Articulus 28
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI : ET LOCUTUS EST DOMINUS AD JOSUE.
DESCRIPTIONE divisionis terræ completa, nunc agitur de assignatione civitatum refugii. Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis: Separate urbes fugitivorum, id est, aliquas urbes seorsum ac specialiter deputate, quæ sint in refugium eorum qui sanguinem effuderunt, seu homicidium commiserunt absque peccato, videlicet omnino excusabiliter atque fortuitu, et sine proposito; de quibus locutus sum ad vos per manum Moysis:1 quia in Numeris Dominus jussit istud per Moysen; ut confugiat ad eas, id est aliquam earum, quicumque animam percusserit nescius, id est, hominem nescienter excusabiliterque occidit, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis, id est vindictam consanguineorum, qui parati sunt effusionem sanguinis seu mortem occisi ulcisci, quum ad unam, id est aliquam, harum confugerit civitatum. Stabitque ante portam civitatis, id est, judices civitatis faciet convocari ad portam, vel dum ibi fuerint, præsentabit se eis. Antiquitus quippe judices in portis civitatum sedebant, ut citius ac facilius haberetur ad eos recursus. Et loquetur senioribus, id est majoribus atque judicibus, urbis illius, ea quæ se comprobent, id est, per quæ probet se, innocentem, ita quod in illo homicidio non consistat culpabilis. Sicque suscipient eum, id est, intrare urbem permittent, et dabunt ei locum ad habitandum, si excusatio illa apparuerit rationabilis.
Quumque sanguinis ultor, puta propinquus occisi, paratus ulcisci (et jus habens ad hoc, si homicida fuerit inexcusabilis, sententia inde lata) eum fuerit persecutus, non tradent fugitivum in manus ejus, id est propinqui ejus qui occisus est, quia ignorans percussit proximum ejus, id est sine proposito et intentione lædendi, nec fuit negligens in adhibendo cautelam. Nec ante biduum vel triduum ejus esse probatur inimicus, id est, probari non potest, quod antea fuerit hostis illius, quem nunc improvise inculpabiliterque occidit. Et habitabit in civitate illa, nisi aliunde obstaculum orientur, seu mors interveniat, donec stet ante judicium, id est, ad tribunal illius urbis ducatur, in cujus dominio seu terminis homicidium perpetravit, causam reddens facti sui, id est, opus suum pro posse excusans, et qualiter contigerit manifestans. Finalis quippe sententia de sua innocentia aut reatu, non dabatur per judices civitatis refugii, nisi in ejus dominio accidisset homicidium, sed ad judices jam præfatos, et ad eos pacifice ducebatur de urbe refugii. Quod si innocens judicabatur, ad urbem refugii reducebatur, mansurus ibi secure; si vero reus inveniebatur, mox dabatur cognatis occisi interimendus. Et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: id est, tamdiu in civitate refugii habitabit, quousque pontifex tunc præsidens moriatur, vel etiam quousque reconcilietur amicis occisi. Tunc, scilicet mortuo pontifice, revertetur homicida, et ingredietur civitatem seu villam, et domum suam de qua fugerat.
Decreveruntque, id est, pro civitatibus refugii assignare proposuerunt, imo et assignaverunt, Cedes, id est urbem sic nominatam, in Galilæa montis Nephthali, id est, in qua Galilæa est mons ad sortem tribus Nephthali pertinens; et Sichem, id est oppidum illud, in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron, in monte Juda. Hæ tres fuerunt citra Jordanem in terra promissionis. Aliæ tres fuerunt trans Jordanem in terra Amorrhæorum, ut patet in littera: quæ quum plana sit, expositionem non exigit.
Circa hæc multa possunt inquiri. Primum, cur æque multæ erant civitates refugii in terra duarum ac mediæ tribuum, atque in terra tribuum novem ac mediæ. Secundum est, cur occisor omnino excusabilis, cogebatur tam diu esse profugus a propria domo et oppido. Tertium, cur post mortem summi pontificis revertebatur ad propria. Possent et alia multa hic quæri, quæ super librum Numerorum et alibi potius habent locum, puta de homicidio casuali, et quando ac qualiter homicidium totaliter excusetur. Ad primum dici potest, quod terra duarum tribuum ac mediæ erat latissima, et multum a templo ac tabernaculo distans: idcirco erant et ibi tres civitates refugii. Ad secundum dicendum, quod profugus erat talis occisor tam diu, ne ejus præsentia concitaret propinquos occisi ad iram et ultionem. Ad tertium respondetur, quod defuncto pontifice, erat quasi quædam innovatio status in populo, et quoniam summo pontifice (qui erat omnium spiritualis pater) sublato, sic affici debuerunt pio mœrore et luctu, quod proprias obliviscerentur injurias.
Præterea, juxta intelligentiam spiritualem, per civitates refugii intelliguntur materiales ecclesiæ consecratæ, ad quas rei et homicidæ confugientes, non capiuntur:2 imo non solum excusabiles, sed et inexcusabiles injuriatores et homicidæ assecurantur in eis: quia lex evangelica, lex pietatis censetur, idcirco in ea superabundat misericordia. Figura quoque distat a figurato, et major est dignitas sacrorum locorum, quam urbium erat illarum. In novo etiam Testamento cum novo pontifice ac principe intrant rei. Rursus, per civitates refugii designantur principes et prælati, ad quos refugium habent innocentes, et omnes qui habent causam. Unde, secundum Philosophum, ad judicem tanquam ad vivam legem et animatam justitiam confugiunt homines. Item, per civitates refugii exprimuntur loca pœnitentiæ et monasteriorum, ad quæ confugiunt multi, ne ab invisibilibus hostibus ad carceres infernales trahantur. Generalius autem loquendo, per civitates refugii intelliguntur remedia contra peccata; per
Jordanem vero designatur Baptismus. Quemadmodum ergo trans Jordanem et citra eumdem, fuerunt tres urbes refugii: sic ante institutionem sacramenti Baptismi fuerunt tria peccatorum remedia, scilicet fides parentum, immolatio hostiarum, et circumcisio; ita et post institutionem Baptismi sunt tria remedia vitiorum, unum est Pœnitentia, alterum Eucharistia, tertium Matrimonium, quod non solum officium est naturæ, sed et remedium contra concupiscentiam carnis et actum ejus illicitum. Porro jejunium, oratio et eleemosyna, tam ante Baptismum, quam postea, fuerunt culparum remedia: similiter contritio cordis, emendatio vitæ, satisfactio pro offensa. Denique, omnes sex civitates refugii ad sacerdotes et Levitas spectabant, quoniam bona clericorum debent esse communia, secundum Hieronymum. Atque ad clerum totus populus debet habere refugium, specialiter etiam homicidæ ad sacerdotes ad confitendum. Postremo, et hoc notandum, quod tres civitates refugii trans Jordanem, dicuntur fuisse in montibus: quia præfata remedia post Baptismum, per eas signata, magnæ et sublimis sunt gratiæ sacramenta. Ecclesiæ quoque fundantur in monte altissimo Domino Jesu Christo: similiter prælati, principes ac judices debent in sublimitate prudentiæ ac virtutum consistere, ceterisque fama, conversatione, et gubernatione fulgere.
Footnotes
Chapter 30 of 34