Articulus 29
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : ACCESSERUNT AUTEM PRINCIPES FAMILIARUM LEVI.
COMPLETA descriptione civitatum refugii, nunc recitatur distributio urbium facta Levitis. Levitæ autem quandoque generaliter accipiuntur pro filiis Levi, tam sacerdotibus, quam ministris templi, inferioribus illis: et ita nunc capiuntur. Interdum vero, prout a sacerdotibus distinguuntur. Accesserunt autem principes familiarum Levi, quæ familiæ paulo post exprimuntur, ad Eleazarum sacerdotem: non quod ipse solus tunc fuit sacerdos, sed princeps exstitit sacerdotum; et ad Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel, id est principes tribuum; locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysis, in Numeris scilicet et alibi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum, scilicet spatia extra urbium mœnia constituta, ad alenda jumenta.1 Erant autem suburbana illa magna, quorum quantitas in Numeris exprimitur.2 Dederuntque filii Israel, id est, petitioni Levitarum satisfecerunt, de possessionibus suis, juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda et Simeon et Benjamin civitates tredecim. Littera ista est aliqualiter intricata. Itaque ordo verborum et sensus est: primo cecidit sors familiæ Caath, scilicet filiis Aaron: quorum sors comprehendebat tredecim urbes, quæ datæ sunt illis Aaronitis a tribubus tribus, hoc est a tribu Juda, tribuque Simeon, ac Benjamin. Et reliquis filiorum Caath, id est Levitis qui superfuerant, datæ sunt civitates decem, de tribubus Ephraim et Dan, et dimidia tribu Manasse. Quocirca pensandum, quia, ut legitur in Exodo, Levi patriarcha tres habuit filios, scilicet Gerson et Caath et Merari;3 Caath genuit Amram, patrem Moysis et Aaron. Ex Aaron nati sunt pontifices et ceteri sacerdotes, qui nunc vocantur Aaronitæ, seu familia Caath filiorum Aaron. Reliqui autem filiorum Caath, puta Levitæ qui supersunt, nati sunt ex Caath per alios filios ejus, qui fuerunt Isaar et Hebron et Oziel. Porro filiis Gerson, id est Levitis natis ex Levi per filium suum Gerson, egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan : quæ fuit regio ultra Jordanem, et pertinebat ad mediam tribum Manasse, ut patuit.4 Unde quod ait, In Basan, referendum est ad dimidiam tribum Manasse dumtaxat, quæ habitavit in Basan, quoniam tribus Issachar et Aser et Nephthali citra Jordanem manebant. Civitates numero tredecim : quarum quædam erant in Basan, ut infra habetur. Et filiis Merari per cognationes suas, id est Levitis natis ex Levi per Merari, datæ [sunt] de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim : quarum major pars fuit trans Jordanem, ubi tribus Ruben et Gad morabantur, et minor pars fuit citra Jordanem, in funiculo Zabulon.
Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum juxta præceptum Domini per manum Moysis, singulis sorte tribuentes. De tribubus filiorum Juda et Simeon, dedit Josue, etc. Hic exprimuntur urbes datæ Aaronitis in speciali : inter quas primo nominatur Hebron, quæ fuit refugii civitas, ut dictum est capitulo præcedenti. Quarum ista sunt nomina : filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est) Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.5 Agros vero et villas ejus dederat Josue ipsi Caleb filio Jephone ad possidendum : ita quod agri et villæ annexi civitati Hebron, erant hereditaria possessio hujus Caleb, qui etiam fuit dominus urbis Hebron, et mansit inter Levitas ibidem. De tribu autem filiorum Benjamin, dedit Josue
Aaronitis Gabaon, etc. Littera plana est. Itaque universæ civitates Levitarum fuerunt quadraginta octo, quarum decem fuerunt trans Jordanem in tribubus Ruben et Gad et media tribu Manasse. In illis autem urbibus etiam alii multi cum Levitis manebant.
Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se eis, patribus eorum juraverat, et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. Istud videtur contrariari dictis jam sæpe, quod scilicet filii Israel tempore Josue non obtinuerunt omnem terram eis promissam, imo nec tempore Judicum, sed tempore David et Salomonis. Respondetur, quod verbum jam præinductum, posset per modum hyperbolicæ locutionis intelligi, vel loquitur hæc scriptura de futuro per modum præteriti, quasi prophetale oraculum proferens. Promissio quoque Dei fuit intelligenda, quod terra daretur filiis Israel successive, secundum quod poterant eam populare, id est sufficienter inhabitare, ne bestiæ contra eos in terra non habitata multiplicarentur :6 sicque promissio illa est successive impleta. Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes, id est, filiis Israel dedit Dominus quietem et pacem, circa gentes in eorum circuitu demorantes, ita quod nulla earum audebat se contra Israelitas erigere longo tempore, quousque filii Israel, Deo relicto, ad idololatriam sunt prolapsi. Nullusque eis hostium resistere ausus est : id est, nullus eorum qui adhuc erant residui ex gentibus, quarum terras Dominus Israeli promisit, audebat bellum eis movere ; sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt, id est perfecte subjecti et tributarii facti : quod ex Dei auxilio factum est. Attamen filii Israel, qui ex cupiditate ceperunt illos ad habitandum inter se sub tributo, contra Dei præceptum fecerunt, præsertim quando satis copiosi fuerunt ad terræ populationem. Ne unum quidem verbum, quod illis præstaturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Circa præhabita advertendum, quod Levitæ fuerunt per omnes tribus Israel hinc inde dispersi, quatenus undique instruerent filios Israel, et eos ab idololatria revocarent. Et item, quia communi tribuum stipendio sustentabantur, ideo ne qua tribus ex hoc gravaretur, per omnes dispersi sunt tribus; atque ne cultus Dei videretur ad unam tantum tribum spectare.
Insuper spiritualiter per civitates Levitarum, collegia clericorum, cœnobia religiosorum, et cetera sacra loca signantur, in quibus spirituales homines commorantur:7 quorum loca atque stipendia, a sæcularibus eis exstant collata, ut fundatoribus suis ac ceteris spiritualia bona communicent et impendant. Sunt quoque hi homines spirituales et clerici ac religiosæ personæ per omnem Christianitatem diffusi, ut undique instruant plebem. Christianis quoque contulit Deus exuberantissima munera gratiarum, et invisibiles atque visibiles hostes frequenter subjecit Ecclesiæ, quam et ubique diffudit terrarum.
Footnotes
Chapter 31 of 34