Articulus 3
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : ASCENDITQUE ANGELUS DOMINI DE GALGALIS.
PRÆVARICATIO filiorum Israel in fine præcedentis capituli recitata, nunc increpatur. Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium. Angelus ille in similitudine corporis humani visibiliter apparebat, et primo in loco qui dicitur Galgala, in quo filii Israel erant sub Josue circumcisi. Quumque filii Israel concurrissent ad eum ibidem, quia vel unus alteri nuntiavit ejus apparitionem, vel prænuntiata fuit ab aliquo viro sancto, tunc angelus transtulit se inde ad alium locum, qui appellatus est locus Flentium, ex eventu, ut infra habetur;1 sed tunc ita non vocabatur. Attamen quando auctor hujus libri ista descripsit, sortitus fuit hoc nomen. Insecuti sunt autem filii Israel angelum. Quumque plures convenissent ad eum in illo loco, ait loquens ex Dei persona, a quo missus fuit ad populum increpandum, ut saltem ex angelica visione et increpatione se emendarent, qui verbis Moysis ac Josue non obedierunt.
Eduxi vos de Ægypto. Jam pro maxima parte obierant ex Ægypto educti, imo omnes pene qui primo numerati fuerunt;2 sed beneficia patribus exhibita, filiis quodammodo erant impensa, qui in patribus suis fuerunt de Ægypto educti. Et introduxi vos in terram, pro qua juravi patribus vestris, Abrahæ scilicet, Isaac et Jacob, et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, id est fœdus fidelitatis et amicitiæ ac familiaritatis, quod inii cum patribus vestris, quibus promisi quod semen eorum extollerem, defensarem, salvarem, per omne tempus veteris Testamenti; ita dumtaxat, id est sub hac conditione, et sic quod hoc tantum exegi ac jussi, ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, id est, confœderationem pacis et periculosæ concordiæ non iniretis cum Chananæis, quos justo judicio occidi præcepi, et aras eorum subverteretis, id est fana atque altaria, in quibus sua idola coluerunt. Hoc in libro Numerorum et Deuteronomio sæpius jusserat Dominus. Et noluistis audire interiori et obedientiali auditu vocem meam.3 Ex his apparet, quod angelus iste fuit qui Moysi legem ac præcepta Dei (jubente Domino) revelavit;45 vel, qui columnam nubis ante filios Israel movit. Verumtamen in datione legis et Hebræorum eductione, deductione et inductione, multi angeli ministerium exhibuerunt, quum et in Actis Apostolorum beatissimus Stephanus dicat Judæis: Accepistis legem in dispositione angelorum.6 Et forte angelus iste ex parte illorum omnium loquitur angelorum, secundum quod unus fatur ex parte communitatis aut plurium. Cur hoc fecistis? quasi dicat, Per inobedientiam et ingratitudinem graviter peccastis. Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, id est, residuos Chananæos, Philistæos ac alios, quorum terram vobis promisi, non abstuli, nec virtutem prævalendi illis taliter contuli vobis, ut habeatis hostes, a quibus justo Dei judicio affligamini, et dii eorum sint vobis in ruinam, id est, paulatim ex consortio Chananæorum, ad eorum idololatriam corruatis, et pœnas incidatis condignas. Verumtamen istud malum culpæ Deus non fecit, nisi permissive, seu gratiam vitandi vitia subtrahendo. Nam unum peccatum est causa alterius, estque culpa et pœna culpæ. Sicque quod ait, ut, tenetur concomitanter, non directe causaliter, juxta quem modum Isaias loquitur Deo: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te.
Quumque loqueretur angelus verba hæc ad omnes filios Israel ibi præsentes, vel ad omnes, id est quosdam de omnibus, elevaverunt vocem suam, et fleverunt. Erant enim corda eorum grandi compunctione concussa et alterata, ideo in singultum et ululatum subito proruperunt. Et vocatum est nomen loci illius, locus Flentium sive Lacrimarum: id est, terra seu statio illa vocata est locus Flentium sive Lacrimarum ex illo eventu, et propter abundantiam tanti ploratus: quemadmodum locus in quo Joseph cum suis patrem suum deplanxit in Chanaan, vocatus est Planctus Ægypti, ut dicitur Genesis ultimo;7 sicut et Galgala, collis Præputiorum. Immolaveruntque ibi hostias Domino, scilicet angelo disparente.8 Sciebant quippe angelum in Dei persona esse locutum, ideo non angelo, sed Deo et Domino angelorum sacrificia obtulerunt, videlicet hostiam pro peccato, ut eis ignosceretur, et hostiam pro gratiarum actione, propter beneficia Dei eis ab angelo commemorata.9 Sed quæri potest, qualiter licuit eis alibi, quam in tabernaculo Domini, sacrificia immolare. Respondetur, quod ex dispensatione divina quæ eis per revelationem illam angelicam satis innotuit. Obtulerunt autem hostias per manus sacerdotum, et forte Phinees pontifex fuit ibi, et obtulit. Nec enim putandum est, quod universi filii Israel fuerint in prædictis culpabiles, sed plures ex eis. Refert Lyra, quod Hebræi dicunt ipsum Phinees fuisse hunc angelum; et item, quod Phinees fuit angelus, in corpore humano assumpto apparens. Quod quam fatuum sit, patet ex introductis. Non enim Phinees eduxit eos de terra Ægypti, nec competebat ei sic loqui ex persona Dei. Scriptura quoque clarissime docet, quod fuit verus homo, Eleazari filius, ejusdem speciei cum aliis, et naturali ordine natus.
Dimisit ergo Josue populum. Hoc sonat quasi Josue interfuisset increpationi præfatæ angelicæ, et ea facta, immolatisque hostiis, populum Israel licentiasset. Et quo modo dicitur nunc populum dimisisse, qui in exordio hujus libri defunctus asseritur? Et respondendum, quod passus iste apertissime per recapitulationem inseritur, ad continuandam ac prosequendam historiæ seriem, videlicet qualiter filii Israel ad tempus Domino servierunt, deinde ad idololatriam sunt prolapsi. Porro quod ait, Dimisit ergo Josue populum, non est intelligendum, quod populum dimisit propter verba et facta jam immediate descripta; sed sensus est, quod populum dimisit, propter ea quæ suo loco sunt recitata, videlicet in Josue libro, ubi narratur, qualiter fœdus inter Deum ac populum renovavit.10 Quo facto, populum fecit abire: quod fuit per tempus notabile ante apparitionem et increpationem angeli nunc inductam. Quæ autem sequuntur, usque ad id, Omnisque illa generatio, habentur Josue ultimo, et ibi exposita sunt. Verum ubi nostra translatio continet, quod Josue sepultus est in Thamnathsare, refert Lyra in Hebræo haberi tale nomen, quod interpretatur Thamnathsolis: quoniam dicunt Hebræi, super sepulcrum Josue positam fuisse similitudinem solis pro memoriali, quod ad ejus imperium sol stetit tam diu immobilis. Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, id est defuncta, sicut et patres eorum; et animæ horum, qui boni fuerunt, aggregatæ fuerunt tempore opportuno animabus patrum electorum. Verumtamen quidam illorum adhuc vixerunt per tempus magnum post ea quæ consequenter narrantur, puta Othoniel primus judex, et Phinees, ac alii quidam, qui tamen comparatione aliorum paucissimi erant: idcirco in tanta pluralitate non computantur, nec Scriptura solet curare aut explicare numeri temporisque minutias.
Deinde reditur ad historiæ ordinem. Et surrexerunt, id est, nati sunt et creverunt, alii, qui non noverant Dominum per fidem formatam et actualem scientiam, et opera quæ fecit cum Israel, id est magnalia quæ eis exhibuit in Ægypto, in mari Rubro, in deserto, in terra Amorrhæorum et Chananæorum. Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim et Astaroth, id est simulacris et diis idololatrarum, videlicet Baal, et deæ quæ Astaroth appellatur.11 Glossa autem per Baalim intelligit Jovem; per Astaroth, seu (ut Septuaginta transtulerunt) Astarten, Junonem, quæ fuit soror et uxor Jovis incestuosi atque adulteri, qui et proprium patrem expulit regno, ac trucidare conatus est. Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, deos quoque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos; et ad iracundiam concitaverunt Dominum, id est, suis peccatis promeruerunt, quod invariabilis, dulcis et supertranquillissimus Deus, rigorem justitiæ in eis exercuit. Nec enim incommutabilis Deus ad passionem aliquam potest moveri, qui per Jeremiam fatetur:12 Numquid me ad iracundiam provocant? nonne semetipsos in confusionem vultus sui ? Dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. Iratusque Dominus, per similitudinem effectus, non per commotionem affectus, id est justam ultionem exercens, tradidit eos in manus diripientium, id est gentilium, qui bona Israelitarum rapuerunt, eosque pro parte interfecerunt; qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis; et vehementer afflicti sunt.
Denique in isto capitulo summarie et in communi breviter recitatur, quod in sequentibus capitulis in speciali prosequitur. Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus, id est, aliquibus viris electis gratiam, sapientiam, et virtutes fortitudinemque concessit ad exhortandum, dirigendum, ac eripiendum errantes, afflictos et captos. Sed nec illos audire voluerunt. Verumtamen, ut in processu patebit, interdum quidam, imo multi Hebræorum obtemperaverunt judicibus; multi vero non obtemperaverunt: de quibus subjungitur: fornicantes cum diis alienis, id est per mentis aversionem idololatriam exercentes: et quamvis omne mortale peccatum sit fornicatio spiritualis, hoc est aversio mentis creatæ a Sponso cœlesti, et constupratio ejus interior a diabolo, specialiter tamen et maxime idololatria, juxta illud Osee, Fornicati sunt a Deo suo;1314 juxtaque illud Psalmi, Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum, id est observantiam legis divinæ, per quam patres eorum tendebant ad finem felicem. Et audientes mandata Domini, omnia fecerunt contraria: et ita non habuerunt excusationem de ignorantia, sed peccaverunt ex deliberatione et certa scientia. Unde probatur, quod et tunc fuerunt inter eos aliqui boni, proponentes eis verbum salutis ac divina præcepta.
Quumque Dominus suscitaret judices in diebus eorum, flectebatur misericordia: id est, ex propria et connaturali sibi pietate, post effectus suæ rigorosæ justitiæ, impendebat pœnitentibus effectus et opera suæ clementiæ: imo et non pœnitentes frequenter gratiose prævenit, et pœnitentes effecit, quos tamen communiter per adversa reduxit ad cor, et per vexationem eis tribuit intellectum.15 Ideo subditur: et audiebat afflictorum gemitus, eis misericorditer ignoscendo ac pie subveniendo.
Propterea sequitur: et liberabat eos de cæde vastantium, id est de læsione et oppressione adversariorum suorum. Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur ad pristina vitia, et multo faciebant majora, id est pejora, quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientesque eis, et adorantes eos. Ista non sunt intelligenda per omnia de eisdem numero. Loquitur enim Scriptura de toto populo illo quasi de uno seu eisdem. Sed diversa ad diversos sunt referenda. Nec omnes fecerunt hujusmodi mala, sed multi. Non dimiserunt adinventiones suas, id est excogitatas malitias, et viam durissimam, id est obstinatam pravitatem, præsertim idololatriam, quæ ad æternam ducit amaritudinem, per quam ambulare consueverant. Unde dulcis Jeremias ait: Vide, inquiens, quia malum et amarum est, te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.16 In cultu etiam idolorum sunt aliqui actus laboriosi et duri.
Iratusque est furor Domini in Israel, et ait Dominus: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, id est, fœdus amicitiæ violavit, quod pepigi cum patribus eorum, et vocem meam contempsit audire, id est, legem meam transgressa est. Loquitur autem Dominus de impiis illis aspernanter, dicendo, Gens ista, ex zelo justitiæ, juxta illud: Sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis.17 Et ego non delebo gentes quas dimisit Josue, id est, non subjiciam eas filiis Israel vitiosis, nec de terra ista eas omnino expellam, ut in ipsis experiar Israel, id est, per infideles hos faciam alios experiri ac noscere de Israelitica plebe, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, id est, legem meam observent: et loquitur Deus de se ipso quasi de alio; sicut custodierunt patres eorum, an non. Nempe per hoc quod filii Israel averterunt se a familiaritate ac vitiis et idololatria illorum gentilium, atque ex consequenti eis prævaluerunt ac dominabantur, per experientiam innotuit cunctis, quod in via Dei ambulaverunt, et Deo fideles erant; per hoc autem quod communicaverunt infidelibus illis in idololatria, connubiis, societate ac vitiis, et ex consequenti superabantur ab illis, experimentaliter patuit, quod circa Deum verum male et infideliter se habebant. Dimisit ergo Dominus omnes has nationes, id est quosdam ex omnibus illis, puta ex Chananæis, Pherezæis, Jebusæis, Philistæis, etc. Et cito subvertere noluit eas in toto, nec tradidit in manus Josue, propter causam prætactam: cujus rei et aliæ causæ fuerunt, ut in expositione Josue dictum est, et infra tangetur.
Footnotes
-
Ibid. viii, 7. ↩
-
Num. 1, 2, 3. ↩
-
Act. vii, 38. ↩
-
Act. xiii, 21; xiv, 19. ↩
-
Exod. xix, 3. ↩
-
Act. vii, 53. ↩
-
Gen. l, 11. ↩
-
Josue v, 3. ↩
-
Is. lxiii, 17. ↩
-
Josue xxiv, 28. ↩
-
*alias non habetur, et Astaroth. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Ps. lxxii, 27. ↩
-
Osee IV, 12. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Jer. II, 19. ↩
-
Ps. cxviii, 118. ↩
Chapter 4 of 35