Skip to the text

Articulus 4

DE SPIRITUALI EJUSDEM SECUNDI CAPITULI INTELLIGENTIA.

J UXTA mysticum sensum, multa ex præsenti edocemur capitulo. Siquidem ex ejus exordio innotescit, quod unus actuum angelorum sanctorum circa homines, præsertim circa sibi commissos, sit, eosdem pie et caritative sive forinsecus sive interius increpare, et beneficia Dei eis ad memoriam revocare; ea quoque improperare ingratis, et ipsos sic ad contritionem, fletum et emendationem inducere, inobedientibus etiam comminari. Rursus constat ex his, quod homines angelicis inspirationibus non acquiescendo, merentur eorum directione privari: sicque ab ipsis relicti, gravius ruunt. Non tamen ex toto relinquuntur ab ipsis durante hac vita. Iterum elucescit ex introductis, quod optimus modus provocandi aliquem ad meliora, sit, ei divina beneficia commemorare, et suam ingratitudinem demonstrare, atque futura et imminentia comminari adversa, præsertim æterna illa Acherontis tormenta. Studeamus ergo angelicis ac virtuosis inspirationibus obediere; vereamur angelos sanctos animarum nostrarum custodes offendere; beneficia nobis per Christum exhibita, assidue recolamus: qualiter de Ægypto, id est vitiorum caligine, et de præsenti sæculo nequam nos eduxit, atque in terram et regnum, imo in cœlum militantis Ecclesiæ introduxit; regnum quoque promisit triumphantis Ecclesiæ: ita dumtaxat, ut non feriamus fœdus cum habitatoribus terræ, id est, carnalibus et iniquis non consentiamus hominibus in rebus illicitis; et aras eorum subvertamus, id est, eorum sacrilegia, abusiones et superstitiones vitemus, soli Domino fideliter servientes. Insuper exemplo filiorum Israel, ex increpationibus angelorum ac prælatorum, imo quorumlibet devotorum, intime compungamur, pœniteamus, inflammemur, ita ut elevata voce abundanter salubriterque ploremus; et hostias Domino immolemus, cui spiritus contribulatus est sacrificium gratum: hostiam (inquam) satisfactionis, et observantiam præceptorum: quia sacrificium salutare est, attendere mandatis; hostiam quoque laudis et gratiarum actionis. Sed et corpora nostra sic castigemus, ut juxta apostolica documenta, exhibeamus ea Deo hostiam vivam, sanctam ac placitam.1234

Servieruntque filii Israel Domino cunctis diebus Josue, id est quamdiu præfuit eis. Sic et discipuli Christi, quamdiu cum eis fuit Dominus Jesus, Domino servierunt. Propter quod dixit in Joanne:5 Quum essem cum eis, ego servabam eos. Et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore. Per seniores illos, intelliguntur sancti Apostoli et eorum cooperatores, primi illi discipuli ac apostolici viri, qui post Christi ascensionem longo tempore in sæculo isto vixerunt, sub quorum regimine Christiani veri Israelitæ Deo ferventissime servierunt. Ex quibus probatur, quam fructuosus necessariusque consistat subditis bonus prælatus:6 quia secundum judicem populi, sic et ejus ministri; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, quoniam sanctis Patriarchis ac Prophetis in cœlesti sunt throno conjuncti.

Et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecit cum Israel, feceruntque malum in conspectu Domini. Hi alii, sunt hæretici, schismatici, et omnes ingrati ac reprobi Christiani, qui Deum incarnatum et ejus beneficia non agnoscunt vera et salutari notitia: quia etsi dicant se ea cognoscere, attamen factis negant, tam vitiose agentes in conspectu Altissimi, quasi Deus non sit inspector et judex actuum humanorum.7 Denique serviunt diis alienis, id est idolis et simulacris suis, putantes aurum robur suum, et obrizo dicentes, Fiducia mea.8 Etenim ea quæ maxime diligunt, quærunt, colunt, exercent, hæc sunt dii eorum. Superborum namque et ambitiosorum deus est, honor, prælatio, dignitas, et quidquid hujusmodi est; cupidorum deus est, nummus; luxuriosorum, caro immunda seu fœda voluptas; gulosorumque, venter. Sic sanctis prælatis et virtuosis rectoribus sublatis, cœpit Ecclesia tepere, deformari, corruere; et tam invisibilibus quam visibilibus hostibus, Turcis, Sarracenis, Tartaris, ac aliis frequenter est tradita; nunquam tamen in toto a Domino derelicta, imo frequenter suscitavit ei judices virtuosos, præsules sanctos, reges et imperatores vere fideles ac strenuos, et alios viros egregios, per quos sæpe subvenit et reformavit Ecclesiam, et hostes ejus dejecit. Nihilo minus postea denuo redierunt multoties Christiani ad pristina, imo et graviora facinora: qui cursus sua vicissitudine duravit usque in præsens.

Postremo, quemadmodum Deus in infidelibus illis experiebatur Israelem, an viam Domini veraciter custodiret; ita in novo Testamento permisit esse hæreticos, Sarracenos, aliosque infideles, ut in eis experiatur populum christianum, an vere sit christifidelis, efficaciter dissentiendo, aut etiam repugnando illis iniquis usque ad sanguinem. Propter quod ait Apostolus: Oportet hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.9 Hinc dixit Gregorius: Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.

Footnotes

  1. Rom. xii, 1. ↩

  2. Hebr. xiii, 15. ↩

  3. Eccli. xxxv, 2. ↩

  4. Ps. L, 19. ↩

  5. Joann. xvi, 12. ↩

  6. Eccl. x, 2. ↩

  7. Tit. 1, 16. ↩

  8. Job xxxi, 24. ↩

  9. 1 Cor. xi, 19. ↩

Chapter 5 of 35