Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI TERTII: HÆ SUNT GENTES QUAS DOMINUS DERELIQUIT.

NUNC in speciali incipit auctor describere tribulationes, servitutes et oppressiones filiorum Israel ab adversariis suis: quæ septem fuerunt, quarum jam prima describitur. Aliqua tamen præmittuntur, continuando et declarando materiam. Dictum est namque in fine præcedentis capituli, quod Dominus non deleverit adversarios Hebræorum ex toto, propter ipsorum Hebræorum demerita.1 Nunc ergo exprimuntur adversarii illi in speciali, et plures causæ adduntur, cur Dominus eos dimisit.

Hæ sunt gentes, quæ paulo post nominabuntur, quas Dominus dereliquit superstites in terra Israelitis promissa, ut erudiret in eis, id est per eas seu per earum impugnationes et repugnationes, Israelem, id est Israeliticam plebem tunc exsistentem, eorumque posteros, de quibus subjungitur, et omnes qui non noverant bella Chananæorum, qui erant acres et periti in arte pugnandi. Unde in Deuteronomio Deut. IX, 2. legitur, quod nullus antea poterat eis resistere. Ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi, id est, tam ipsi quam eorum posteritas, fierent exercitati, prompti, ac docti ad pugnam : in qua ars maxime valet, et armorum peritia plus quam corporum fortitudo, quum in libro de Re militari dicat Vegetius, quod multitudo imperita in arte bellica, nec bene disposita, non sit nisi hostium victima. De qua re plenius scribit Ægidius libro de Regimine principum. Unde et scriptum est : Melior est sapientia quam vires. Verumtamen, sicut hic loquitur Augustinus, Bellum non est per se appetibile ; sed pax, ad quam ordinandum est bellum. Sed quoniam tempore illo cultus Dei non vigebat communiter nisi in uno Israelitico populo, in medio gentilium commorante, quem noverat Dominus a gentilibus assidue et acriter impugnandum ; voluit Dominus, ut populus suus exercitaretur ad pugnam, non tamen ad crudelitatem. Unde super illud, Ut discerent filii eorum certare cum hostibus, Augustinus disseruit : Id est, ut tanta pietate et obedientia legis pugnarent, quanta patres eorum, qui et bellando placuerant Deo : non quod optandum sit bellum, sed quia pietas laudabilis est in bello. Hæc est alia causa, cur Dominus gentes illas dimisit, quam illa, quæ in fine præcedentis capituli tacta est.

Quinque satrapas Philistinorum : non solum reliquit satrapas illos, sed et Philistæos eis subjectos. Porro satrapa dicitur, quasi satis rapiens, vel quasi satis paratus : et erant hi satrapæ, quasi parvi reges seu reguli et principes quinque principalium civitatum Philistiim, puta Azoti, Gazæ, Ascalonis, Geth, et Accaron. Omnemque Chananæum et Sidonium atque Hevæum : in quibus verbis ponitur singulare pro plurali; qui habitabat in monte Libano, id est locis et oppidis illis montanis, de monte Baal Hermon, usque ad introitum Emath, id est Antiochiæ. Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quæ præceperat patribus eorum per manum Moysis, an non. Ista est alia causa, et istud in fine præcedentis capituli est elucidatum. Augustinus quoque et Glossa super hoc verbum, Experiretur, dicunt : Non ut Deus omnium cognitor, etiam futurorum, agnosceret, sed ut ipsimet scirent, et propria conscientia glorificarentur aut convincerentur. Insuper fuit et alia causa, cur Deus non ejecit nec delevit gentes illas totaliter et repente, ne scilicet terra illa pro magna parte maneret diu non habitata, sicque in solitudinem redigeretur, et bestiæ crescerent contra filios Israel. Hinc in Deuteronomio dixerat Dominus : Paulatim ejiciam eos, ne crescant contra te bestiæ, etc. Non enim erat tanta filiorum Israel multitudo, quod poterat in principio sui ingressus tantam terram satis populari et occupare ac colere, nec Deus vult omnia supernaturaliter operari.

Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, et duxerunt uxores filias2 eorum, ipsique filii Israel, filias suas filiis eorum, scilicet Chananæorum, tradiderunt uxores, simul miscentes connubia. Quod fuit filiis Israel in lege frequenter prohibitum. Nec inter illos videtur matrimonium verum fuisse, quum dispar cultus impediat matrimonium contrahendum, dirimatque contractum. Pro-

Deut. IX, 2.

Eccle. IX, 16, 18.

Deut. VII, 22.

1 Esdr. x. pter quod tempore Esdræ ab invicem separabantur taliter conjugati :3 nisi forte dicatur, quod isti Israelitæ fuerunt idololatræ, sicut et Chananæi. Nam subditur : et servierunt diis eorum. Erant equidem ad idololatriam valde proni. Femineæ quoque blanditiæ alliciebant animos maritorum, nolentium suas contristare delicias. Sed et convictus ille, et familiaritas tanta, mutuaque convivia, eos faciliter ad idololatriam pertrahebant. Idcirco Deus per Moysen prohibuit filiis Israel cum Chananæis inire conjugia; eis quoque prædixit, quod per connubia talia ad idololatriam laberentur. Nam et Salomon tali erat occasione veneratus idola. Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Domini Dei sui. Unde et Josephus : Converterunt se, inquit, ad agriculturam, et ad divitias dando se, per epulas atque libidinem imbelles effecti, in conversatione legis integri non fuerunt. Servientes Baalim et Astaroth.

Iratusque Dominus contra Israelem, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, id est, ab illo rege permisit eos impugnari ac superari. Quemadmodum autem Aquilegia dicitur, quasi aquis ligata, quia in medio jacet aquarum; sic Mesopotamia dicitur a μέσος, quod est medium, et ποταμός, quod est fluvius, quia in medio duorum sita est fluminum. Est autem Mesopotamia pars Syriæ. Servieruntque ei octo annis, dando tributa, seu exhibendo dura obsequia. Et clamaverunt ad Dominum, vexatione dante eis intellectum, quod pro suis excessibus talia paterentur.4 Qui suscitavit, id est, gratiose concessit, eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem, qui et Axam filiam Caleb habuit contoralem.

De isto Othoniele dictum est plenius in Josue libro.5 Hinc etiam constat, quod filii Israel nimis cito ad idololatriam sunt prolapsi, quum et Othoniel terram promissionis ingressus sit. Fuit autem Othoniel salvator et liberator Israelis solum ministerialis, et a tribulatione temporali, imo et a malis culpæ eos retraxit, ac in via legis direxit. Propterea subditur : Fuitque in eo Spiritus Domini, id est auctoritas, virtus et gratia Spiritus Sancti, et judicavit Israel, dirigendo, hortando ac discernendo. Hunc Othonielem Josephus vocat Cenez, quasi æquivocum suo patri, id est eodem nomine æquivoce nuncupatum. Egressusque est ad pugnam cum aliquibus de populo Israel, contra regem præfatum. Et quoniam erat de tribu Juda, sicut et Caleb, probabile est quod filii Juda ierunt secum ad prælium.

Et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, id est Mesopotamiæ : in quo patet magnitudo pietatis divinæ, quod tam cito subvenit filiis Israel, qui tam enormiter excesserunt; et oppressit eum. Quievitque terra quadraginta annis, id est, filii Israel in terra sua de cetero tamdiu pacifice habitaverunt, et bene vixisse creduntur sub judice illo. Et in hoc quoque innotescit dulcedo divinæ clementiæ, quia post tam brevem inquietudinem, contulit per unum virum justum toti populo tam longam quietem. Videtur præterea Glossa sentire, quod tanto tempore servierunt Baalim et Astaroth, quanto tempore servierunt regi Mesopotamiæ, scilicet octo annis. Itaque Dominus contemperavit et adæquavit in hoc pœnam culpæ, quantum ad tempus. Et sumpsit hoc Glossa ex Origene. Imo translatio Septuaginta interpretum continet sic : Quanto, inquiens, tempore servierunt Baalim, tanto tempore servierunt Chusan Rasathaim. Postremo, in hoc tempore quietis, quæ dicitur quadraginta annis durasse, includuntur octo anni servitutis : quod similiter intelligendum est in sequentibus, ubi numerus annorum quietis taxatur, in quo anni servitutis comprehenduntur secundum expositores. Et idem in Scholastica habetur historia. Nec aliter posset salvari historia ista, eo quod tertio Regum determinetur, quoto tempore ab exitu Israel de Ægypto cœperit Salomon templum ædificare, scilicet quadringentesimo octogesimo anno : III Reg. vi, qui anni computantur pro magna parte 1.6 per tempora judicum, et multo plures anni fuissent, nisi (ut tactum est) anni servitutis, sub annis quietis includerentur. Et mortuus est Othoniel filius Cenez, ætate A grandævus atque virtutibus plenus. Circa quod tempus Dionysius Liber, pater unus deorum gentilium, natus est ex filia regis qui regnavit in Thebis.

Footnotes

  1. Judic. u, 21. ↩

  2. III Reg. xi, 1-8. ↩

  3. I Esdr. x. ↩

  4. Is. xxviii, 19. ↩

  5. Josue xv, 17. ↩

  6. III Reg. vi, 1. ↩

Chapter 6 of 35