Skip to the text

Articulus 2

SOLUTIO QUÆSTIONUM DUARUM, ET DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI INTELLECTU.

QUÆRITUR quis sit auctor libri istius. Respondetur, quod quum liber iste sit pars Scripturæ canonicæ, auctor ipsius principalis est utique Spiritus Sanctus, cujus inspiratione et directione volumen istud est editum. Porro de auctore et conscriptore ejus ministeriali, exsecutivo et immediato, non habetur certitudo. Sed aliqui opinantur, quod unusquisque judicum chronice propria gesta, et ea quæ in populo Israel suo tempore contigerunt, conscripserit; et tandem a Samuele vel Esdra, aut aliquo Prophetarum, omnia illa in unum hunc codicem sint redacta. Magister vero in historiis dicit: Verisimilius videtur, quod Ezechias, qui et Parabolas Salomonis et libros Regum in unum redegit, etiam istum compegerit librum. Sed dictum hoc satis ambiguum est cum suis particulis, præsertim quod dicit libros Regum ab Ezechia in unum compositos. Puto quoque, quod liber iste diu ante Esdram, imo et ante Ezechiam fuerit apud Hebræos, præsertim quum ante duos illos fuerint tot docti et sancti viri, spiritu prophetiæ fulgentes inter Judæos tempore Samuelis, David et Salomonis, a quibus aliquid poterat compilari. Est autem hic liber ornate et compendiosissime scriptus.

Quæritur item, an judices habuerunt prælaticam potestatem, seu jurisdictionem jusque dominii super populum Israel. Et apparet, quod imo. Judex namque judiciariam habet potestatem et coercivam super eos quorum est judex. Insuper multitudo carens principe et rectore, est inordinata, et quasi oves sine pastore. Propter quod Moyses morti propinquans, locutus est: Provideat Dominus hominem qui sit super multitudinem hanc, ne sit populus Domini sicut oves sine pastore. Si ergo non erant principes plebis, fuit plebs illa inordinata, et velut oves pastore carentes. Amplius, infra habetur: In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi bonum et rectum videbatur, hoc faciebat: quod intelligendum videtur de tempore quo nec judex erat in populo illo. Rursus in principio libri Ruth habetur: In diebus unius judicis, quando judices præerant. Sed qui præsunt, prælationem et jurisdictionem habent in eos quibus præsunt. Præterea infra legitur, quemadmodum Galaaditæ dixerunt ad Jephthe: Veni, et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. Quibus Jephthe respondit: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis, et tradiderit eos Dominus in manus meas, ero princeps vester. Gedeon quoque legitur populo præfuisse. Denique Samuel judex erat, et de ipso ait Gregorius, quod ex principatu ejectus est. Adhuc autem judices erant vicarii Dei in directione atque regimine populi, et medii inter Deum et populum. In oppositum est doctorum auctoritas, quorum verba in proœmio sunt inducta.

Ad hanc quæstionem communiter respondetur, quod Deus omnipotens reservavit sibi specialiter dominativum regimen ple-

Num. xxvii, 16, 17.

Judic. xvii, 6; xxi, 24.

Ruth 1, 1.

Judic. xi. 6, 9. bis illius, ita quod judices præerant solum tanquam directores et consiliarii, quibus populus sponte obtemperavit. Sicque inter Deum et plebem medii erant. Unde quum ad Gedeonem dixissent, Dominare nostri tu et filius tuus :1 respondit, Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus Deus vester. Legitur quoque primo Regum quemadmodum Samuel dixit filiis Israel, quum sibi regem dari petissent :2 Vos hodie projecistis Dominum Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis tribulationibus vestris. Sed et Dominus dixit ad Samuelem :3 Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Ad argumenta breviter dici potest, quod potestatem et auctoritatem judiciariam, principatum ac præsidentiam judices habuerunt, extense loquendo, ratione prudentiæ, gratiæ et virtutum sibi desuper præstitarum, per quas Deus fecit eos ad judicandum, consulendum ac succurrendum idoneos ; et maxime, quoniam Dominus suscitavit eos in judices.

At vero juxta mysticum sensum, sicut per Josue intelligitur Christus, ita per judices designantur sancti Apostoli, qui Christo eis in ascensione, quantum ad præsentiam corporalem, ablato, cœperunt in omnibus assidue consulere Dominum, ejus directionem et illustrationem, per orationes atque jejunia devotissime implorando.4 Qui in die sacratissimæ Pentecostes misit eis Spiritum Sanctum, a quo deinceps in omnibus sunt directi, sicut eis prædixit Salvator : Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.5 Insuper sicut Josue mortuo, filii Israel contra Chananæos gentesque alias pugnaverunt, Judam ducem belli habentes ; sic Christo in cœlum assumpto, gloriosissimi Apostoli contra infideles Judæos ac gentiles idololatras præliari cœperunt spiritualibus armis, videlicet per Scripturas atque miracula, per virtuosissimam vitam ac diversa supernaturalia Spiritus Sancti charismata : per quæ innumerabilia millia saluberrime convicerunt, converterunt, et ad spiritualem ac vivificam mortificationem traxerunt. Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam. Post missionem Spiritus Sancti, duodecim Apostolis divisa est terra, ut unusquisque in territoriis sibi deputatis sermocinaretur. Verumtamen adjuverunt se mutuo, et frequenter quidam eorum in eisdem locis prædicaverunt, sicut et Paulus in Italia ac Asia legitur prædicasse. Sicque unus ascendit in sortem alterius, et econtra. Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii. Sic benedicti Apostoli ipsam Jerusalem pro maxima parte converterunt ad Christum per gladium Spiritus Sancti, quod est verbum Dei :6 quam et spiritualiter accenderunt igne divini amoris. Sed fortalitium obtinere nequibant, id est, principes sacerdotum Annam et Caipham, Joannem et Alexandrum, non valuerunt, propter illorum obdurationem, convertere.

Footnotes

  1. Judic. viii, 22, 23. ↩

  2. 1 Reg. x, 19. ↩

  3. 1 Reg. vii, 7. ↩

  4. Sensus mysticus. ↩

  5. Joann. xiv, 26. ↩

  6. Ephes. vi, 17. ↩

Chapter 3 of 35