esse combustos. Et circa eumdem locum recitat Lyra: Aliqui dicunt, quod liber Justorum sit specialis liber, qui non habetur, quoniam Esdras reparans bibliothecam a Chaldæis incensam, non reparavit omnes libros, ut patet de libris Salomonis, quos fecit de naturis animalium et herbarum, et de libris Nathan prophetæ et Ahiæ Silonitis, qui secundo Paralipomenon allegantur libro, nec tamen habentur, quia non fuerunt reparati. Recitat quoque in expositione hujus capituli: Aliqui doctores catholici dicunt, quod iste liber non pervenit ad nos, quia non est translatus in Latinum. Quod reprobat, addens, Hoc non videtur convenienter dictum, quia saltem esset vel fuisset apud Hebræos: quod expositores eorum non dicunt, sed magis contrarium. Quidam vero per librum Justorum, intellexerunt librum Regum, in quo de multis justis fit mentio: quod non videtur idonee dictum, quia in secundo Regum allegatur liber Justorum tanquam distinctus a libro Regum, nec apparet quod idem liber alleget se ipsum. Denique liber Regum editus est post Josue librum per centenaria multa annorum. Idecirco nec verum apparet, quod quidam librum Justorum dicunt librum duodecim Prophetarum, eo quod in Habacuc scriptum sit, Sol et luna steterunt in habitaculo suo; sed hic scribitur, Steteruntque sol et luna. Nonnulli per librum Justorum, intelligunt Moysis Pentateuchum. Quidam autem legunt Justorum neutraliter, dicentes, Librum justorum, quoniam agit de his quæ justa sunt: per quem librum quidam intelligunt Exodum, in quo judicia et præcepta traduntur.

Porro, ut refert Lyra, Rabbi Salomon et Hebræi librum Justorum dicunt esse Genesis librum, in quo virtutes et opera Abrahæ, Isaac et Jacob, qui fuerunt præcipue justi, scribuntur. Contra quod duplex occurrit objectio: Prima, quia si ideo liber ille vocatur liber Justorum, multo magis primus Paralipomenon dici posset liber Justorum, quia in libro illo fit mentio etiam de ipsis Abraham, Isaac et Jacob, Moyse et Aaron, et aliis innumerabilibus justis. Secunda, quia in Genesi non est scriptum istud de statione solis et lunæ sub Josue. Nec videtur valere, quod dicunt hoc scriptum esse in Genesi in verbis benedictionis Ephraim, in qua Jacob sic ait, Semen ejus crescet in gentes, vel, ut in Hebræo dicunt haberi, Semen ejus congregabit gentes: quod dicunt impletum in Josue Ephratæo, quia quum dixit, Sol ne movearis, filii Israel fuerunt congregati ad audiendum hoc verbum, ut patet in littera. Sed istud videtur debiliter dictum, ut ideo statio solis et lunæ dicatur scripta in Genesi, quoniam ibi de Ephraim seu Josue Ephratæo prædictum est, quod crescet in gentes, vel congregabit gentes. Nam et Josue congregavit populum seu tribus Israel valde frequenter.

Itaque ad videndum quid sit liber Justorum, attendenda sunt verba Scripturæ, in quibus liber ille allegatur: de quo in isto capitulo continetur, Steteruntque sol et luna, etc. Nonne scriptum est hoc in libro Justorum? Per quod insinuari videtur, quod ista historia hic descripta de supernaturali statione solis et lunæ, scripta sit in libro Justorum. Secundo quoque Regum libro sic legitur: Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus, et præcepit ut docerent filios Juda planctum, sicut scriptum est in libro Justorum. Hinc apparet, quod liber Justorum posset intelligi tota Scriptura canonica, quæ sic appellatur unus liber totalis, quomodo appellatur una scriptura et una scientia seu doctrina, et in qua fit mentio copiosa de justis hominibus, justisque rebus. Nec obstat quod specialis locus Scripturæ alleget generalem Scripturam: quasi dicat, Istud tam verum est, ut in canonica contineatur Scriptura, et ad eam pertineat. Attamen potest defendi, quod liber Gene-

I Esdr. v, 17; vi, 1.

II Mach. ii, 13.

III Reg. iv, 33.

II Par. ix, 29.

II Reg. i, 18.

Habac. iii, 11.

Gen. XLVIII, 19.

II Reg. i, 17, 18. arcum seos dicatur liber Justorum, quia in eo antiquissimorum et priorum ac præcipuorum justorum vera facta, præcepta et documenta describuntur diffuse, non solum Abrahæ, Isaac et Jacob, sed et Melchisedech, Lot, Noe, Enoch, Enos, Seth et Adæ. Tamen in libro Geneseos nequaquam scriptum videtur, quod nunc ex secundo Regum est allegatum: ideo non apparet quod in Scripturis per librum Justorum intelligatur Genesis liber.

Consequenter quæritur de supernaturali hac statione solis et lunæ, quot horis fuerit prolongatus hic dies, et an fuerit longior die illo qui sub Ezechia rege, quarto Regum libro et in Isaia legitur prolongatus, non per solis stationem, sed retrocessionem et regressionem. Circa hanc quæstionem sunt variæ opiniones, præsertim quoad partem ejus secundam: siquidem quantum ad primam ejus partem, satis concorditer dicunt expositores, quod dies ista sub Josue, prolongata sit spatio diei unius artificialis. Non tamen est certum per quot horas, quia non scitur quo mense anni facta sit prolongatio ista. Quamvis enim dicatur communiter, quod dies artificialis duodecim habeat horas, tamen secundum diversitatem locorum et temporum continet plures horas, loquendo de horis quibus sol nostrum illuminat horizontem.

Præterea, quantum ad secundam quæstionis istius partem, diversa est doctorum et expositorum opinio, secundum quod super Isaiam narravi. Quidam enim, ut Andreas et eum sequentes, dicunt, in horologio Achaz, duas lineas unam horam fecisse, et consequenter diem illum non nisi per decem9 horas esse protractum, videlicet quinque horis per solis retrocessionem, et totidem per solis regressum ad idem punctum a quo regredi cœpit.10 Alii dicunt, quod quælibet linea in horologio Achaz, designavit integram horam; tamen opinantur diem illum non esse ultra decem horas supernaturaliter prolongatum, quoniam dicunt solem retrocedendo et regrediendo, duplo celerius solito esse motum: et isti tenent quod dies ista sub Josue prolongata, fuit longior die prolongato sub Ezechia. Nam dies artificialis ista sub Josue, duravit ad minus per viginti quatuor horas. Sed prætactæ opiniones refelluntur auctoritate divini et magni Dionysii, a sanctis Apostolis ac apostolicis viris, præsertim a Paulo, imo potissimum a Spiritu Sancto instructi: qui in epistola ad Polycarpum, fatetur et protestatur diem illum sub Ezechia, pene triplicatum fuisse, hoc est, quasi tantam habuisse durationem, quanta est trium artificialium dierum duratio, quæ continent horas triginta sex. Ait quippe in illa epistola: Alia quædam dies secundum continuitatem fere triplicatur. Et sententialiter addit ibidem: Sol, quum esset decima hora diei, id est, quum dies artificialis per decem horas durasset, repedavit ad orientem decem horis, deinde denuo aliis decem horis ad occidentem recurrit, et residuis horis duabus diem conclusit. Ex quibus probatur, quod dies illa artificialis, sit per viginti horas prolongata, atque in toto continuit horas triginta duas. Hæc quidam pensantes, dicunt diem illum artificialem fuisse longiorem isto sub Josue prolongato; et quod in textu hujus capituli scribitur, Non fuit ante et post tam longa dies, dicunt referendum ad tempus quo Josue librum hunc edidit. Nam ista est consuetudo Scripturæ, præsertim in libro isto, ut dicendo, Usque in præsentem diem, vel aliquid tale, notet tempus quo auctor scripsit hunc librum. Denique textus non dicit, Non fuit ante et post non erit; sed, Non fuit ante et post tam longa dies, scilicet a principio mundi usque ad tempus conscriptionis hujus voluminis.11 Tamen aliqui probabiliter dicunt, quod prolongatio facta sub Josue, contigit circa æstivale solstitium, quando dies prolixior in terra sancta, quatuordecim est horarum; et diei sub Ezechia prolongatio, circa solstitium evenerit brumale, quando dies prolixior in tertio climate, in quo Jerusalem est situata, decem habet horas. Quo ex fundamento deinceps inferunt diei prolongationem sub Josue, diuturniorem fuisse quam sub Ezechia.

Insuper, juxta mysticum sensum, quemadmodum quinque reges oppugnare conati sunt Gabaonitas, eo quod ad Josue ac filios Israel confugerunt;12 sic homines vitiosi carnales, frequenter persequuntur eos quos vident ab ipsorum se societate abstrahere, atque ad Jesum Christum confugere, seque conjungere virtuosis: et ita qui convertuntur, qui veritatis zelo accenduntur et justitiam sitiunt, novos adversarios adipiscuntur, et perversorum incurrunt offensam. Quid igitur restat eis, nisi ut nuntios mittant ad Jesum, dicentes, Ne retrahas manum ab auxilio servorum tuorum? Nuntii isti sunt orationes devotæ, aut angeli sancti custodes nostri, quos invocando ut orent pro nobis, ad Christum dirigimus. Iterum nuntii isti sunt homines virtuosi, quos rogant imperfecti, ut orent pro se. Amplius, per hos reges Amorrhæorum, intelliguntur principes et potestates invisibiles in hoc aere commorantes, qui eos atrociter tentare nituntur, qui eis in vitiis erant subjecti, et deinceps ex corde adhærent virtutibus: qui tanto ferventius Dominum debent pro subsidio jugiter invocare, quanto se sentiunt plus tentari. Quibus Christus Dominus libenter fideliterque succurrit, sicut et Josue Gabaonitis, et hora sibi placente subito irruit super tentatores et persecutores justorum, super quos et lapides grandinis mittit, dum comminationibus, terroribus, allegationibus Scripturarum facit eos devinci.

At vero sicut Josue procuravit diem prolongari per solis stationem, ut visibiles hostes prosternerentur, sic Christus vitam prolongat, lucem gratiæ ac splendorem virtutum continuat suis electis, quousque aciem vitiorum ac rabiem dæmonum valeant expugnare; tempus quoque evangelicæ legis et gratiæ protrahit, quousque electorum numerus compleatur. Quemadmodum etiam reges victi ac fugientes, in spelunca se absconderunt, sic dæmones victi, latent confusi: et sicut super regum illorum colla fecit Josue principes belli suos ponere pedes, et colla calcare illorum, dicens, Sic faciet Dominus omnibus inimicis vestris; sic Christus suis præstat virtutem et efficaciam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, prout in Evangelio contestatur.13 Postremo, sicut Josue urbes Chananæorum evertit, et nullas in eis dimisit reliquias, moxque easdem Israelitico subdidit populo; sic Dominus et Salvator congregationes et societates carnalium impiorumque hominum frequenter convertit, in eis destruens omne esse peccati, passiones et vitia, dæmonumque effectus: quo facto, mox subjicit atque incorporat eas sibi ac suæ Ecclesiæ, et gratiose demoratur in eis.

Footnotes

  1. Josue IX, 17. ↩

  2. Ps. CXLVIII, 3. ↩

  3. Josue 1, 7; viii, 35. ↩

  4. Judic. 1, 20. ↩

  5. Josue xv, 14. ↩

  6. Josue xi, 18. ↩

  7. Deut. vu, 22. ↩

  8. II Reg. 1, 18. ↩

  9. Is. xxxviii, 8. ↩

  10. IV Reg.xx, 9-11. ↩

  11. Josue x, 14. ↩

  12. Sensus mysticus. ↩

  13. Luc. x, 19. ↩

Chapter 19 of 34