Articulus 19
DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA HUJUS CAPITULI UNDECIMI.
QUEMADMODUM recitat Origenes, has Scripturas quum ante Christi adventum legeret Israel secundum carnem, nihil in his nisi bella et effusionem sanguinis intelligebat: unde etiam ad nimiam ferocitatem animæ eorum maculabantur, semperque bellis et seditionibus pascebantur. Postquam vero præsentia Domini nostri Jesu Christi humanis cordibus placidum scientiæ lumen infudit, sequi pacem nos decet ex lectione bellorum. Pax etenim redditur animæ, dum hostes ejus, puta vitia et peccata, expelluntur ab ea. Itaque, quemadmodum multo plures reges ac turmæ Chananæorum contra filios Israel consurrexerunt, quum ipsi Israelitæ vicissent simul quinque reges in præliis; sic contra Christifideles multo plures invisibilium hostium principes et catervæ insurgunt, dum quidam eorum ab ipsis fuerunt fidelibus victi; et spiritus superbiæ vocat ad se spiritus diversorum utique vitiorum, spiritum fornicationis, spiritum avaritiæ, spiritum vanæ gloriæ, spiritum gulæ: qui conveniunt ad aquas Merom, ad aquas concupiscentiæ et illecebrarum, quæ amaritudines habent annexas, atque ad æternam acerbitatem perducunt. Verumtamen Jabin interpretatur sensus seu prudentia: per quod nunc intelligitur immansio seu pertinacia proprii sensus, quæ regnare solet in his qui magni et sapientes sunt in propriis oculis. Ex hoc vitio alia multa gignuntur, et attrahit sibi immansio ista capitalia vitia quasi reges. Similiter per hunc sensum potest intelligi prudentia carnalis et sæcularis, de qua Apostolus, Prudentia, inquit, carnis, mors est.1 Hæc quippe prudentia non est prudentia vera, sed quædam versutia, qua aliqui vigent ad disponendum sic facta sua ac media, quod desideratos mundi honores, aut carnis illecebras, vel temporales divitias adipiscuntur : sicque ex ea generantur multa et magna peccata, quæ contra milites Christi pugnant. De qua Jacobus ait apostolus : Non est sapientia ista a Deo, sed terrena, animalis, diabolica.2
Denique, ista prudentia et peccata quæ ex ea nascuntur, equos habent et currus multitudinis infinitæ, quia innumerabiles sunt, in quorum cordibus resident et vehuntur : qui omnes sunt subnervandi, quia eorum corpora castiganda sunt et domanda, imo cum vitiis et concupiscentiis crucifigenda, ut peccato ultra non serviant.34 Quocirca loquitur Origenes : In libro Numerorum leguntur filii Israel asinos Madianitarum quos occiderunt, suis usibus reservasse, nec subnervasse ;5 equi vero Chananæorum, a Deo subnervari jubentur. Putamus hæc fortuitu accidisse, et in præceptis divinis fortuita aliqua arbitramur incidere ? An dignius videtur, ut potius æstimemus Scripturam in his aliquid mysticum indicare ? Præsertim quoniam filii Israel nunquam legantur equis usi fuisse, et lex nihil de equis, sed de asinis mandat, tanquam de animalibus quæ ad onera hominum deportanda, et ad humanos labores juvandos necessaria videntur exsistere ; equi vero, qui magis ad hominum perditionem quæ in bellis geritur, assumuntur, sunt animalia lascivi motus et superbæ cervicis. Hinc asini videntur mihi servare figuram eorum qui ex gentibus crediderunt : super quos Dominus sedisse describitur, qui et discipulos misit ut sibi pullum asinamque adducerent.6 Per equos vero, lascivi designantur atque superbi, qui Christum in cordibus suis non portant.7 Hæc Origenes.
Cras hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu tuo. Quidam converti et religionem ingredi contremiscunt, quia diffidunt se posse consueta relinquere vitia, et quasi impossibile arbitrantur a voluptatibus penitus abstinere. Sed isti non jactant cogitatum suum in Domino, nec sperant in eo apud quem omnia possibilia, imo facillima sunt, quæ apud homines impossibilia reputantur.8910 Ipse namque per gratiæ et virtutum infusionem sic roborat hominem, ut simul et semel universa peccata, quibus servivit, dejiciat et expellat, vitiorumque principes dæmones vulneret sive debilitet :11 quia dum per caritatem unum peccatum mortale expellitur, omnia simul labuntur ; spiritusque maligni, qui paulo ante dominabantur in anima, fugiunt jam ab ea. Propter quod ait Scriptura : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.12 Itemque :13 Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Quod dum fit, percutimus invisibiles hostes nostros : percutimus plane, quando ferventer oramus, quando in Deo indeficienter confidimus, dum corda nostra in humilitate stabiliter profundamus, et carnem spiritui servire compellimus, et tanto instantius tentationi omni resistimus, exercitiisque virtutum insistimus, quo acrius impugnamur.
Reversus Josue, cepit Asor, et regem ejus percussit gladio, ipsamque urbem peremit incendio, et omnes per circuitum civitates. Possent hæc omnia de Christo per allegoriam faciliter ac diffuse exponi, quoniam ipse in Evangelio protestatur : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?1415 Denique, ipse Dominus Deus noster ignis consumens est.16 Ipse iniquorum et infidelium mentes et congregationes saluberrime inflammavit, et opera inimici dissipavit in eis, non relinquens in eis ullas reliquias, quia principem hujus mundi ejecit foras, et vasa ejus diripuit, consecrans ea in habitacula Spiritus Sancti.1718 Absque urbibus quæ erant in collibus et in tumulis. Quoniam eos qui in suis superbiis et rebellionibus fuerunt et manserunt penitus obstinati sicut tyranni, reprobique Judæi, et plurimi sapientium hujus sæculi, justo reliquit judicio. Ceterum omnem terram cepit ac debellavit Dominus Jesus per paucos Apostolos suos. Debellavit, inquam, non eloquentia Tulliana, non philosophicali scientia, non per armorum violentiam, nec per humanam potentiam, neque per magicas artes; sed per signa, prodigia atque miracula, per Scripturas veteris Testamenti, per evidentissimas et exemplarissimas virtutum excellentias universarum, per summa ac supernaturalia prorsus charismata Spiritus Sancti. Insuper filios Enacim, puta gigantes, de terra promissionis delevit. Qui sunt isti gigantes, nisi imperatores et reges superbissimi atque sævissimi, potissimum Romanorum et Persarum, qui multis annorum curriculis, imo per centenaria quædam annorum, Ecclesiam inhumaniter vastaverunt, et innumerabilia martyrum millia exstinxerunt, conantes fidem, nomen, cultum, memoriam Christi omnino exstirpare de terra? Sed ecce deleti sunt et æternaliter perierunt, et quo intentius sategerunt plebem Christi et fidem ac legem ejus opprimere, eo (operante Altissimo) gloriosius prævaluerunt plebs fidelis et lex Christi.
Postremo, circa hæc loquitur Origenes: Ideo Deus permittit, et propemodum incitat adversarias virtutes exire in prælium contra nos, ut nos victoriam capiamus, et illi interitum consequantur. Unde mihi videtur infinitus quodammodo esse numerus contrariarum virtutum, videlicet dæmonum, pro eo quod per singulos pene homines sunt spiritus aliqui, diversa peccatorum genera molientes in eis. Verbi causa: est aliquis spiritus fornicationis, sic et avaritiæ alius spiritus est, et alius superbiæ; et si quis hominum omnibus his peccatis aut etiam pluribus agitetur, putandus est in se habere omnes spiritus hos malignos: unde per singulos, plures esse credendi sunt. Unde puto principem fornicationis esse unum, innumeros vero spiritus ei parere in hoc; similiter iracundiæ principem spiritum puto unum, innumeros vero sub ipso agentes. Quorum exercitum (ut puto) sancti dirimunt: superant eos, ita ut is qui ab aliquo sancto est victus, non ultra possit impugnare alium hominem; consequensque videtur, quod singuli quique spiritus nequam, quum vincuntur a sanctis, abducantur in abyssum, aut in tenebras exteriores, aut alium in locum debitum eis. Hæc quæ ex Origenis homilia breviter introduxi, plenius continentur in Glossa. Verumtamen ultimum istud, quod ait, dæmonem scilicet semel victum, ultra non posse aliquem impugnare, incertum est, præsertim quum de Christo Evangelista testetur, quia consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus.19 De hoc alibi plenius scripsi.
Footnotes
-
Rom. vm, 6. ↩
-
Jacob. III, 15. ↩
-
Rom. VI, 6. ↩
-
Gal. V, 24. ↩
-
Num. XXXI, 28, 30, 34. ↩
-
Joann. XII, 14. ↩
-
Matth. XXI, 2. ↩
-
Luc. I, 37; XVIII, 27; ↩
-
Matth. XIX, 26; ↩
-
Ps. LIV, 23. ↩
-
Marc. X, 27. ↩
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Rom. XVI, 20. ↩
-
Luc. XII, 49. ↩
-
Deut. IV, 24; ↩
-
Hebr. XII, 29. ↩
-
Marc. III, 27. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Luc. IV, 13. ↩
Chapter 21 of 34