Skip to the text

Articulus 23

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI: IGITUR SORS FILIORUM JUDÆ PER COGNATIONES SUAS, ISTA FUIT.

SORS seu distributio terræ concessa tribui Juda, nunc recitatur. Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas, id est terra posteritati atque familiis Judæ patriarchæ per missionem sortis concessa, ista fuit: termino Edom usque ad desertum Sin, id est, a finibus terræ Idumæorum ex una parte, incepit et tendebat usque desertum quod est inter terram promissionis et Ægyptum: quod pro una parte sua vocatur desertum Sin, quia in diversis partibus suis diversa sortitur vocabula, ut plenius in expositione Exodi scripsi; contra meridiem, id est plagam meridianam; protenditur quoque et usque ad extremam partem australis plagæ: quia portio seu funiculus tribus Juda, fuit in plaga australi seu meridionali terræ promissionis versus Ægyptum. Primo autem describitur distributio tribus Juda, quoniam principalior fuit et numero major atque audacior. Idcirco in una extremitate terræ promissionis est collocata et versus Ægyptios, quorum impugnationem filii Israel potuerunt timere : quatenus ipsa tribus esset munimen totius terræ promissæ, et tanquam bellicosior, reprimeret insurgentes contra filios Israel hostes.

Initium ejus a summitate maris Salsissimi, id est maris Mortui, de quo jam dictum est sæpe : a quo ex una parte fuit exordium terræ Juda ; et a lingua ejus, videlicet maris Salsissimi, quæ respicit meridiem, id est plagam australem. Erat autem hoc mare in loco latus australe et orientale jungente. Egrediturque contra ascensum Scorpionis. Per Scorpionem intelligitur hic mons quidam, in quo scorpiones plurimum abundabant, et usque ad pedem montis illius protendebatur linea descriptionis terræ tribus istius. Et pertransit in Sina, id est usque in partem deserti, in quo est mons Sinai, et hoc est idem cum deserto Sin, ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circumiens Carcaa, atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti, puta ad Nilum, secundum quosdam, quantum ad aliquam Nili partem. Potius tamen per hunc torrentem, puto intelligendum quemdam rivum, qui erat in parte australi terræ promissæ, qui vocatur Rhinocolura; vocaturque rivus Ægypti, vel quia inde scaturiens, aut quoniam illuc currens sive respiciens. Eruntque termini ejus mare Magnum. Hoc non est intelligendum de mari Oceano, sed Mediterraneo, terram promissionis terminante ab occidente : quod respectu quorumdam particularium fluviorum, qui juxta Hebrææ linguæ proprietatem, maria nuncupantur, mare Magnum vocatur. Hic erit finis meridianæ plagæ : id est, mare hoc erit terminus sortis Judæ, quantum ad plagam australem.

Ab oriente vero erit initium mare Salsissimum, id est, ex parte orientali inchoabitur sors tribus Juda a mari Mortuo jam præfato, usque ad extrema Jordanis, ubi videlicet Jordanis intrat Mortuum mare, et ad ea quæ respiciunt, id est sita sunt, ad aquilonem, a lingua maris, forsan Salsissimi, usque ad eumdem Jordanem. Ascenditque terminus in Beth agla, id est, sors ista protenditur in locum sic dictum, ascendens ab aquilone in Betharaba, ascendens ad lapidem Boen filii Ruben : qui ad quemdam de tribu Ruben natum pertinuit; et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis, transitque ad aquas quæ vocantur fons Solis : quæ aquæ fons erant, et vocatæ sunt ita ratione alicujus proprietatis sive effectus, aut similitudinis, aut situs sive originis; et erunt exitus ejus ad fontem Rogel, qui est prope Jerusalem, ut dicitur tertio Regum : ubi Adonias obtulit hostias. Ascenditque per convallem filii Ennom; quæ vallis etiam juxta Jerusalem erat, ut patet in Jeremia et quarto Regum. Ideo subditur : ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem, id est, civitas ibi situata, in qua Jebusæi commorabantur, Jerusalem nuncupatur; et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom, etc. Multa nomina urbium et locorum, fontium et montium, in isto sequentibusque ponuntur capitulis, in quibus non est difficultas in se, nec magna vis, quamvis res significatæ per nomina ista, pro parte nos lateant : idcirco ab expositoribus transiliuntur. Inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est urbs silvarum, forsan sic dicta a silvis circumjacentibus. Tamen quod dicitur, Id est urbs silvarum, translator apposuit. Cariath quippe interpretatur civitas; Iarim, silvæ. Et circuit de Baala contra occidentem usque ad montem Seir, id est Edom, ita quod usque pedem montis illius aut circiter tenditur; transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon, et descendit in Bethsames. Transitque in Thamna urbem Philistinorum, et pervenit contra aquilonem partis Accaron : quæ etiam fuit urbs Palæstinorum; inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala, pervenitque in Jebneel, et maris Magni contra occidentem fi et transit

III Reg. 1, 9.

Jer. vii, 31.

IV Reg.1 ne concluditur, id est terminatur extremitate Mediterranei maris. Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.

Caleb vero, id est ipsi Caleb, filio Jephone dedit ipse Josue partem in medio filiorum Juda, quia et Caleb erat de tribu Juda; et quod hic dicitur, præcedenti capitulo continetur, atque ibidem expositum est.2 Atque inde, puta de Hebron, conscendens ipse Caleb, venit ad habitatores Dabir, id est urbis sic nominatæ, quæ prius vocabatur Cariathsepher: quod quid interpretetur seu signet, translator exposuit, addens, id est civitas litterarum. Quæ forte sic dicebatur, eo quod fuerunt ibidem aliqui specialiter litterati aut sapientes secundum legem eorum: vel quod litteræ, quibus utebantur populi Chananæorum, erant ibi excogitatæ; aut quod studium scientiarum viguit ibi; vel, ut in Scholastica habetur historia, quoniam cives ejus erant scriptores. Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariathsepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. Cepitque eam, scilicet urbem illam, Othoniel, qui post mortem Josue fuit primus judicum Israel, filius Cenez, id est viri sic appellati, de quo in præcedenti est dictum articulo, frater Caleb junior.3 Deditque ei Axam filiam suam uxorem. Circa quod oritur quæstio, quomodo Caleb vir justus, dedit filiam suam uxorem fratri suo, avunculo filiæ suæ. Ad quod in fine articuli hujus responsio erit.

Quæ quum pergeret simul, id est, cum patre suo et marito iter faceret, non pedestris, sed super asinum sedens, suasa est a viro suo secrete, ut peteret a patre suo agrum, id est terram fertilem cultui aptam, ultra ea quæ pater suus ei jam assignavit pro dote et hereditate. Suspiravitque ut sedebat in asino, id est super asinum. Ideo autem ingemuit, ut quasi ex vehementia desiderii videretur multum affligenda, nisi obtineret intentum. Cui Caleb, Quid habes? inquit. At illa respondit: Da mihi benedictionem, id est beneficium seu donum quod peto. Terram australem et arentem, id est infecundam propter aquarum defectum, dedisti mihi, junge et irriguam, quæ scilicet aquis irrigetur. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et irriguum inferius, id est agros sic situatos, quod tam in superioribus suis partibus, quam in inferioribus irrigabantur sufficienter; vel agros irriguos circa civitatem ab oriente et occidente. Quocirca oritur quæstio, quoniam in Deuteronomio legitur: Terra ad quam ingrederis, scilicet terra promissionis, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ, sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluviam:4 ex quo apparet, quod agri, de quibus nunc sermo, irrigabantur aquis pluviarum, non fluviorum aut fontium. Pluvia autem agris ejusdem territorii est communis. Respondetur, quod quamvis generaliter ita fuit, attamen aliqui agri terræ promissionis etiam aquis fluminum aut fontium poterant irrigari, quemadmodum et in Ægypto aliquando pluit.

B

Consequenter civitates tribus Juda nominantur in textu. Hic tamen sciendum, quod eædem civitates interdum in diversarum tribuum sortibus nominantur: quia etsi primo deputatæ fuerunt ad unam tribum, postea tamen ex aliqua causa sunt alteri tribui assignatæ; et forte diversæ civitates quandoque idem nomen sortitæ sunt, sicut et aliquæ urbes plura habent vocabula. Unde infra habetur: Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum: quæ vocata est Cariathbaal, quoniam habitatores ejus coluerunt idolum nomine Baal. Enumerantur quoque in sorte tribus Juda, civitates et villæ Philistinorum, videlicet Accaron, Azotus et Gaza, multæque aliæ urbes, quas tunc nondum obtinuerunt. Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere, habitatque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.

C D Circa hoc dubitationes occurrunt. Prima est, quia ut infra habetur, Jerusalem perpertinebat ad tribum sortemque Benjamin, quomodo ergo filii Juda in Jerusalem commanserunt?5 et quare non potius ait Scriptura, quod filii Benjamin non potuerunt Jebusæum illum delere? Secunda est, quomodo verum sit istud? Quemadmodum enim filii Juda alias plures urbes cum suis habitatoribus deleverunt non propriis viribus, sed supernaturali et gratioso Dei auxilio, ita et Jebusæum vincere potuerunt.

Ad primum quidam respondent, quod Jerusalem pro parte fuit pertinens ad tribum Juda, et pro parte ad Benjamin tribum, ita quod pars in qua postea constructum est templum, fuit in funiculo Benjamin. Porro Magister in historiis ita concordat prædicta ad invicem, quod Jerusalem pertinebat ad tribum Juda, quantum ad concessionem; ad Benjamin vero, quantum ad traditionem factam per sortem. Hinc filii Juda dicuntur non potuisse Jebusæum dejicere. Ad secundum dicunt expositores catholici, quod per Jebusæum nunc intelligatur populus Jebusæorum, et quod filii Juda non potuerunt eos delere ex quodam fortalitio, quod in urbe Jerusalem tenuerunt, non ex defectu omnipotentiæ Dei, sed quia fortassis non impugnaverunt fortalitium illud cum tanta fide et spe in Deo, quod prævalere meruerint; vel ex alia causa occulta Deus non contulit eis triumphum illum, sicut nec Philistæos delevit ex causis prætactis. Verum ut refert Lyra, Hebræi dicunt, quod Jebusæi isti non erant de stirpe Jebusæorum, sed dicti sunt Jebusæi quoniam habitabant in Jerusalem, quæ alio nomine Jebus vocata est;6 et quod erant de stirpe Abimelech regis Geraræ, cum quo Abraham fœdus percussit et juramento firmavit;7 et quod duravit hoc fœdus ad certum tempus, quod tempore Josue nondum effluxerat. Propter quod, juramento illo obstante, non potuerunt filii Juda Jebusæos illos licite impugnare. Postea vero David expugnavit Jebusæos, eo quod tempus dicti fœderis tunc effluxit.8

Nunc solvenda est quæstio superius mota, quomodo licuit ipsi Caleb, tradere filiam suam Othonieli fratri suo in conjugem. Ad quod aliqui dicunt, quod Othoniel dicitur frater ipsius eo modo, quo Abraham vocavit Lot fratrem suum, et Joab dixit ad Amasam, Salve, mi frater:910 quia consanguinei erant. Et isti dicunt, quod Cenez fuit frater ipsius Caleb. In Scholastica autem historia fertur, quod Caleb et Othoniel fuerunt fratres uterini tantum, id est ex matre dumtaxat: quoniam Caleb fuit filius Jephone, Othoniel vero filius fuit Cenez, nisi forte pater eorum binomius fuerit. Et additur ibi: Caleb maluit servare votum suum, quam legem quæ interdicit matrimonium cum filia fratris, nisi forte lex intelligatur de filia fratris ex patre. Hæc ibi. At vero Lyra respondet: Probabiliter potest dici, quod licet Othoniel frater esset Caleb, non tamen peccavit accipiendo neptem suam. Non enim hoc erat contra legem naturæ, quoniam Abraham accepit Saram filiam fratris sui, nec contra legem Moysis.11 Circa quod dici potest, quod non sit explicite contra ea, quæ de personis a mutua contractione conjugali in Levitico prohibitis, describuntur.12 Aliqui tamen dicunt, quod implicite exstet prohibitum, sicut ibidem plenius habetur expositum. Quamvis autem tale matrimonium non sit contra immediata præcepta legis naturæ, tamen contra secundaria ejus præcepta, quæ ex primis illis principiis tanquam conclusiones deducuntur, esse censetur a multis.

Juxta mysticum sensum, per sortem et tribum Juda, quæ primo hereditatem accepit latiorem et ditiorem, intelliguntur sancti Apostoli electissimi discipuli Christi de tribu Juda exorti:13 qui primitias Sancti Spiritus acceperunt, et pluribus per totum mundum præfecti sunt, latiusque spiritualiter dominati; qui et in regno cœlesti præclariores sortiti sunt mansiones. Insuper, per Caleb æque robustum in juventute sua ac senio, potest intelligi Deus Pater, cujus est fortitudo invariabilis et æterna. Per filiam Caleb, quæcumque anima fidelis devota, quæ super asinum sedet, dum

14propriæ carnis concupiscentiis passionumque motibus dominatur. Per Othoniel, Christus, cui talis anima desponsatur, dum per fidem et caritatem ei unitur. Hanc sponsam suam Christus hortatur, ut a Patre cœlesti agrum, id est spiritualem fecunditatem, consolationem internam, fontem lacrimarum, sapientiæ flumen, gratiarum fluenta, charismatum affluentiam supernorum cum prostratione ac gemitu petat, dicens: Terram arentem, id est fragilem carnem, in qua non habitat bonum, et quæ aggravat animam, dedisti mihi. Rursus terra hæc arida, est conversatio bona, tamen in carne et in terra ista exhibita. Junge et irriguam, id est, da corpus rationis judicio per omnia prompte subjectum, cede conversationem in hac terra cœlestem, donum lacrimarum impende, virtuo-

Rom. vii, 18.

Sap. ix, 15.

Philipp. vii, 20. sæ fertilitatis exuberantiam elargire. Quum itaque anima istud postulaverit incessabiliter et ferventer, dat ei Pater æternus irriguum superius, id est gratiam compunctionis et affluentiam fletus, ubertatemque mentis ex desiderio regni cœlestis, ex suavissima complacentia Creatoris, ex compassione dominicæ passionis, ex plenitudine devotionis, ex ardore fruendi dilecto plenarie. Dat quoque irriguum inferius, id est spiritum contritionis et fletus, ex consideratione propriarum et alienarum culparum, ex timore divini judicii, ex imaginatione infernalis supplicii, ex attentione multiplicis miseriæ hujus vitæ, imperfectionis defectuositatisque propriæ: et quia non prius quod spirituale, sed quod animale, idcirco per irriguum istud inferius, perducitur anima ad irriguum illud superius.

1 Cor. xv, 46.

Footnotes

  1. IV Reg. xxiii, 10. ↩

  2. Josue xiv, 12-14. ↩

  3. Ibid. 6. ↩

  4. Deut. xi, 10, 11. ↩

  5. Josue xviii, 28. ↩

  6. Sensus mysticus. ↩

  7. Gen. xxi, 27, 31. ↩

  8. II Reg. v, 6-9. ↩

  9. II Reg. xx, 9. ↩

  10. Gen. xiii, 8. ↩

  11. Gen. xi, 29; xx, 12. ↩

  12. Lev. xviii, 6-18; xx, passim. ↩

  13. Rom. viii, 23. ↩

  14. Philipp. iii, 20. ↩

Chapter 25 of 34