Articulus 22
DECLARATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : HOC EST QUOD POSSEDERUNT FILII ISRAEL.
QUALITER et per quos facta sit divisio Q terræ promissionis tribubus novem atque dimidiæ, nunc refertur. Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, id est, territorium, quod in sequentibus capitulis recitatur divisum, possederunt tribus præfatæ in terra promissionis, quæ Chanaan nominatur, quam dederunt, id est, a Deo datam assignaverunt eis per sortium missionem, Eleazar sacerdos, qui patri suo Aaroni in pontificatu successit, et Josue filius Nun, et princeps familiarum per tribus Israel, id est aliqui principales in suis familiis, et in qualibet tribu fuit unus hujusmodi princeps; sorte omnia territoria illa particularia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysis, id est per ministerium atque eloquium Moysis. Unde in libro Numerorum habetur : Et ait Dominus ad Moysen : Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue, et singuli principes de singulis tribubus :1 quod exponitur de decem tribubus, quibus terra Chanaan fuerat dividenda, puta de principibus novem tribuum atque dimidiæ. Sed et principes isti, alii erant ab illis, quos Moyses Deo jubente constituit principes tribuum Israel.2 Imo illi jam erant mortui in deserto. Duabus enim tribubus et dimidiæ tribui dederat Moyses trans Jordanem possessionem, absque Levitis. Ista est impropria exceptio : quia Levitæ non erant de numero duarum tribuum ac mediæ tribus. B Ideo sensus est, quod Moyses dedit illis tribubus præfatam possessionem, sic tamen, quod Levitis non dedit hereditariam portionem. Qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos : hoc est, inter ceteros filios Israel non sunt hereditatem sortiti; sed in eorum successerunt locum filii Joseph, in duas tribus divisi, id est, filii Joseph, videlicet Manasses et Ephraim, a quibus ortæ et nominatæ sunt duæ tribus, successerunt in locum filiorum Levi, quantum ad hoc quod compleverunt duodecimum numerum tribuum Israeliticarum. Nempe Jacob patriarcha duodecim filios habuit, a quibus natæ ac appellatæ sunt duodecim tribus Israel : a quibus Deus subtraxit tribum Levi, applicans eam cultui suo in templo, et prohibens eam numerari ac dotari inter ceteras Israel tribus : et ita remanserant solum undecim tribus dotandæ in terra illa. Ut ergo duodenarius tribuum numerus compleretur, divisa est tribus Joseph in duas, duplicemque funiculum ac portionem accepit : et quantum ad hoc, successit ipsi Ruben et tribui ejus in jure primogenituræ, quia in tempore illo primogeniti habuerunt duplicem rerum omnium portionem. Porro tribus Juda successit tribui Ruben in jure primogenituræ, quantum ad superioritatem, quia ad eam est devoluta regia dignitas. Hoc etenim jus primogenituræ Ruben amisit ob suum incestum, propter quod Jacob dixit ad eum in Genesi : Non crescas, quia ascendisti cubile patris tui.34 Hinc quoque scriptum est primo Paralipomenon: Ruben fuit primogenitus Israel, sed quum violasset torum patris sui, data sunt primogenita filiis Joseph. De stirpe autem Judæ principes generati sunt.
Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala. Locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus. Caleb iste, fuit unus eorum qui terram diviserunt cum Josue, eratque magnus in tribu Juda: ideo majores de tribu illa, accesserunt cum eo ad Josue. Dicitur autem Cenezæus a Cenez, quem aliqui dicunt accepisse matrem ipsius Caleb in conjugem, patre Caleb defuncto: quia sequenti habetur capitulo, quod Othoniel frater Caleb junior, filius Cenez, accepit Axam filiam Caleb uxorem. Sicque Caleb vocatus est Cenezæus, quia post mortem sui patris, a Cenez illo nutritus est. Alii opinantur quod Cenez fuit frater ipsius Caleb, senior eo, et quod curam habuit hujus Caleb; et ideo, vel ob aliquid tale, Cenezæus vocatus sit, sicut in novo Testamento Judas apostolus frater Jacobi minoris, Judas Jacobi nuncupatur. Sciendum præterea, quod Caleb iste primo Paralipomenon dicitur filius Hesron. Ideo creditur quod pater ejus fuit binomius.
Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. Ab illo equidem loco misit Moyses duodecim exploratores ad considerandum terram Chanaan: qui ad eumdem locum regressi sunt. Quumque decem ex eis subverterent corda filiorum Israel, dicendo, quod terram illam obtinere non possent propter fortitudinem civitatum et habitatorum ipsius, Josue et Caleb conati sunt filios Israel animare et confortare in Domino. Propter quod Dominus dixit ad Moysen, quod ceteris pereuntibus, Josue et Caleb ingressuri et possessuri essent terram quam exploraverunt. Hoc est quod tangitur nunc in textu. Quadraginta annorum eram quando me misit Moyses famulus Domini Dei de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. Fratres autem mei, hoc est alii exploratores, qui dicuntur fratres ipsius Caleb, quoniam ad eumdem Israeliticum populum pertinebant, et ejusdem erant religionis, atque ex eodem Jacob patriarcha exorti, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, incutiendo eis timorem inordinatum, ut tactum est. Nihilo minus ego secutus sum Dominum Deum meum, id est, divinæ mentis judicio me conformavi, et credendo in Deum, sperando in eo, diligendoque ipsum, adhæsi ei. Juravitque Moyses, id est, firmiter asseruit, vel etiam juramento firmavit: quod tamen in libro Numerorum non legitur, ubi hæc recitatur historia. Attamen credendum est, propter hæc verba, quod Moyses istud juravit, quia nec omnia scripta sunt. In die illo, dicens: Terra quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum, quia secutus es Dominum Deum tuum. Aliqui dicunt, quod Caleb considerans decem exploratores diffidentes de Dei subsidio, declinavit ad tempus ab eis, et ivit solus in Hebron, atque ibidem ad sepulcrum Patriarcharum oravit, ne et ipse subverteretur ab exploratoribus vitiosis; ideoque Dominus promiserit ei dare hunc locum. Sed videtur istud incertum, nec ad salvandum veritatem hujus historiæ, hoc dicere est necesse: quoniam dicere possumus istud per synecdochen esse intelligendum, quia Dominus promisit ei partem terræ illius, præsertim partem quam fuerat electurus et petiturus. Porro quod ait, Erit possessio tua in æternum, sub conditione intelligendum erat, videlicet nisi posteri Caleb peccando mererentur terra illa privari. Vel, Æternum sumitur hic pro sæculo seu tempore longo.
Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Ex hoc sequitur, quod homo virtuose agendo meretur etiam sæpe temporalem prosperitatem, prolongationemque vitæ, quamvis hoc non sit præmium principale: atque in veteri Testamento hoc magis habuit locum, quia in illo temporalia erant promissa, et nondum aperta tunc fuit janua regni cœlestis. De hac autem Domini pollicitatione, et de ista materia scribitur in Numeris.5 Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem. Exploratores namque missi fuerant a Moyse anno secundo egressionis Israel ex Ægypto, et post dies quadraginta redierunt, tuncque dicta sunt verba hæc.6 Filii quoque Israel in deserto quadraginta annis morati sunt, deinde in terra Chanaan sex annis præliati sunt contra Chananæos :7 sicque quadraginta quinque fluxerunt anni a tempore illius promissionis ad Caleb factæ. Hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum. Illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum, quam ad gradiendum. Hoc supernaturale videtur fuisse. Homines tamen tunc communiter vixerunt diutius, quam nunc : idcirco nec erat tunc ita mirabile, sicut nunc esset, in homine octoginta quinque annorum tantam fortitudinem esse, quanta erat in eo quadragenario.
Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus te quoque audiente. Quidam per montem intelligunt urbem nomine Hebron : cui expositioni non videtur consonare quod subditur, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ. In Hebron quippe non erant hujusmodi urbes. Petiit ergo sibi dari montem, id est locum illum montanum, quantum ad partem, in qua steterat Hebron. Verumtamen in libro Numerorum non legitur, quod Dominus promisit ipsi Caleb hunc montem aut Hebron distincte, sed in generali dixit ad eum per Moysen : Terra quam calcavit pes tuus, erit possessio tua : per quod Dominus innuebat, quod daretur ei terra, locus seu pars terræ, quam magis eligeret. Vel si facta est in speciali promissio ista, dicendum est, quod Caleb in sua exploratione perambulavit hunc locum. Non tamen dicendum est, sicut quidam ait, solum Caleb venisse in Hebron; nec in hoc credendum est Rabbi Salomoni, quoniam Numerorum tertiodecimo de duodecim exploratoribus generaliter legitur :8 Ascenderunt ad meridiem, et venerunt in Hebron. Porro in monte hoc erant Enacim, id est gigantes nati de stirpe Enac. Si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. Si Dominus istud promiserat huic Caleb, cur ait, Si forte, quasi de veritate dubitans divini promissi? Respondetur, quod ait, Si forte, ad insinuandum flexibilitatem liberi arbitrii, per quod obicem ponere poterat impletioni promissionis divinæ; item ad innuendum quod Deus omnia libere operatur, et ejus occulta judicia homines latent. Recte etiam dixit, Si forte Dominus sit mecum, id est supernaturaliter juvet me, quoniam viros illos gigantes naturali virtute nequibat devincere. Habitabant quoque gigantes in monte hoc, id est in urbibus et fortalitiis sitis in monte isto.
Benedixitque ei Josue, id est, commendavit hunc Caleb, et bona imprecatus est ei : quia vir erat magnæ gratiæ ac virtutis, ac fuit eis ambobus grandis ratio amandi se invicem familiari præcipuoque amore, tum propter virtutum similitudinem, tum quia de tot millibus hominum pariter numeratis, ipsi duo dumtaxat superstites erant ; et tradidit ei Hebron in possessionem. Verumtamen juxta præhabita, Hebron tunc fuit destructa per Josue, quamvis aliqui dicant, quod non in toto. Atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israel. Nomen Hebron, antea vocabatur Cariatharbe, quod interpretatur, civitas quatuor, eo quod ibi in spelunca duplici, in agro prope urbem Hebron, sepulti sint quatuor Patriarchæ cum suis uxoribus : quod de tribus Patriarchis, videlicet Abraham, Isaac910 et Jacob, uxoribusque eorum, Sara, Rebecca et Lia, dubitationem non habet, quum in Genesi hoc legatur. De primo autem, puta de Adam et Eva, quid sentiendum sit, mox tangetur. Quidam vero affirmant, quod di- cta sit ita, eo quod ibi gigantes quatuor sint sepulti, videlicet Tholmai, Sisai, Achiman, eorumque pater Enac, de quibus in Numeris legitur.11 Sunt qui opinantur, quod vocata sit Cariath Arbe, id est civitas Arbe, qui fuit gigas, et principatum gessit ibidem; unde in sequenti fertur capitulo, Cariath Arbe patris Enac:12 quasi dicat, Civitas Arbe, qui fuit pater Enac gigantis.
Adam maximus ibi inter Enacim situs est. Per Adam, communiter intelligunt expositores hoc loco hominem protoplastum, qui maximus fuit in sapientia atque virtutibus, præsertim ante suam in paradiso transgressionem; postmodum quoque sancte vixit, fuitque valde magnus auctoritate apud posteros suos, potissime apud bonos quos docuit; fuit et maximus paterna fecunditate, et prima ac generali propagatione. Hic igitur fuit in spelunca illa sepultus: quod etiam inde apparentiam sumit, quia circa locum hunc post suam a paradiso expulsionem, dicitur habitasse interdum, quamvis de hoc parva sit certitudo. Origenes tamen dixit, Adam in monte Calvariæ fuisse sepultum, atque ab osse capitis ejus, locum illum vocatum montem Calvariæ: quod Hieronymus reprobat ex eo quod dicitur hic, Adam maximus, etc. Denique Lyra refert, quod secundum Hebræos, Adam sit hic nomen commune, significans hominem; et quod per Adam maximum, intelligatur hic Abraham, qui fuit præcipuus Patriarcha. At vero magnus ille theologus et sanctus pater noster Athanasius, refert magistros Judæorum asserere, quod Adam sepultus sit in monte Calvariæ, et S. Thomas hoc recitat super Lucam. Augustinus etiam in homilia dicit, quod Adam in monte Calvariæ sit sepultus. Quidam autem dixerunt, quod Adam hic sumitur pro homine illo gigante nomine Tarbe*; sed non reor quod illius sepulturam Scriptura ista hic curavit describere, et cum Hieronymo potius arbitror, quod per Adam jam intelligatur primus ille parens et Protoplastus.*
Et cessavit terra a præliis. Hoc idem in fine undecimi capituli scriptum est, et ibi expositum. Dicitur autem terra cessasse a præliis, quoniam habitantes in terra, a præliis cessaverunt.
Footnotes
Chapter 24 of 34