Skip to the text

Articulus 21

EXPLANATIO CAPITULI TERTIDECIMI : JOSUE SENEX PROVECTÆQUE ÆTATIS ERAT.

NUNC de terræ divisione fit mentio. Josue senex provectæque ætatis erat. Non est superfluitas in his verbis, quamvis esse senem, et esse provectæ ætatis, soleat accipi pro eodem. Fuit igitur senex prolixitate suæ durationis in vita hac. Fuit quoque provectæ ætatis, quantum ad morum maturitatem et profectum virtutum, in quibus, non obstante inquietudine tanta pugnarum, profecit quotidie. Et dixit Dominus ad eum per angelum : Senuisti, et longævus es. Quasi dicat, Tempus est ut impleas quod tibi præcepi de terræ divisione ac distributione filiis Israel facienda. Terraque latissima derelicta est, quæ nondum est sorte divisa tribubus Israel, omnis videlicet Galilæa, Philistiim, id est terra Philistinorum, et universa Gessuri, id est regio sic vocata. A fluvio turbido qui rigat Ægyptum, id est a Nilo rigante terram Ægyptiorum : qui fluvius ex terræ admixtione hinc inde fit turbidus; usque ad terminos Accaron civitatis Philistinorum inclusive, contra aquilonem, id est versus partem aquilonarem respectu terræ promissæ; terra Chanaan quæ in quinque regulos Philistiim dividitur, id est in quinque partes et urbes principales, ad quinque regulos seu satrapas Philistinorum spectantes. Itaque Philistæa vocatur terra Chanaan, quoniam pertinebat ad terram filiis Israel repromissam, et posteri Cham habitaverunt in ea. Gazæos, id est regulos seu populos habitantes in Gaza urbe Philistiim, et Azotios, qui habitabant in Azoto, Ascalonitas, qui habitabant in Ascalone, Gethæos, qui morabantur in Geth, et Accaronitas, qui manebant in Accaron. Istæ fuerunt quinque urbes Philistinorum præcipuæ.

Ad meridiem vero sunt Hevæi, qui in parte meridionali degebant, omnis terra Chanaan, id est residuum totius terræ hujus nondum obtentum, cujus jam magna pars fuit filiis Israel subjugata, et Maara, id est terra seu regio Sidoniorum sic appellata, usque Apheca, id est usque ad locum sic dictum, et usque ad terminos Amorrhæi, ejusque confinia, quæ erant ab alia parte Jordanis, et data jam erant tribubus Ruben et Gad. Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath, id est extenta et durans usque iter vel introitum Antiochiæ. Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephot, universique Sidonii.

Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel, id est, omnes has nationes et gentes filiis Israel subjiciam, aut per eos occidam, seu de terra eorum expellam. Verumtamen in toto veteris Testamenti tempore non fuerunt gentes istæ in toto deletæ a terris jam dictis. Nec ante tempora David et Salomonis fuerunt omnino subjectæ filiis Israel. Cur autem omnipotens Deus non statim ac simul expulit et delevit eas, præhabitum est, et in Judicum libro tangitur.12 Veniat ergo in partem hereditatis Israel, sicut præcepi tibi: id est, terra ista nondum adepta, dividatur tribubus Israel, ac si nunc esset obtenta, ut et filii Israel sic studeant se habere, quod me auxiliante eam acquirant. Et nunc divide terram istam Chanaan quæ partim acquisita est, et partim acquirenda, in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse, cum qua, id est cum cujus tribus altera medietate, Ruben et Gad, id est tribus Ruben et tribus Gad, possederunt terram quam tradidit eis Moyses, etc. Ipse fuit de reliquiis Raphaim, id est, Og rex fuit de posteris gigantum, ut dictum est in expositione præcedentis capituli, quia solus restiterat de stirpe gigantum:3 non quod nulli supererant præter eum gigantes, imo adhuc erant aliqui gigantes in Hebron et Azoto ac Gaza:4 sed solus supererat de giganteis reliquiis Raphaim commorantibus in Astaroth et Edrai. Percussitque eos Moyses atque delevit.5 Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati, id est, gentes in terris illis commorantes, non occiderunt Israelitæ in toto, et in hoc peccaverunt, nec fuit pietas vera, quia contra præceptum Dei, et habitaverunt in medio Israel, id est in terra et populo duarum tribuum, usque in præsentem diem. Tribui autem Levi non dedit possessionem, id est, Moyses non dedit Levitis hereditariam portionem quemadmodum aliis tribubus, nec etiam Josue; attamen dederunt eis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad pecora sustentanda; sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israel, id est, quæ Deo offerebantur ab aliis tribubus, ipsa est ejus hereditas, sicut locutus est illi. Decuit enim, ut ea quæ Deo offerebantur, venirent in sustentationem et usum ministrantium ei in templo.

Consequenter in speciali describitur, qualiter Moyses divisit regna duorum regum tribubus Ruben et Gad, atque dimidiæ tribui Manasse: et primo, quantum et quas urbes, villas et viculos dederit tribui Ruben, secundum quod in textu exprimitur, ubi inter cetera dicitur: Universaque regna Sehon regis, quia videlicet aliqua regna sibi subjecit. Porro de divisione facta mediæ tribui Manasse, fertur in textu: Dedit et dimidiæ tribui Manasse filiisque ejus possessionem, cujus hoc principium est6

Amahanaim, id est locus sic dictus, et universam Basan, id est regionem sic nominatam, et cuncta regna Og regis Basan.

Ex quo videtur, quod ultra principale regnum Og regis, ipse adhuc vi prælii obtinuerit aliqua regna minora; vel regna dicuntur, partes regni diversæ. Interdum etiam ponitur plurale pro singulari, sicut et econverso. In descriptione quoque hereditatis collatæ tribui Gad, inter alia dicitur, quod Moyses dedit eis dimidiam partem terræ filiorum Ammon. Contra quod objici potest, quod in Deuteronomio Dominus ait ad Moysen: Accedes ad vicina filiorum Ammon. Cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium; non enim dabo tibi de terra eorum.7 In Judicum quoque libro legitur: Misit Jephte nuntios ad regem filiorum Ammon, dicens: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me? Quibus ille respondit:8 Quia tulit Israel terram meam quando ascendit de Ægypto.9 Ad quod Jephte: Non tulit Israel terram filiorum Ammon. Ad istud patet responsio ex Scriptura. Legitur namque in Numeris, quod Sehon rex Hesebon pugnavit contra regem Moab, et tulit omnem terram illius usque ad Arnon.10 Hinc probabiliter dicitur, quod etiam partem regni Ammonitarum vastavit, et terra illa ab eo obtenta, quæ ante pertinebat ad filios Ammon, nunc appellatur, Media pars terræ filiorum Ammon, quam filii Israel obtinuerunt, ipso Sehon occiso ab eis. Tribui autem Levi non dedit Moyses possessionem, quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus: id est, sacrificia Dei data et reputata sunt Levitis pro hereditaria possessione; ut locutus est illi: quia frequenter per Moysen dixit, Ego possessio eorum.11

Juxta mysticum sensum, per Josue senem et ætate provectum, intelligitur Christus, cujus numerus annorum, secundum deitatem, est inæstimabilis, dicente Apostolo:12 Jesus heri et hodie, ipse et in sæcula.13 Qui testatur: Antequam Abraham fieret, ego sum. Denique, Senectus venerabilis est, non annorum numero computata.1415 Cui enim sunt sensus hominis, et senectus mentis vita immaculata. Hic verus Jesus et summus Salvator, in primo suo adventu partem Judææ obtinuit, Judæorum aliquos convertendo; sed latior pars Judææ mansit incredula, quam postea per sanctos Apostolos, aliosque discipulos totam convertit. Verumtamen nondum totus orbis terrarum fidem accepit catholicam; sed ante finem sæculi hoc creditur adimplendum, præsertim Antichristo occiso: cujus tamen quidam satellites in obstinatione sua persistent.

Quibus quum dixerint, Pax et securitas, repentinus superveniet interitus:16 et sic Christus veris Israelitis totum concedet orbem in hereditatem. Porro prima et minor divisio, facta per Moysen duabus tribubus ac mediæ, designat primam illam mundi conversionem ad Dominum incompletam. Secunda autem et major divisio facta per Josue, præfiguravit finalem totius mundi ad Christum conversionem, seu etiam universorum sub pedibus ejus subjectionem:17 quod fiet præcipue in secundo ejus adventu et generali judicio.

At vero per Levitas, quibus non est data terrena possessio, sed Dominus Deus eorum fuit hereditas, præsignabantur religiosi et viri perfecti in evangelica lege, qui despiciunt transitoria et caduca, et omnia propter Deum relinquunt, sequentes Salvatorem in vera paupertate, sancta obedientia, atque omnimoda puritate; et qui studio sapientiæ ac virtutum, verboque prædicationis tota mentis diligentia sunt intenti: quorum tota affectio est recollecta in Deo, cujus contemplationi et actuali dilectioni tam fervide atque assidue vacant, ut ex sententia dicere queant, Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei.18 Itemque, Pars mea Dominus, dixit anima mea. Et denuo, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.19 Isti comparatione aliorum sunt pauci, et frequenter sustentantur fidelium eleemosynis Deo oblatis, sicut eis prædixit.20 Statuit enim Dominus, ut qui altari deserviunt, de altari vivant;2122 et seminantibus spiritualia, vult temporalia ministrari.23 Per hoc quoque quod Levitis non est possessio data, Dominus designavit, quod sacerdotes et clerici evangelicæ legis nequaquam debent avaritiæ locum dare, nec beneficia ecclesiastica sibi vitiosissime multiplicare, sed simplici victu ac vestitu esse contenti, quatenus terram parvipendendo ostendant veraciter se amare cœlestia, ac futuram inquirere vitam, sicque ædificent populum.24

Footnotes

  1. Deut, vn. 22; ↩

  2. Judic. m, 1, 2. ↩

  3. Deut. iii, 11. ↩

  4. Deut. m, 11. ↩

  5. Josue xii, 4. ↩

  6. Deut. vii, 22; ↩

  7. Deut. II, 19. ↩

  8. Judic. xii, 1, 2. ↩

  9. Judic. XI, 12, 13, 15. ↩

  10. Num. XXI, 26. ↩

  11. Deut. X, 9. ↩

  12. Sensus mysticus. ↩

  13. Hebr. XIII, 8. ↩

  14. Sap. IV, 8, 9. ↩

  15. Joann. VIII, 58. ↩

  16. 1 Thess. V, 3. ↩

  17. Ps. VIII, 8. ↩

  18. Ps. XV, 5. ↩

  19. Thren. III, 24. ↩

  20. Ps. I, XXII, 26. ↩

  21. Ibid. 11; ↩

  22. 1 Cor. IX, 13. ↩

  23. Rom. XV, 27. ↩

  24. I Tim. vi, 8. ↩

Chapter 23 of 34