Articulus 31
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII : EVOLUTO AUTEM MULTO TEMPORE.
SANCTUS vir Josue de plebis sibi commissæ salute sollicitus, eam hortatus est ad perseverandum in Dei cultu, sicut nunc enarratur. Evoluto autem multo tempore a tempore illo, postquam pacem dederat Dominus Israeli, ita quod nemo filios Israel impugnare præsumpsit ut ante, subjectis in gyro nationibus universis, quarum terras promiserat Dominus Israelitis: quæ pro maxima parte erant occisæ, residuæ vero erant Israeli subjectæ; et Josue jam exsistente longævo et persenilis ætatis: quando jam cœpit appropinquare anno centesimo decimo; postquam diviserat terram filiis Israel, secundum quod Dominus imperaverat, vocavit Josue omnem Israelem, id est communem plebem, et majores natu et principes familiarum, ac duces tribuum, et magistros in lege peritos, dixitque ad eos. Littera difficultatem non habet.
Ego senui, et progressioris ætatis sum, vosque cernitis omnia quæ fecit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, etc. Multæque adhuc supersunt nationes; Dominus disperdet eas, et possidebitis terram. Tantum confortamini, id est, hoc præcipue opto et hortor, ut confortentur corda vestra in Deo per gratiam et virtutes, per spem et fortitudinem; et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysis, et non declinetis ab eis quæ Deus præcepit, nec ad dexteram, nec ad sinistram: utrumque vitiosum vitando extremum, ut via regia incedatis, nec per prospera neque adversa frangamini, sed semper in medio perseveretis, nec ultra vires quidpiam attentetis, nec per teporem et negligentiam tabescatis; ne, postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, matrimonia faciendo cum eis, aut familiaritates, aut periculosas societates, juretis in nomine deorum earum, contra illud in Deuteronomio scriptum, Per nomina externorum deorum ne juraveritis.12 Itemque: Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis. Qui enim jurat per deos gentilium, ostendit se colere eos, atque in veritatis testimonium eos assumit, sicque veneratur eosdem. Et serviatis eis, et adoretis illos; sed adhæreatis Domino Deo vestro. Et nunc auferet Dominus gentes magnas, et nullus vobis resistere poterit, quia Dominus pro vobis pugnabit, sicut pollicitus est. Hoc tantum diligentissime præcavete, id est, cum omni cautela custodite, sive præfatum malum vitate, ut diligatis Dominum Deum vestrum toto corde usque in finem indesinenter.
Quod si volueritis cum eis, id est gentibus, quarum terras Dominus vobis dedit, miscere connubia atque amicitias copulare: quod de amicitiis socialibus, familiaribus et carnalibus intelligendum censetur, quoniam tales amicitiæ ad peccata solent allicere. Non autem prohibuit Deus filiis Israel spiritualem habere dilectionem ad illos : imo potius hoc præcepit. Jam nunc scitote, quod Dominus non deleat eas ante faciem vestram, sed gentes adversariæ erunt3 vobis in foveam et laqueum ac offendiculum, et sudes in oculis vestris, id est, multipliciter vos affligent, detrudent et capient, atque arctabunt et pungent, ad diversa etiam vitia trahent, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima. En ego hodie ingredior viam universæ terræ : id est, cito subibo mortem corporalem, quæ cunctis in terra degentibus hominibus est via ad monumentum, imo ad vitam futuram, seu ad æternam salutem aut condemnationem perpetuam. Et toto animo cognoscetis, quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstiturum pollicitus est, unum non præterierit incassum. Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum pœnalium comminatus est vobis, donec vos auferat, etc. Cito atque velociter consurget in vos furor Domini, si violaveritis ejus præcepta, præsertim si idola colueritis : de quibus comminationibus in Deuteronomio diffuse habetur. Quæ omnia quam vere in perversis, rebellibus atque idololatris filiis Israel sint impleta, liber Judicum, librique Regum clarissime referunt.
Juxta mysticum sensum, discant prælati et prædicatores verbi Dei ex isto capitulo, propriam fragilitatem et mortem humiliter intueri, doceantque subditos suos beneficia Dei recolere, ac majora bona eis in nomine Dei in futuro promittere, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec mens concepit.45 Deinde eos ad virtutes hortentur, divini rigorem judicii prædicent, æternam damnationem minentur, et quidquid ad salutem pertinet animarum, fideliter et constanter, jugiter et ardenter denuntient.
Footnotes
Chapter 33 of 34