Articulus 25
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : CECIDIT AUTEM SORS TRIBUI MANASSE.
DESCRIBITUR nunc distributio terræ facta filiis Manassæ, et primo repetitur sors distributa mediæ parti tribus ejus, quum dicitur : Cecidit autem sors tribui Manasse. Ipse enim Manasses est primogenitus Joseph, secundum ordinem temporis, prout in Genesi habetur. Attamen Jacob patriarcha benedicendo filiis Joseph, prætulit Ephraim ipsi Manassæ, quemadmodum Geneseos codex narrat.1 Machir primogenito Manassæ, id est, sors illa primo venit ac data est ipsi Machir primoge-
Num. xxvii, 1. nito Manassæ, hoc est posteritati atque familiis natis ex Machir, qui obiit in Ægypto, patri Galaad : habuit enim filium nomine Galaad ; qui fuit vir pugnator. Quod ait, qui, videtur posse referri, sive ad Machir, sive ad Galaad ; sed ad Machir referendum censetur, quia et alibi legitur idem de ipso. Dicitur quoque vir pugnator, non quod fuerit bellator injustus aut contentiosus rixator, sed quoniam fortis et strenuus pugnando pro causis justis : et ita sonat in laudem, quod dicitur vir pugnator. Habuitque possessionem Galaad et Basan, id est, posteritas Machir partim possedit terram Galaad, terramque Basan. Unde constat, quod Galaad quandoque sit nomen viri, quandoque patriæ. Et reliquis filiorum Manassæ juxta familias suas cecidit sors, quemadmodum filiis Machir, videlicet filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manassæ filii Joseph per cognationes suas. Ista distributio a Moyse facta est eis in campestribus Jericho super et circa Jordanem, quemadmodum in Numeris et in Deuteronomio legitur.
Num. xxxii, 33, 39-42; Deut. u., 13-15.
Consequenter describitur distributio facta mediæ tribui Manasse in terra promissionis a Josue. Salphaad vero filio Hepher, etc., non fuerunt filii, sed solæ filiæ quinque, quarum nomina exprimuntur in littera. Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, qui fuit summus sacerdos seu pontifex post Aaron patrem suum, et Josue et principum, dicentes : Dominus præcepit per manum Moysis, ut daretur nobis possessio in medio fratrum suorum, id est cognatorum qui de Manasse exorti sunt.2 De hac re legitur in Numeris : Accesserunt filiæ Salphaad, steteruntque coram Moyse atque dixerunt : Pater noster non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini, qui dixit : Justam rem postulant filiæ Salphaad.3 Da eis possessionem inter cognatos patris sui. Deditque eis Josue juxta imperium Domini, possessionem in medio fratrum patris earum. Regulariter autem terra dividebatur secundum viros, qui erant capita familiarum. Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem, id est, decem partes per sortes distinctæ, assignatæ sunt mediæ tribui Manasse in terra promissa, juxta decem capita cognationum seu familiarum ipsius : sicque funiculus sumitur hic pro parte terræ funiculo mensurata, videlicet mensura pro mensurato, quia funiculus est metiendi instrumentum, juxta illud Zachariæ, Ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum. Filiæ enim Manassæ, videlicet præfatæ filiæ Salphaad genitæ ex stirpe Manassæ, possederunt hereditatem in medio filiorum ejus, id est inter mares genitos ex Manasse, sicut jam dictum est. Terra autem Galaad, cecidit in sortem filiorum Manassæ qui reliqui erant, id est in hereditatem mediæ tribus Manasse trans Jordanem sub Moyse, sicut nunc patuit.
Fuitque terminus Manasse ab Aser, id est, sors ejus ex una parte cœpit a sorte tribus Aser, Machmethath, id est locus ille seu urbs spectans ad sortem tribus Manasse, quæ respicit Sichem, id est terram seu civitatem sic nominatam ; et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ. Etenim in sortem Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim : id est, terra vicina civitati nomine Taphuæ, ex una parte pertinuit ad tribum Manasse, quamvis ipsa civitas cum terra sibi vicina ad tribum pertinuerit Juda, ut supra claruit. Descenditque terminus vallis Arundineti, in qua crescunt et abundant arundines, in meridiem torrentis civitatum Ephraim, id est ad plagam australem, cui conjungitur torrens ad civitates Ephraim pertinens sive respiciens, quæ civitates Ephraim in medio sunt urbium Manasse : quod in præcedenti articulo expositum est. Terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus,
Zach. u., 1.
Ephraim Josue xvi, 8, 9.4
Ibid. 9. id est progressio ejus, pergit ad mare Mediterraneum: ita ut ab austro, id est versus partem australem terræ promissionis, in qua parte fuit sors Judæ, sit possessio Ephraim, quæ fuit propinquior sorti ac tribui Juda, quam sors Manasse: ideo subditur, et ab aquilone Manasse, id est, ad plagam aquilonarem, sit possessio mediæ tribus Manasse. Et utramque claudit mare, id est, ambas has sortes seu possessiones Ephraim et Manasse, terminat ab una parte Mediterraneum mare.5
Fuitque hereditas Manasse in Issachar, et in Aser, id est propinqua atque contigua sortibus tribuum Aser ac Issachar, et alicubi angulariter eas subintrans, Bethsan, id est civitas illa, et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, id est habitationes seu habitacula atque divitiæ urbis Dor et oppidorum ei subditorum aut annexorum, habitatores quoque Endor cum viculis suis, similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere: quod non fuit ex defectu omnipotentiæ Dei, sed ex defectu fidei et virtutum eorum, ob quem non meruerunt tam copiosum a Deo subsidium, quod potuissent delere has urbes. Postquam autem convaluerunt filii Israel, subjecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos: quos ex præcepto Dei debuerunt occidere, sicque peccaverunt in isto, ut dicebatur præcedenti articulo.
Locutique sunt filii Joseph, id est tribus Manasse et Ephraim, ad Josue, et dixerunt: Quare dedisti mihi terram in possessionem sortis et funiculi unius, quum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus? Hæ duæ tribus habuerunt utique duas sortes, utpote quælibet suam, et nunc dictum est, quod filiis Joseph ceciderunt decem funiculi: quomodo ergo jam conqueruntur, quod eis data sit tantum sors una et unus funiculus? Et quomodo singulariter dicunt, Quare dedisti mihi? Respondetur, quod quælibet earum conquesta est de tam exigua sibi hereditate collata, respectu multitudinis suppositorum suorum ac jumentorum et divitiarum; per unum quoque funiculum, intellexerunt totalem hereditatem eis concessam. Locuti sunt quoque de se invicem singulariter, quia ex uno Patriarcha filio Jacob, puta ex Joseph, nati fuerunt. Petierunt itaque terminos suos dilatari, non per subtractionem partis de sortibus tribuum aliarum, sed alio modo. Videtur autem eorum querela fuisse injusta, quoniam debuerunt esse contenti distributione, quam eis sors a Deo directa ac moderata donavit. Ad quos Josue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim: quasi dicat, Si gloriaris de multitudine et fortitudine tua, ostende tuam virilitatem, et pugnando acquire residuum sortis tuæ quod nondum obtinuisti. In locis quoque silvestribus præpara tibi loca ad commorandum; quia angusta est tibi possessio montis Ephraim, id est urbes sitæ in monte Ephraim et circumquaque: qui mons ab Ephraim novum nomen tunc sumpsit.
Cui responderunt filii Joseph: Non poterimus ad montana conscendere, quum ferreis curribus utantur Chananæi qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Laaser mediam possidens vallem*:6 ad quos pertinebant montana, ideo restitissent. In hoc responso fassi sunt filii Joseph suam infirmitatem, et fidei suæ imperfectionem: quia si plene credidissent ac sperassent in Deo, scivissent quod Dei auxilio potuissent faciliter prævalere, non obstantibus ferreis curribus, qui in Judicum volumine dicuntur currus falcati, quoniam ferreis uncis instar falcis factis erant muniti in suis lateribus.7 Nam talibus curribus solebant antiquitus uti in bello. Hinc Josue rursus eos hortatur ut ante, ut scilicet in Deo sperantes, transeant ad montem, id est ad montana. Et ait ad domum Joseph* et Ephraim: Populus multus es, et magnæ fortitudinis. Non habebis sortem unam, sed transibis ad montem, et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia, et poteris ultra procedere quum subverteris Chananæum: id est, angustiis sortis tibi concessæ noli esse contentus, sed dilata et amplia eam per modum prætactum. Quidam tamen exponunt sic, quod Josue dedit eis licentiam dilatandi terminos suos extra fines terræ promissionis, præsertim quia cognovit in spiritu, quod et gentiles quorum terra non fuit filiis Israel promissa, impugnaturi erant Israelitas.
Footnotes
Chapter 27 of 34