Skip to the text

Articulus 18

EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : QUÆ QUUM AUDISSET JABIN REX ASOR.

QUANTO Josue plures vicit, tanto famosior factus est, et tanto residui Chananæorum magis exterriti sunt, et fortius nisi sunt ei resistere, congregantes se ad præliandum concorditer contra eum. Ideo cognito qualiter superasset quinque reges in prælio uno, ut patuit præcedenti capitulo, superstites sunt collecti adversus eum, sicut capitulum istud nunc recitat. Quæ quum audisset Jabin rex Asor, id est urbis sic dictæ, quæ fuit metropolis regia inter regna multa, misit ad Jobab regem

Madon, et ad regem Semeron, id est loci seu oppidi sic vocati, atque ad ceteros qui exprimuntur in littera. Rex etenim Asor habuit principatum super hæc regna, ideo ad ejus imperium convenerunt. Egressique sunt omnes cum turmis suis, id est unusquisque eorum cum suo exercitu, populus multus nimis, sicut arena quæ est in littore maris. Sicut, dicit hic similitudinem aliqualem, non æqualitatem, ad insinuandum multitudinem illorum nimium magnam. Equi quoque et currus immensæ multitudinis. Hic est hyperbolicus sermo, ad innuendum quod ultra modum erant ibi multi equi currusque. Porro in Scholastica fertur historia, quod erant duo millia curruum. Convenerantque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, id est ad locum sic dictum, per quem (ut legitur) transit Jordanis, ut pugnarent contra Israel. Ecce quanta est defectuositas, imo malitia, excæcatio et obstinatio cordis humani! Impii isti paulo ante viderunt superadmirabilem stationem solis et lunæ in cœlo per unius diei spatium, quod a solo omnipotente Deo fieri potuit; nec tamen compuncti sunt, nec moti ad fidem, sed Deo ac populo Israel adhuc se opponere præsumpserunt. Nabuchodonosor, visa incorruptione trium puerorum in fornace ardente, Deum Israel est confessus;1 similiter Darius rex Persarum, viso quod Daniel a leonibus mansit illæsus.2 Hi autem, visis seu cognitis tot et tantis mirabilibus, non sunt moti nisi ad resistendum.

Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos. Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel, id est, universos hos faciam vobis succumbere, ita quod occidentur, aut lædentur, aut fugient. Vel ideo ait, Tradam omnes istos vulnerandos, quia pro majori et principaliori parte, vulnerati fuerunt aut trucidati. Dicunt autem expositores, quod ibi fuerunt collecti viginti quatuor reges. Equos eorum subnervabis. Equi illi per subnervationem illam, secundum Origenem, occisi sunt. Est autem subnervatio ingarletatio per incisionem tibialium nervorum, seu succisio poplitis, id est genuum.3 Et currus igne combures. Cur pius Deus præcepit hoc opus, quod videtur inutile et crudele, id est nocivum? Equi namque poterant filiis Israel esse accommodi, similiter currus; nec equi erant culpæ obnoxii. Ad quod dicendum, quod in detestationem impietatum Chananæorum, Deus hæc jussit, et ad majorem præsumptionis eorum, qui in equis et curribus confidebant, confusionem, atque ut ipsi suis rebus et possessionibus punirentur; ut etiam rigor divinæ justitiæ, cujus providentia tunc a pluribus ignorabatur, clarius ac terribilius manifestaretur, et homines Deum tam justum ac rigorosum metuerent. Circa hoc pulchre loquitur Origenes, cujus verba infra tangentur.

Venitque Josue et omnis exercitus ejus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super illos, tradiditque Dominus illos in manus Israel. Itaque percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias. Fecitque sicut præceperat ei Dominus. Equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. Verumtamen, sicut infra habetur, quidam illorum fugerunt, et evaserunt ingrediendo munitissima loca: quomodo ergo non reliquit ex eis ullas reliquias? Ad quod dici potest, quod sit hyperbolicus sermo, ad innuendum multitudinem occisorum; vel potest intelligi de his, quos apprehendere quivit; vel qui evaserunt erant tam pauci, quod aliorum respectu quasi pro nihilo reputantur.

Reversusque Josue victor de bello, statim cepit Asor, et ut infra habetur, succendit, et regem ejus percussit gladio. Cur non affixit eum patibulo, quemadmodum reges de quibus præhabitum est?4 Forsan ex aliqua miseratione dimisit hoc, vel præ festinantia et occupatione in aliis. Dicunt quoque aliqui, quod rex ille ex prælio fugiens, civitatem suam ingressus fuit, et in ea occisus. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc primatum tenebat. Ideo Josue facta pugna, primo vastavit hanc urbem, quatenus ea destructa, ceterarum urbium cives diffiderent se posse resistere, et victos se darent. Percussitque omnes animas quæ ibidem morabantur, id est omnes homines, non jumenta, nisi quod equos jam subnervavit. Non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem vastavit universa, ipsamque urbem peremit incendio, et omnes per circuitum civitates succendit. Reges quoque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini, absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis, id est montibus majoribus, sitæ: quarum quasdam cepit, sed non destruxit, volens eas pro commodo filiorum Israel reservare; quasdam vero non cepit, ut infra habetur. Unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit, id est, urbs illa fortissima, continuato incendio est combusta. Nam rex Asor ceteros contra filios Israel concitavit. Omnemque prædam istarum urbium atque jumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis. Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Josue, et ille universa complevit. Non præteriit Josue de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. In hoc patet mira et magna virtuositas Josue, qui in tot ac tantis pugnis et occupationibus cum tam incessabili diligentia Deo in omnibus obedivit.

Cepit Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria ejus et partem montis, quæ ascendit Seir, usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Harmon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit.5 Multo tempore pugnavit contra reges istos:6 quia per sex annos, cujus causa assignata est ante, et ex verbis Caleb infra habendis, patet sic esse.7 Unde Magister in historiis sic scribit: Quintus annus jam transierat, et sustulit Josue locum castrorum in Silo, transtulitque ibidem tabernaculum Moysis cum omni ornatu suo ob loci opportunitatem. Non fuit civitas quæ se non traderet filiis Israel. Hoc intelligi potest, secundum Augustinum, de urbibus quas accessit Josue cum exercitu Israel: quæ, cognito exscidio Asor, non audebant resistere. Aliquæ tamen manserunt eis non subditæ. Vel dicitur hoc, ad denotandum multitudinem urbium quæ se tradiderunt. Præter Hevæum qui habitabat in Gabaon, id est præter Hevæos habitatores civitatis Gabaon et trium urbium ei associatarum, ut superius patuit. Omnes bellando cepit: id est, virtute armorum ad hoc compulit habitatores oppidorum illorum, quod tradiderunt se Israeli. Domini enim sententia fuerat, id est, Deus justo judicio sic permisit, ut indurarentur corda eorum, ita quod ex præfatis miraculis et aliorum dejectionibus non sunt ad aliquam emendationem vel pœnitentiam emolliti, et pugnarent contra Israel, id est, pugnare conati sunt, et quamdiu potuerunt, restiterunt, donec tandem timore prostrati, se subdiderunt; ut non mererentur ullam clementiam, sice ut Gabaonitæ, qui licet ex timore inducti sint ad quærendum pacem cum filiis Israel, tamen ad Deum se converterunt, et extra urbes suas, antequam obsiderentur, miserunt ad Josue.

In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim, id est gigantes natos ex semine Enacim, habitantes in locis urbibusque montanis in textu expressis. Qualiter istud sit intelligendum, in expositione præcedentis capituli tactum est. Non reliquit ullum de semine Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, id est absque illis qui habitabant in tribus urbibus illis Philistinorum, in quibus solis relicti sunt quidam de illo genere giganteo. Tamen (sicut præallegatum est) Judicum libro legitur Caleb delevisse tres filios Enac seu Enacim de Hebron:8 quod vel factum est Josue adhue vivente atque præsente, propter quod nunc ei adscribitur; vel dicitur hic per anticipationem, quoniam Caleb ex dispositione Josue, a quo sibi data est Hebron, illos delevit, propter quod modo attribuitur Josue. Constat autem quod in libro Judicum quædam scribuntur, quæ contigerunt sub Josue, quamvis liber ille incipiat a gestis post mortem ipsius, quum in Judicum libro dicatur: Dimisit ergo Josue populum.9 Idcirco quod alio loco Judicum narratur de expugnatione Hebron, filiorumque Enac facta per Caleb, non videtur necesse per recapitulationem accipere, quamvis quidam hoc dicant.

Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen. Supra habetur, quod civitates Philistinorum non obtinuit Josue; sed et Judicum tertio legitur, Hæ sunt gentes quas Dominus derelicit, id est filiis Israel non tradidit, nec subjecit in toto:10 Quinque satrapas Philistinorum, omnemque Chananæum et Sidonium atque Hevæum qui habitabat in monte Libano, etc. Quomodo ergo Josue cepit omnem terram filiis Israel repromissam? Respondetur, quod omnem terram dicitur cepisse per synecdochen, vel dispositive, seu propter magnitudinem terræ quam cepit; vel omnem quam filii Israel inhabitare, occupareque poterant; aut omnem quam personaliter ad capiendum accessit. Quievitque terra a præliis post annos sex, quibus prælia viguerunt, ita quod postea non fuerunt prælia tam communia atque assidua, sicut antea. Fuerunt tamen postea quædam particularia bella tribuum aliquarum contra quosdam Chananæorum, ut infra in libro hoc et in multis locis libri Judicum recitatur.

Footnotes

  1. Dan. III, 91-100. ↩

  2. Dan. VI, 23-27. ↩

  3. * ingaret- tatio ↩

  4. Josue x, 26. ↩

  5. Josue XI, 17. ↩

  6. Josue x, 42. ↩

  7. Josue x; xiv, 7, 10. ↩

  8. Judic. I, 20. ↩

  9. Judic. n, 6. ↩

  10. Judic. m, 1, 3. ↩

Chapter 20 of 34