Skip to the text

Articulus 24

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : CECIDIT QUOQUE SORS FILIORUM JOSEPH.

PARS terræ filiis Joseph distributa, nunc recitatur. Cecidit quoque sors filiorum Joseph, id est tribuum Ephraim et Manasse: non quod tribus illæ habuerint sortem unam, aut duas sortes confuse permixtas; nec istud intelligendum est de integra tribu Manasse, sed de media ejus parte, quia pars alia ab altera parte Jordanis suam jam sumpserat sortem. Itaque quod ait, Cecidit quoque sors filiorum Joseph, dicitur hic in generali et indeterminate; postea autem in speciali describitur. Cecidit ergo ab Jordane contra Jericho, quia ab una ripa Jordanis incepit ex opposito urbis Jericho, et aquas ejus. Unde quarto Regum legitur Eliseus sanasse aquas Jericho, mittendo in eas sal. Ab oriente solitudo, a plaga orientali fuit seu cœpit hæc sors a solitudine, quæ ascendit de Jericho ad montuosa Bethel, id est loca montana quæ

IV Reg. vii, 21.1 montem sunt circa oppidum Bethel. Hinc in Evangelio legitur, quod homo descendens de Jerusalem in Jericho, incidit in latrones, qui scilicet erant in solitudine illa: in qua et Christus jejunavit atque tentatus est. Et egreditur de Bethel Luza. Plures fuerunt urbes in terra sancta, vocatæ Bethel et Luza. Aliqui tamen dicunt, quod Bethel et Luza accipiantur nunc pro urbe Jerusalem; quod item sors ista dicatur egressa de Bethel in Luza, propter diversas partes urbis ejusdem, ita quod civitas illa totalis Jerusalem, continebat in se hæc duo oppidula, sicut et nunc sunt aliquæ magnæ urbes habentes et continentes plura oppida parva tanquam proprias partes. Transitque terminum Archi, Ataroth, et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Bethoron inferioris. Fuit autem urbs Bethoron duplex, una superior

Luc. x, 30.

Matth. vi, 1 et seq.2 et inferior alia, ut patet tertio libro Regum. Et Gazer, id est oppidi sic vocati, de quo legitur infra.34 Finiunturque regiones ejus mari Magno, id est Mediterraneo. Possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim, id est tribus natæ ex Manasse et Ephraim. Porro per regiones, intelligendæ sunt diversæ urbes quas possederunt, quæ et ante ad diversa particularia regna spectabant. Occiderunt namque filii Israel in terra promissionis reges triginta unum, sicut jam patuit.

Consequenter in speciali describitur sors et hereditas Ephraim. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas, et possessio eorum ad orientem Ataroth Addar usque Bethoron superiorem; egrediunturque confinia in mare, quia hæ urbes assignatæ sunt tribui Ephraim. Machmethath vero, id est locus sic dictus, aquilonem respicit, et circumit terminos contra orientem in Thanathselo, et pertransit a torrente Janoe, descenditque de Janoe in Ataroth et Naaratha, et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem de Taphua. Pertransitque contra mare in vallem Arundineti: quæ vallis forsan sic appellatur propter arundines in ea abundanter crescentes; suntque egressus ejus in mare Salsissimum, id est in mare Mortuum, de quo dictum est sæpe. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim; urbesque separatæ sunt, id est specialiter et seorsum deputatæ, filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manassæ, et villæ earum. Quamvis enim quælibet tribus habuit propriam partem et sortem, tamen interdum urbes quædam unius tribus, quantum ad aliquem situm, interlocatæ erant infra terminos alterius sortis : quia et linea, per quam fiebat terræ sortiumque divisio, non poterat semper protrahi in directum, sed interdum hinc inde flectebatur propter interposita loca impertransibilia.

Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, id est populum Chananæorum, qui habitabat in Gazer, id est in urbe sic nominata : de qua legitur tertio Regum, quod Pharao rex Ægypti, ascendit, et percussit Chananæos qui habitabant in Gazer, et urbem succendit, deditque eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis, et tunc Salomon urbem illam reædificavit.5 Habitavitque Chananæus in medio Ephraim tributarius.6 Ex hoc apparet, quod Ephratæi habuerunt facultatem interficiendi illos, sed ex ambitione et cupiditate ad quas erant proclives, permiserunt vivere illos contra Dei præceptum, a quo eis erat præceptum ut Chananæos omnino delerent, ut Numerorum liber clare monstrat. Verumtamen istud non videtur omnibus Ephratæis, sed eis qui urbem Gazer obtinuerant, imputandum, qui et graviter ac multipliciter peccaverunt in isto.

Footnotes

  1. IV Reg. ii, 21. ↩

  2. Matth. iv, 1 et seq. ↩

  3. Josue XXI, 21. ↩

  4. III Reg. IX, 17. ↩

  5. III Reg. IX, 16, 17. ↩

  6. Num. XXXIII, 51-56. ↩

Chapter 26 of 34