Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI: HI SUNT REGES QUOS PERCUSSERUNT FILII ISRAEL.

ENUMERANTUR hic reges quorum regna obtinuerunt filii Israel, et primo enumerantur duo reges, quorum regiones obtinuerunt sub Moyse. Hi sunt reges quos percusserunt filii Israel, et possederunt terram eorum. Qualiter autem filii Israel occiderunt hos duos reges, eorumque populos, scriptum est in Numeris et in Deuteronomio. In Deuteronomio tamen habetur, quod Moyses percussit unum istorum, scilicet Og regem. Sed sive propria manu hoc fecit, sive per manus filiorum Israel, percussio horum regum adscribi potest tam Moysi, tanquam principi, quam filiis Israel, tanquam exercitui, quia se invicem adjuverunt, et percusserunt terram eorum. Trans Jordanem ad solis ortum, quoniam territoria regum illorum, sunt in parte orientali respectu terræ Chanaan. Jordanis quippe est terminus terræ promissionis seu Chanaan versus orientem. A torrente Arnon: qui torrens vocatur Arnon, de quo Josephus ait: Arnon est fluvius a montibus Arabiæ descendens, et per desertum fluens, atque in stagnum Asphaltiten erumpens. Verumtamen quidam dicunt, quod Arnon nomen sit civitatis in deserto, et aliqui putant quod sit nomen æquivocum ad utrumque. Unde in Numeris inducitur, Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.1 Usque ad montem Hermon: qui mons vocatur Hermon, de quo in Canticis legitur, De vertice Sanir et Hermon;2 et fuit in terra duarum tribuum; et omnem orientalem plagam duorum regum illorum, videlicet Sehon et Og, quæ respicit solitudinem, quæ est inter Ægyptum et terram illam.3

Sehon rex Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, id est urbe sic appellata, juxta illud Numerorum, Urbs Hesebon fuit regis Sehon, dominatus est ab Aroer inclusive, id est ab urbe sic dicta, quæ sita est super ripam torrentis Arnon.4 Unde in Deuteronomio habetur:5 Ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est.6 Et dimidiæ partis in valle, id est, Sehon rex dominatus est mediæ partis in valle præfata, cujus alia pars fuit Og regis, secundum Glossam; dimidiæque Galaad, id est dimidiæ terræ Galaad. Usque ad torrentem Jaboc: de quo in Genesi narratur, quod Jacob transivit vadum Jaboc, et non longe ab illo luctabatur cum angelo; qui est terminus filiorum Ammon, id est, regnum Ammonitarum ab una parte finitur juxta torrentem illum.7 Et a solitudine jam prædicta, quæ fuit unus terminus territorii sui, usque ad mare Ceneroth contra orientem, id est ex opposito plagæ orientalis, et usque ad mare Deserti, quod est mare Salsissimum, de quo supra fertur: Quæ inferiores erant, in mare Solitudinis, quod nunc vocatur Mortuum, descenderunt:8 quod ibi expositum est; ad orientalem plagam, per viam quæ ducit Bethsimoth, id est ad locum sic dictum. Dominatus est quoque ab australi parte quæ subjacet Asedoth, puta hujusmodi loco, qui forte altior fuit situ, respectu partis australis regni illius, usque Phasga, id est usque ad montem sic dictum, qui erat in terra Moab. Unde in Numeris scriptum est:9 Quumque duxisset eum super verticem montis Phasga.

Consequenter describitur magnitudo regni Og. Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, id est, qui Og fuit de posteritate gigantum, juxta illud Deuteronomii: Solus Og restiterat de stirpe gigantum;1011 qui habitavit in Astaroth et Edrai, id est urbibus, locis seu terris sic appellatis, et dominatus est in monte Hermon, id est in populo qui circa montem hunc morabatur, et in Salecha, id est terra sic dicta, atque in universa terra Basan usque ad terminos Gessuri et Machati, quæ erant aliæ regiones, et usque ad eas pertingebat regio hujus Og. Dominatus est quoque et dimidiæ partis Galaad, quia terra Galaad pro media parte fuit sub ejus ditione, et terminum Sehon regis Hesebon, quia medietas illa fuit finis regni Sehon ex una parte. Nam una pars Galaad, fuit ipsius Sehon, alia hujus Og. Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.

Consequenter exprimuntur et nominantur reges a filiis Israel interfecti in terra promissionis sub Josue. Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israel trans Jordanem ad occidentalem plagam, id est versus occidentem respectu præfatarum regionum, quæ erant ab alia parte Jordanis, a Baalgad, id est loco sic dicto, in campo Libani, id est in quo mons Libani situs fertur, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir, id est usque in Idumæam, ita quod mons ille tam remote protenditur. Tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, tam in montanis, quam in planis atque campestribus. In Asedoth, id est loco sic dicto, et in solitudine ac meridie Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus, id est, in locis quibusdam deserti terræ istius, vel circa ea et in parte ejus meridiana commorabantur Hethæi, Amorrhæi, Chananæi, etc.1213 Rex Jericho, unus, id est, rex civitatis Jericho, fuit unus regum illorum : rex Hai, id est civitatis sic dictæ, quæ est ex latere Bethel, unus; rex Jerusalem, unus; rex Hebron, unus; rex Jerimoth, unus; rex Lachis, unus; rex Eglon, unus; rex Gazer, unus; rex Dabir, unus; rex Gader, unus; rex Herma, unus; rex Hered, unus; rex Lebna, unus; rex Odollam, unus; rex Maceda, unus; rex Bethel, unus; rex Taphua, unus; rex Opher, unus; rex Aphec, unus; rex Saron, unus; rex Madon, unus; rex Asor, unus; rex Semeron, unus; rex Achsaph unus; rex Thenac, unus; rex Mageddo, unus; rex Cades, unus; rex Jachanan Carmeli, unus. Cognominantur autem hi omnes reges, unusquisque eorum a civitate regni sui principali, et civitatibus illis principalibus erant adjunctæ aliquæ urbes et villæ, regi principalis urbis subjectæ : et, ut videtur ex textu elici posse, nominantur hic non secundum ordinem dignitatis, quia rex Asor inter omnes hos reges gessit primatum, ut patuit capitulo præcedenti; sed potius secundum ordinem suæ percussionis a filiis Israel, saltem pro parte. Rex Dor et provinciæ Dor, unus. Ex hoc videtur, quod iste præfuit urbibus multis, et quod urbs sua principalis, vocata sit Dor; quod item Dor fuit nomen suæ provinciæ, sicut in multis terris idem est nomen unius oppidi, totiusque patriæ. Rex gentium Galgal, unus. Iste fuit rex gentium habitantium in Galgal. Unde vocatur rex gentium, propter multitudinem populi sibi subjecti habitantis ibidem, ita quod Galgal fuit urbs populosa; vel propter diversitatem gentium commorantium ibi. Rex Thersa, unus. Omnes reges jam præfati et percussi in terra promissionis, triginta unus fuerunt, præter duos prædictos, videlicet Sehon et Og. Verumtamen reges isti triginta unus non fuerunt tam magni reges, ut Sehon et Og, excepto fortassis rege Asor, qui inter omnia regna ista primatum tenebat antiquitus.14

Footnotes

  1. Num. xxi, 13. ↩

  2. Cant. iv, 8. ↩

  3. Deut. II, 26-37; III, 1-11. ↩

  4. Num. XXI, 21-25; 33-35; ↩

  5. Num. xxi, 26. ↩

  6. Deut. ii, 36. ↩

  7. Gen. xxxii, 22, 24. ↩

  8. Josue m, 16. ↩

  9. Num. xxiii, 14. ↩

  10. Deut. iii, 11. ↩

  11. Deut. iii, 11. ↩

  12. Josue iii, 16. ↩

  13. Deut. ii, 36. ↩

  14. Josue xi, 10. ↩

Chapter 22 of 34