Articulus 26
DECLARATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : CONGREGATIQUE SUNT OMNES FILII ISRAEL IN SILO.
QUALITER ceteris tribubus Israel divisa ac distributa sit residua pars terræ promissionis, modo describitur. Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, quæ fuit urbs ad tribum Ephraim pertinens; nec oportet asserere quod universi et singuli simul erant collecti intra mœnia urbis illius, sed erant ibi et circumquaque collecti; ibique fixerunt tabernaculum testimonii, quia ex ordinatione Josue transtulerunt cum solennitate decenti tabernaculum Moysis factum in solitudine Sinai, de Galgala in Silo, ob loci opportunitatem, et quoniam Josue Ephratæus, vir in divino cultu præfervidus, libenter habuit illud in terra et sorte tribus suæ. Et fuit eis terra subjecta: quia (ut dictum est) qui remanserant, non audebant contra eos mutire, nec pugnam inire.
Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas. Nam quinque tribus, videlicet Ruben, Gad, Juda, Ephraim et Manasse, jam acceperunt. Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, id est, torpore et negligentia contabescitis, et non intratis ad possidendum terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis, id est, dandam præcepit et obtulit? Eligite de singulis tribubus ternos, id est tres viros. An isti fuerunt electi dumtaxat de singulis tribubus quæ nondum partem suam sortitæ fuerunt, an absolute de omnibus tribubus Israel, posset inquiri: et magis apparet, quod de omnibus tribubus. Denique Josue vir discretus et justus, dedit septem tribubus istam electionem, ne postea conqueri possent sibi factam esse fraudem sive injuriam. Ut mittam eos, et pergant et circumcumeant terram promissionis, quæ nondum divisa et data est, et describant eam, id est mensurent ac partiantur, juxta numerum uniuscujusque multitudinis, id est in partes majores sive minores, secundum quod una tribus est populosior, alia autem minor in personis. Unde per Moysen dixerat Dominus:1 Pluribus dabitis majorem, et paucioribus minorem. Referantque ad me quod scripserint.
Dividite vobis terram in septem partes, non in toto æquales: imo non solum distinguebantur partes istæ secundum magnitudinem quantitatis, sed etiam secundum fertilitatem. Unde Magister in historiis protestatur: Josue mandavit eis, ne terram metirentur secundum quantitatem, sed secundum æstimationem fertilitatis. Nam sæpe pluris sunt decem jugera, quam centum. Præcepitque quod in scriptis redigerent terræ divisionem. Rursus in Scholastica fertur historia, quod prædictis viris sumptis ex singulis tribubus, Josue addidit decem viros in arte metiendi peritos, quos propter artem veritas non lateret. Judas sit in terminis suis ab australi plaga, id est, tribus Juda remaneat in sua sorte sibi jam præstita, quæ est in parte meridionali terræ promissionis; et domus Joseph, videlicet tribus Ephraim atque dimidia tribus Manasse, persistant ab aquilone in sortibus suis, in parte terræ promissionis aquilonari. Hæ etenim tribus, tanquam ceteris præclariores, audaciores et potentiores, ad aliarum tribuum tuitionem constitutæ sunt in terminis terræ promissæ extremis, per quos adversarii magis ingredi poterant: siquidem a parte occidentis, terra illa clauditur et munitur Mediterraneo mari; Jordanis vero claudit et tutatur latus ejus orientale. Mediam inter hos terram in septem partes describite, et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam hic sortem vobis: quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Quumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens: Circuite terram et describite eam, ac revertimini ad me, ut hic coram Domino Deo vestro in Silo mittam vobis sortem. Itaque perrexerunt, et lustrantes eam in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in Silo: et mense septimo redierunt. Qui misit sortes coram Domino in Silo. Quamvis autem partes terræ fuerunt inæquales, non tamen fuit periculum in sortium missione, quasi sors major ac melior posset tribui evenire minori, quia ab infallibili providentia Dei, moderabatur eventus sortis. Verumtamen quidam dicunt, quod partes terræ erant æquales, et quod nihilo minus una tribus accepit partem majorem quam alia, in quantum continebat in se plures domos sive familias, unaque domus majorem partem quam alia, secundum quod plura capita continebat. Sed prætacta expositio verior reputatur. Et divisit terram filiis Israel in septem partes.
Et ascendit sors prima filiorum Benjamin, quæ prima fuit inter has septem. Fuitque terminus eorum contra aquilonem. Textus in se difficultatem parvam vel nullam habet, quamvis nobis qui loca illa non vidimus, obscuritatem producat. A Jordane pergens juxta latus Jericho, ita quod Jericho fuit in sorte Benjamin, ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven, id est, quæ est juxta urbem nomine Bethaven, atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel. Superius habitum est, quod Bethaven alio nomine dicta sit Bethel. Nunc quoque de Bethaven et Bethel, quasi de distinctis urbibus fit mentio, et dicitur hic, quod Luza ad meridiem sita, sit Bethel. Ideo ista Luza et Bethel videtur esse Jerusalem, quæ partim pertinebat ad tribum Juda, cujus sors ad meridiem fuit. Porro Bethel quæ infra distincte a Jerusalem nominatur, videtur alia esse ab ista. Quemadmodum autem plures homines, sic plures urbes ac villæ, eodem sæpe nomine designantur: quod potuit præcipue esse in terra promissionis, in qua antea erant tam multa parva regna, videlicet triginta et unum: inter quæ tamen regnum Asor exstitit magnum juxta præhabita. Descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris, et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Bethoron contra Africum; suntque exitus ejus in Cariathbaal, quæ vocatur Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga † magna, id est major pars sortis Benjamin. Denique multa nomina in hoc passu ponuntur, quæ ante exposita sunt, videlicet Bethoron, Cariathiarim, Nephtoa, Ennom, Geennom, Rogel, etc., ex quorum expositione textus fit planior. Descenditque ad lapidem Boen filii Ruben. Secundum quosdam, per Ruben non intelligitur hic primogenitus Ja-
Josue xii.
Ibid. xi,10. cob nomine Ruben, cujus tribus sortem accepit ab alia parte Jordanis, sed alter ejusdem nominis. Attamen dici posset, quod lapis ille ex aliquo eventu aut facto notabili, nomen susceperit ab aliquo nato ex Ruben primogenito Jacob. Interdum quoque aliqui unius tribus, habitabant in terra et sorte alterius tribus.
Deinde urbes ad tribum Benjamin pertinentes exprimuntur in textu, numero viginti sex, cum villis sibi adjunctis. Quomodo autem Jerusalem fuit in tribu Benjamin, et quomodo in tribu Juda, expressum est vicesimo quarto articulo.2 In Scholastica autem fertur historia, quod sors Benjamin angustissima fuit propter terræ fertilitatem. Verumtamen plures urbes et quasdam majores habebat, quam quædam aliæ tribus, ut infra patebit.
At vero juxta mysticum sensum, quemadmodum per terram promissionis intelligitur regnum cœleste electis paratum ac repromissum, ita per terræ promissæ divisionem, et congruam variamque distributionem, intelliguntur diversæ mansiones regni cœlorum, in quo unusquisque juxta sua merita præmiatur.3 Rursus, sicut septem tribubus se negligenter habentibus locutus est Josue, Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendum terram quam Dominus dedit vobis ? ita et multo plus possunt hæc dici negligentibus, pigris atque carnalibus Christianis, quibus promissum est regnum cœlorum, et tamen ad illud non adspirant, neque accelerant, imo potius retrocedunt : quorum unicuique clamat Apostolus :4 Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Dominus quoque in Apocalypsi :5 Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Excutiamus ergo omnem ignaviam, universum torporem : quia non pigritantibus, nec otio et carnalitati vacantibus, sed vere timoratis ac fervidis cœlorum conceditur regnum : quod cum desidia quærere, est Deum altissimum ac supermunificentissimum in suis promissis dignissimis spernere. Postremo, quemadmodum in terra promissionis ad aliorum ac infirmiorum tutamen et propugnationem constitutæ sunt tribus robustiores in extremis terræ periculosioribus, sic in militante Ecclesia ad perfectiores spectat, pusillos pie sufferre, infirmos portare, tentatos ac fragiles orando, exhortando, ædificando jugiter sustentare, gravioribus quoque se opponere tentamentis, et contra invisibiles hostes defendere imperfectos. Propter quod ait Apostolus :6 Debemus nos firmiores, imbecillitatem infirmorum portare, et non nobis placere.
Footnotes
Chapter 28 of 34