Skip to the text

Articulus 6

DE INTELLIGENTIA HUJUS CAPITULI TERTII SPIRITUALI.

OMNIA in populo illo Israelitico figuraliter gesta sunt. Idcirco, quod Deus reliquit in terra promissionis gentes idololatras, ut erudiret in eis Israelem, quatenus disceret bella Chananæorum, consuetudinemque haberet pugnandi : quid aliud figuravit, nisi quod populum christianum vult esse exercitatum, peritum et promptum ad spiritualia contra invisibiles hostes certamina, et contra aciem vitiorum, imo et contra hostes fidei christianæ visibiles, et contra rei publicæ inimicos, quos omnes inter Christifideles venire permittit, ut in eis erudiat Christianos ad hujusmodi prælia virtuosa? Indigent igitur Christiani gratia discretionis spirituum, fortitudinis dono, et omni armorum spirituali apparatu, quemadmodum ad Ephesios hortatur Apostolus : Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, in omnibus sumentes scutum fidei ;1 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, orantes omni tempore in spiritu. Ecce quid ad unumquemque nostrum pertineat, qualiter debeamus jugiter supra custodiam nostram stare, et contra adversarios nostræ salutis pugnare, qui per satrapas Philistinorum et ceteras gentes incredulas designantur.2 Possunt quoque per quinque satrapas, intelligi quinque sensus exteriores, qui satis rapiunt oblectamenti in suis objectis contra imperium rationis, et mentis dominari conantur. Contra quorum abusum pugnare tenemur, quia per hoc Dominus experitur, quod mandata ejus obdienter audimus.

Insuper, sicut filii Israel ex societate et convictu Chananæorum, ad profana connubia, deinde ad idololatriam sunt dilapsi, ac Deum verum obliti, et ingratissimi facti : sic religiosi claustra sua egrediendo, et inter sæculares manendo, vescendo ac conversando, ad diversa ac gravia vitia devolvuntur, mente infrigidantur ; nec solum spirituales, sed et carnales interdum fornicationes noscuntur sceleratissime nimis incidere. Vitanda ergo sunt eis omnia ista, quantum fieri potest : in cujus rei figuram, Deus prohibuit Israeliticæ plebi societatem et convictum Chananæorum. Amplius, sicut filii Israel contra Deum superbe erecti, a rege Syriæ sunt oppressi, humiliati, et vili servituti subjecti ; ita qui se in cornibus extollunt superbiæ, et de sæculari aut spirituali præsidentia intumescunt, relinquuntur a Domino, et ei qui est rex super omnes superbiæ filios, mox subduntur, atque vilissimæ servitutis jugo premuntur.3 Interdum quoque humiliantur in vita præsenti a visibilibus inimicis, aut certe viris justis.4 Siquidem sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis, qui deponit potentes de sede, humilesque exaltat.5 Et clamaverunt ad Dominum. Sic et nos in omni necessitate, tribulatione, angustia, non cessemus toto affectu clamare ad Dominum, ut succurrat, eripiat et conservet nos: imo et antequam juste affligamur pro nostris piaculis, pœnitere et veniam obtinere nitamur. Discamus quoque exemplo filiorum Israel Dominum efficaciter exorare, ut judicem suscitet nobis, id est, prælatum nobis donet idoneum, et prædicatorem condignum, cujus directioni, increpationi, judicio, cum omni gratiarum actione jugiter acquiescamus. Præterea, sicut Othoniel processit ad pugnam contra adversarios populi, cui præerat ipse; sic omnis qui præest, satagat pro grege sibi commisso efficaciter præliari, orando, exemplariter conversando, docendo, et omni modo sibi possibili subditorum procurando salutem.

Postremo, per Othoniel intelligi potest Christus verus salvator, quem Pater misit in redemptionem Israelitarum et gentium universarum: de quo Isaias prædixit: Requiescet super eum Spiritus Domini; et judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis.6 Rursus, per Othoniel potest bonus prælatus, seu quicumque justus judex ac princeps signari, qui bonum rei publicæ toto exquirit corde, et illud tuetur, ac pro ereptione plebis sibi commissæ, omni qua potest virtute laborat. Origenes demum, per Othoniel intelligit triumphantis Ecclesiæ Angelum sanctum, ad custodiam et subventionem hominum desuper missum. Et super illud, Mortuus est Othoniel, ait: Quare defunctus est? Quia jam indignus erat populus habere judicem talem, id est tam bonum. Nam et eo defuncto, ut subdit Scriptura, adjecerunt filii Israel facere malum. Super illud quoque, Quanto tempore servierunt Baalim, quod in Septuaginta habetur, disseruit: Disce, o tu qui peccasti, tanto tempore te humiliare, pœnitere et satisfacere coram Deo, quanto tempore te errasse et peccasse cognoscis. Non exspectes ut humiliet te adversarius, et necessitas pœnitentiam invito extorqueat, sed pœnitendo præveni manus illius: quia si te tu ipse correxeris, pius est Dominus qui vindictam suam temperet ei, qui pœnitendo illam prævenit. Tu ergo in confessione præoccupa faciem Judicis summi, et veniam consequeris.7

Footnotes

  1. Ephes. vi, 13, 14, 16, 18. ↩

  2. Habac. II, 1. ↩

  3. Job xli, 25. ↩

  4. Eccli. x, 17. ↩

  5. Luc. I, 52. ↩

  6. Is. XI, 2, 4. ↩

  7. Ps. XCIV, 2. ↩

Chapter 7 of 35