Skip to the text

Articulus 30

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : EODEM TEMPORE VOCAVIT JOSUE RUBENITAS.

JAM enarratur, qualiter duæ et media tribus ad loca sua reversæ sint. Eodem tempore quo completa sunt quæ in fine præcedentis recitantur capituli, vocavit Josue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse, dixitque eis: Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini, id est, juxta ejus imperium præcessistis ceteras Israel tribus, et pugnastis pro eis, quousque terram obtinuerunt. Mihi quoque in omnibus obedistis, eundo et redeundo ac præliando, secundum quod vobis jussi; nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. In his verbis obedientia commendatur, suntque beati qui suis superioribus taliter secundum Deum obediunt, et quibus, qui præsunt, tale testimonium perhibent. Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est, revertimini in tabernacula vestra, ita dumtaxat, id est, sub hac conditione et forma vos ad redeundum licentio, ut custodiatis attente per diligentem memoriam, et opere compleatis mandatum illud præcipuum de diligendo Dominum Deum, et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, id est Deus per Moysen, scilicet cetera præcepta moralia, judicialia, ac cærimonialia. Hinc subditur: ut diligatis Dominum Deum vestrum amore supernaturali, infuso, gratuito, potissime propter puram et infinitam bonitatem ipsius, et quoniam prior dilexit vos, deinde propter universa beneficia et promissa ipsius, et ambuletis in omnibus viis ejus, id est, ad beatificum finem tendendo, observetis omne opus virtutum necessarium ad hujusmodi finem.1 Qui enim in uno offendit, omnium reus efficitur.2 Et observetis mandata ejus, adhæreatisque ei per fidem, spem et caritatem, per quas potissime et interne colitur Deus, ac serviatis ei in omni corde, toto intellectu et integra voluntate, ne cor vestrum divisum sit, adhærendo partim Creatori partimque creaturæ, et in omni anima vestra, id est ceteris animæ viribus, per quas Deo serviri potest.

Benedixitque eis bona imprecando, et dimisit eos. Qui reversi sunt in taberna- cula sua, etc. Quumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, dixit ad eos: In multa substantia, id est copiosa possessione, revertimini, etc., dividite prædam hostium, quam scilicet ab hostibus vestris Chananæis jure prælii, imo ex Dei (cujus sunt omnia) donatione obtinuistis, cum fratribus vestris, illis videlicet, qui interim quod vos hic fuistis, remanserunt in urbibus et villis vestris ad custodiendum ea quæ vestra sunt. Hic tamen non dicitur, quantum illis dare deberent. Legitur autem primo Regum, quod David statuit legem, ut æqua esset portio pugnatorum, et eorum qui ad sarcinas remanserant, custodiendo pertinentia ad pugnantes.3 Verumtamen ante illud tempus servabatur lex illa, saltem quantum ad aliqualem divisionem cum illis. Nam et Abraham in Genesi, et Josue in hoc loco illud servari jusserunt. Porro, ut Josephus refert, populus Israel deduxit has tribus non sine lacrimis, et vix semetipsos ab invicem diviserunt.

Reversique sunt et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suæ, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysis. Quumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, videlicet circa terminos ejus, ædificaverunt juxta Jordanem, in terra promissionis ac novem tribuum, non ab alia parte Jordanis, altare infinitæ magnitudinis. Infinitum multipliciter sumitur: uno modo, pro eo cujus nullus est finis, nec in duratione, nec in essentia, nec in perfectione, sicque competit soli Deo; alio modo, pro re ultra modum ac solitum magna, et ita accipitur modo. Unde alia translatio habet, Aram ingentem. Atque ut fertur, in Hebræo habetur, Altare magnæ visionis, quod scilicet a longe poterat conspici. Potest quoque per hyperbolen accipi.

Quod quum audissent filii Israel, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiam tribum

Manasse, altare contra filios Israel, id est ex opposito habitationis novem tribuum. Vel ideo dicitur, Contra filios Israel, quia sic eis fuit relatum, quod illi construxissent altare hoc in malum atque perniciem ceterarum tribuum Israel. Convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent et dimicarent contra illos ex zelo divini honoris ad ulciscendum injuriam Dei, et ne Deus eos plagaret, nisi ipsius vindicarent injuriam, quemadmodum propter excessum Achan erant puniti. Denique frequenter contingit, quod hi qui contra alios diu concorditer præliantur, sopitis extraneis bellis, intestina incipiant gerere prælia. Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus, id est unum specialem de qualibet tribuum decem, computando tamen mediam tribum Manasse pro una tribu. Hos ergo miserunt ad inquirendum certius veritatem, quoniam non ex relatu volatili, nec ex levi injustave causa ineundum est bellum, potissime magnum, periculosum et intestinum.

Qui venerunt ad filios Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad, dixeruntque Phinees et sui ad eos: Hæc mandat omnis populus Domini, id est, filii Israel in Dei cultu manentes, jubent vobis dici, et sciscitantur per nos, vos qui jam indigni estis populus Dei vocari: Quæ est ista transgressio? id est, cur peccastis tam graviter? Cur dereliquistis Dominum, per mentis aversionem et inobedientiam, ædificantes altare sacrilegum, id est abusivum in Dei obsequio, et a cultu ejus recedentes? Sic enim isti putabant, quod illi fecissent illud altare ad offerendum super illud sacrificia, quæ tunc offerri non poterant, nisi in Silo in tabernaculo Domini, et super altare ejus ibidem: ideo altare ab illis alibi factum ad sacrificandum, fuisset sacrilegum seu abusivum rei sacræ, puta altaris seu immolationis, quæ secundum se, dicunt quid sacrum. Vel, ut Josephus scribit, putabant eos construxisse illud altare ad sacrificandum diis alienis.

An parum vobis est, quod peccastis in Beelphegor?4 adorando idolum Phogor, seu comedendo de immolatis eidem, quando ad suggestionem Balaam, Balac rex misit filias Madian, quæ filios Israel ad fornicationem illam spiritualem, videlicet idololatriam, et etiam carnalem provocarent ac traherent. Et usque in præsentem diem macula hujus sceleris, id est diffamia et vituperatio quædam, ex tanto scelere consecutæ, in vobis permanet.5 Quamvis autem crimen illud fuit commune et aliis tribibus, Phinees tamen et sui nunc specialiter imputant illud his tribubus, quia putabant eos nunc rursus simile facinus commississe.6 Propter quod illud quodammodo rediret, et de novo imputaretur, secundum quod in Evangelio debita dimissa repetuntur a servo nequam, qui conservo suo noluit misereri. Verumtamen hi, quibus Phinees et sui ista locuti sunt, non videntur crimen illud in Beelphegor commississe, sed potius patres aut propinqui seu consortes eorum: imo et qui illud fecerunt, mox fuerunt occisi, ut Numerorum liber habet. Sed et crimen illud præcessit secundam populi Israelitici dinumerationem, in qua isti fuerunt connumerati, ut in Numeris describitur. Dicuntur tamen peccasse in Beelphegor eo modo, quo peccatum aliquorum toti societati aut communitati solet adscribi. Multique de populo corruerunt, id est, propter crimen illud interfecti sunt. Circa quod aliqui dicunt, quod multi propter peccatum paucorum corruerunt. Ex quo sequeretur, quod non solum qui crimen illud commiserunt, sed item qui consenserunt, aut non debite restiterunt, fuerunt occisi. Nam et principes jussi fuerunt suspendi, et viginti quatuor millia de populo ceciderunt.7 Et vos hodie dereliquistis Dominum, et cras, id est cito post hæc, in universum Israel ira ejus desæviet, id est, omnes puniemur a Domino pro vestro excessu. Porro, qua æquitate hoc fieri posset, supra diffuse expositum est.8

Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, id est indignam ut in ea poneretur tabernaculum Domini et altare, propter idololatrias et alias impietates ibi ante commissas, et ideo extra illam ad ripam Jordanis construxistis altare, in quo tanquam vobis viciniori quam est altare Domini situm ad ostium tabernaculi, hostias offeratis, quasi attædiati remotius ire ad immolandum; transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: quia potius volumus vobis terram nostram dividere, quam ut eam soli habentes, peccare vos permittamus. Ideo subditur: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei vestri: id est, hoc solum optamus et petimus, atque sub hac conditione terram nostram vobis communicare parati sumus, ut Deum non offendatis, nec nostram communionem in Dei cultu derelinquatis, quod et nobis esset nocivum: quod patet exemplo quod sequitur. Nonne Achan filius Zare, præteriit mandatum Domini, usurpando de anathemate Jericho, et super omnem populum Israel ira ejus incubuit? quia in ultionem illius facinoris quidam fuerunt occisi, plures fugati, et omnes turbati. Et ille Achan erat unus homo, atque utinam solus periisset in scelere suo, id est, quantum in nobis est, valde optaremus quod ipse solus fuisset occisus pro suo facinore. Istud supra plenius recitatur, et ibi expositum est.9

Deinde describitur Rubenitarum et sociorum eorum rationabilis excusatio. Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse, principibus legationis Israel: Fortissimus Dominus Deus Israel ipse novit, id est, scit vera esse quæ dicimus, et Israel simul intelligat, id est, populus Israel qui vos misit, ex nostra responsione veritatem cognoscat. Si prævaricationis animo, id est proposito seu intentione idololatrandi, hoc altare, de quo mentio est, construximus, non custodiat nos Dominus ab invisibilibus et visibilibus hostibus, sed puniat in præsenti. Istud fuit quasi juramentum per exsecrationem seu imprecationem mali in se ipsum, sicut et illud Apostoli: Ego testem invoco Deum in animam meam, etc.10 Et si ea mente fecimus hoc altare, ut holocausta et sacrificia et pacificas victimas super eo imponeremus ad immolandum vero Deo, ipse quærat et judicet, id est, debitam pœnam a nobis requirat, nosque dijudicet. Denique holocaustum est hostia quæ ad divinæ majestatis honorem tota comburitur; sacrificium autem nunc sumitur pro hostia quæ pro remissione peccati offertur. Pacifica vero victima est hostia pro pace, salute aut gratia, impetranda aut conservanda, Domino immolata. Et non ea magis cogitatione atque tractatu, id est consilio seu deliberatione, ut diceremus, id est, inter nos probabiliter conjecimus ac contulimus; vel, Ut diceremus vobis, assignando causam ædificationis hujus altaris: Cras dicent filii vestri filiis nostris, id est, probabiliter suspicamur ac formidamus, quod tempore procedente posteri vestri dicturi sint posteris nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel? id est, non pertinetis ad Dominum, nec estis de sorte et numero populi ejus. Cujus ratio subditur: Terminum posuit Dominus inter vos et nos (o filii Ruben et Gad) Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino: id est, non estis pars populi ejus, nec habetis jus offerendi in tabernaculo ejus, vel super altare ipsius, quum terra promissionis, populo Dei promissa, finiatur ad Jordanem. Et idcirco per hanc occasionem, id est calvam et falsam persuasionem, avertent fortassis, id est, avertere poterunt, filii vestri filios nostros a timore Domini: quia videntes se ita repelli a cultu Dei, ad idololatriam cadent.

Putavimus itaque melius, et diximus: Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas, sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, etc. Textus est planus. Ad hoc quippe fecerunt altare istud, ut tam eis quam posteritati eorum esset in signum et memoriale ac argumentum, quod et ipsi essent populus Dei, et jus haberent sicut et ceteræ tribus Israel, ad offerendum super altare Dei. Absit a nobis scelus hoc, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia, id est præcepta et effectus beneficos, scilicet arcam testimonii et altare, relinquamus. Quemadmodum enim vestigium repræsentat eum qui illud impressit, ita sapientia, omnipotentia, justitia, bonitas et eminentia Dei, in ejus præceptis effectibusque præfatis relucent. Exstructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas, præter altare Domini quod exstructum est ante tabernaculum ejus. Unum enim altare fuit in atrio ante et extra ostium tabernaculi, super quod sacrificia populi offerebantur, et de illo jam sermo. Aliud in tabernaculo erat.

Quibus auditis, etc. Hic recitatur quemadmodum Phinees et qui cum eo erant, valde contentati fuerunt ex ista responsione. Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod vobiscum sit Dominus, quia alieni estis a prævaricatione hac, quia tam solliciti exstitistis et estis ad præcavendum, etiam in futurum, Dei offensam; et liberastis filios Israel de manu Domini: id est, per anticipationem præservastis ceteras tribus Israel a pœna, quæ eis immineret, si commisissetis crimen quod imposuimus vobis. Reversusque est cum principibus ad filios Israel, et retulit eis. Placuitque sermo cunctis audientibus. Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad, per quos et filii dimidiæ tribus Manasse dantur intelligi, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus, id est, quod veri Dei populus atque cultores sumus. Nam (ut Josephus protestatur) hunc titulum superscripserunt altari ad perpetuam veritatis memoriam.

Ex hac historia edocemur zelo divini honoris fervere, amore justitiæ inflammari, pro posterorum nostrorum sollicitari salute, parati esse pro justitia mori, nec in derogationem veritatis quemquam palpare, neque peccantibus quantumlibet propinquis contra justitiam parcere, imo præceptum fraternæ correptionis strenue adimplere, rationabilem quoque excusationem libenter suscipere; sed et gaudere de innocentia proximorum, ac Deum cordialiter collaudare pro donis gratiæ quæ aliis confert.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 10. ↩

  2. Jacob. II, 10. ↩

  3. 1 Reg. xxx, 24. ↩

  4. Num. xxv, 1-3, 18; xxxi, 16. ↩

  5. Matth. xviii, 34. ↩

  6. Num. xxv, 5; xxvi, 1, 2. ↩

  7. Ibid. xxv, 4, 9. ↩

  8. Josue vii. ↩

  9. Josue vii. ↩

  10. II Cor. 1,23. ↩

Chapter 32 of 34