Skip to the text

Articulus 27

EXPLANATIO CAPITULI NONIDECIMI : ET EGRESSA EST SORS SECUNDA FILIORUM SIMEON.

MODO describuntur sortes sex tribuum. Et egressa est sors secunda filiorum Simeon, id est, tribui Simeon evenit sors immediate post Benjamin, per cognationes suas. Fuitque hereditas eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee, id est civitas sic vocata. Bersabee autem quandoque est nomen mulieris. Et Sabee et

Molada, etc., id est oppida ista; et ponuntur in littera decem et septem oppida tribui huic concessa, sicque habuit urbes pauciores quam Benjamin tribus. Denique, sicut præhabitum est, et expositores fatentur concorditer, tribus Juda, tanquam major, fortior atque pugnacior, habuit maximam sortem et terræ partem : quia non solum per sortis casum partem suam accepit, sed item per concessionem, ita quod habuit ea loca quæ bellando acquirere potuit. Sicque quoniam exstitit bellicosa et fortis, ampliavit non modice terminos suos: ideo aliquæ urbes et villæ quas acquisivit, collatæ sunt tribui Simeon, et aliquæ tribui Dan: vel, quia tribus Juda non potuit omnia loca sua sufficienter occupare, implere et inhabitare; vel, quia terra residua non erat pro aliis tribubus satis magna. Quæ causæ tangi videntur, quum subditur: Hæc est hereditas filiorum Simeon in possessione et funiculo, id est sorte seu terra funiculo mensurata, filiorum Juda, quia major erat, videlicet ipsa possessio tribus Juda. Et idcirco filii Simeon possederunt in medio hereditatis ejus .

A. Consequenter describitur sors tribui Zabulon data. Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus possessionis eorum usque Sarid, quia usque ad locum seu oppidum sic vocatum extenditur. Ascenditque de mari, forsan Mediterraneo. Unde in Genesi Jacob prædixit: Zabulon in littore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Fuerunt autem duodecim urbes tribui huic concessæ. Circa quod quæstio potest moveri, quomodo in isto

Gen. XLIX, 13.

B. observata sit et impleta jussio Dei, qui præcepit pluribus dare partem majorem, paucioribusque minorem. Porro tribus Zabulon multo major fuit, quam tribus Simeonis aut etiam Benjamin. Nempe, ut in Numerorum libro habetur, in secunda populi enumeratione fuerunt in tribu Zabulon sexaginta millia quingenti; in tribu autem Simeonis viginti duo millia ducenti, atque in tribu Benjamin quadraginta quinque millia sexcenti. Ad istud poterit responderi, quod forsan urbes tribus Zabulon erant majores, vel terra ejus fertilior, aut utilior, viculisque abundantior, aut spatiosior, quamvis minus ædificata et inhabitata. Similis quoque responsio ad consimiles potest quæstiones evolvi. Amplius, inter urbes Zabulon nominatur et Bethlehem, quæ alia est ab illa, in qua natus est Christus, quæ ad tribum pertinuit Juda.

Num. XXVI, 27, 14, 41.

C. Præterea in Scholastica recitatur historia, quod tribus Juda et tribus Ephraim, tanquam privilegiatæ ac principales, habuerunt terram absque sorte: quod præinductis non consonat, quum et in præhabitis ipsius mentio facta sit, Sors filiorum Juda per cognationes suas ista fuit; et alias, Ceciditque sors filiorum Joseph. Et Dominus jusserat totam terram promissionis, sortibus dividi. Nisi forte intelligatur per verbum prætactum, quod obtinuerunt terram, non tantum per sortem. Rursus in eadem Historia legitur: Projectis sortibus, prima sors Judæ egressa est, secunda Simeoni, tertia Benjamin, quarta Ephraim, quinta medietati tribus Manasse, sexta Issachar. Quocirca miror quod sic refert, quum in textu manifeste habeatur oppositum. Siquidem præcedenti habetur capitulo, quod inter septem tribus primo egressa est sors Benjamin, nuncque asseritur in isto capitulo, quod Simeon accepit sortem post Benjamin. In alio capitulo quoque dicitur, Josue reprehendit septem tribus de ignavia, quod non introierunt in terram eis a Deo donatam: quod fuit postquam tribus Juda et Ephraim tribusque Manasse suas acceperunt hereditates. Nec dici potest, quod in istis capitulis non servetur ordo historiæ.

Josue xv, 1.

Ibid. xvi, 1.

Ibid. xvm, 11.

Ibid. 3.

D. Sequitur descriptio sortis Issachar. Issachar, id est tribui Issachar, egressa est sors quarta per cognationes suas. Fuitque ejus hereditas Jezrael, etc. Et exprimuntur in littera sedecim urbes ejus, inter quas una est Bethsames. Fuit autem terra hæc Issachar opulenta, pulchra, agriculturæque apta; propter quod Jacob prædixit in Genesi: Issachar, asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum. Unde, ut sanctus ait Hieronymus, tribus Issachar possedit pulcherrimam in Galilæa provinciam, inter mare Mediterraneum et Jordanem, et inter montes atque maritima. De-

Gen. XLIX, 14, 15. inceps ponitur distributio facta tribui Aser. A ista est civitas, quæ in Judicum libro vocatur Lais, quam ibi leguntur expugnasse sexcenti viri de tribu Dan, et eamdem Dan nuncupasse. Sed contra hoc objici posset, quoniam expugnatio illa fuit Josue jam defuncto: siquidem in fine illius capituli legitur, In diebus illis non erat rex in Israel. Josue autem auctor est hujus libri, et hic narratur historia: nisi forte dicatur, quod per spiritum prophetiæ hæc præcognovit, et de futuris per modum præteriti prophetice sit locutus. Hæc est possessio filiorum Dan per cognationes suas, urbes et viculi earum.

Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas. In cujus funiculo erant civitates viginti duæ cum villis suis; et inter cetera fertur, quod pertingebat usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque ad Sidonem magnam: quo constat quod ex antiquis temporibus fuerunt urbes illæ præcipuæ. Fuit autem hæc terra Aser fecunda, producens delicata cibaria. Unde Jacob prædixit: Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.1 Consequenter describitur possessio tribus Nephthali. Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per cognationes suas: in qua erant civitates decem et novem. Fuitque terra Nephthali contigua seu propinqua terræ Zabulon contra meridiem, et terræ Aser ad occidentem, terræque Juda ad orientem. De hac Nephthali tribu fuit Tobias, et de prope Naasson, quæ in littera (ut videtur) Enhasor vocatur.2

Sequitur descriptio sortis Dan. Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima, et fuit terminus possessionis eorum Saraa et Esthaol: quæ duæ urbes ex sorte tribus Juda, datæ sunt eis, ut tactum est, et pertinebant ad tribum Dan, ut etiam in Judicum libro ostenditur, quamvis aliqui aliter opinentur.34 Nam et de ceteris urbibus Dan sub eadem connexione subjungitur, et Hirsemes, id est civitas Solis, Selebin et Aialon, etc. Porro Hirsemes dicitur civitas Solis, ob aliquam ejus eminentiam, proprietatem sive eventum; aut quia idololatræ solem coluerunt ibidem. In Ægypto quoque fuit civitas Solis, juxta illud Isaiæ, Civitas Solis vocabitur una.5 Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, id est urbem sic appellatam, ceperuntque eam, et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine patris sui Dan: quia videlicet antiquo illi vocabulo Lesem, addiderunt nomen Dan filii Jacob, ad innuendum quod civitas jam spectaret ad filios Dan. Circa hæc recitat Lyra: Dicunt Hebræi, quod

Quumque complesset terram sorte dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Josue in medio sui, juxta præceptum Domini, urbem quam postulavit, Thamnath Saraa in monte Ephraim. Illam etenim urbem petivit, quia et ipse exstitit Ephratæus. Idcirco in tribu sua voluit commorari. Dederunt autem ei urbem juxta placitum suum, scilicet quam elegit. Sed quum ipse fuerit princeps et judex totius Israelitici populi, cur petiit urbem ab illis? Dici potest, quod ex humilitate hoc fecit. Vel per filios Israel nunc specialiter intelliguntur non quicumque de populo, sed Eleazar pontifex, Caleb, et ceteri principes in tribubus Israel, qui ex mandato Dei terram diviserunt filiis Israel, quorum nomina in Numeris sunt scripta:6 et ita ex divina ordinatione pertinebat ad eos dare ipsi Josue partem suam. Atque, ut Josephus loquitur, dederunt ei etiam Sichem. Insuper dici potest, quod tota communitas simul sumpta, est aliquo modo supra principem suum, in quantum est res quædam communitatis ordinata ad bonum ipsius. Unde, secundum Philosophum in libro Politicorum, spectat ad eam destituere seu deponere eum communi consensu, si tyrannizet aut prorsus inutilis sit. Et ædificavit civitatem, habitavitque in ea. — Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israel in Silo coram Domino, ad7 ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt terram.

Postremo ex his patet virtuositas Josue, qui quamvis primus esset in populo et principalis divisor, non tamen præripuit partem præstantiorem; sed tanquam dispensator fidelis et prudens, ultimo sibi providit, et nulli præjudicavit, nec extulit semetipsum:8 in quo præsidentibus ac dispensatoribus grande et fructuosum dedit exemplum, ut amplius quærant bonum commune, quam proprium. Hinc Glossa ait, et sumptum est ex Origene: Vide mansuetudinem et humilitatem Jesu, id est Josue, qui nomen Salvatoris digne præferebat. Ipse aliis dedit hereditatem, et terram jussit describi, ac descriptam sibi ostendi, et se ipsum in novissimis reservavit.

A Voluit omnium esse novissimus, ut esset omnium primus. Non sibi hereditatem assumit neque præsumit, sed accipit a populo cui dedit. Hæc tunc exemplariter facta, nobis imitanda proponuntur, ut impleamus quod scriptum est, quod Josue adimplevit: Quanto major es, humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo. Et alibi:9 Rectorem te posuerunt?10 noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Hæc Origenes. Denique verus Jesus per Josue figuratus, petit a populo suo sibi locum in monte

B Ephraim dari. Stat namque ad ostium mentis et pulsat, ut in apice mentis suscipiatur et commoretur, ita ut intellectus ipsum sinceriter contempletur, et voluntas eum amet ferventer, ipsa quoque memoria stabiliatur in ipso.11

Footnotes

  1. Gen. XLIX, 20. ↩

  2. Tob. 1. 1. ↩

  3. Judic. XVIII, 11. ↩

  4. Josue xv, 33. ↩

  5. Is. XIX, 18. ↩

  6. Num. XXXIV, 17-29. ↩

  7. Tob. I, 1. ↩

  8. Luc. xii, 42. ↩

  9. Eccl. III, 20. ↩

  10. Eccl. XXXII, 1. ↩

  11. Apoc. III, 20. ↩

Chapter 29 of 34