Articulus 7
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI: ADDIDERUNT AUTEM FILII ISRAEL FACERE MALUM IN CONSPECTU DOMINI.
MODO describitur secunda filiorum Israel oppressio generalis in terra promissionis. Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini omnia intuentis:1 in quo patet magna eorum pronitas ad peccandum, quoniam Othoniel mortuo, statim redierunt ad solita crimina. Porro malum quod facere præsumpserunt, fuit præcipue idololatria. Et ponitur hic malum, pro malorum (id est culparum) congerie, quoniam multa atque enormia patrabant facinora. Qui confortavit adversus eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. Circa quod loquitur Origenes: Nostris vitiis vires hostium augentur ac nutriuntur, id est, vitiorum nostrorum demeritis, Deus auxilium suum abstrahit nobis, et hostes confortat, prævalereque sinit, imo et facit. Et copulavit ei filios Ammon et Amalec, id est, permisit, aut etiam instigavit Ammonitas ac Amalecitas ad auxiliandum Moabitis. Amalecitæ autem erant valde atroces Israelis hostes ab eo tempore, quo sub Moyse cæsi fuerunt a Josue. Circa hoc quæri posset: si Deus confortavit Moabitas contra Hebræos, et Ammonitas Amalecitasque instigavit, ut ferrent auxilium regi Moab, ergo non peccaverunt Israelem vastando. Et respondendum, quod potestas hostium fuit a Deo, non autem potestatis abusio. Deus quoque confortavit et instigavit illos ad invadendum Hebræos, ad puniendum Hebræorum peccata, in quantum illa punitio fiebat justo judicio. Sed illi non prosequebantur confortationem, instigationemque illam ea intentione, nec justo judicio, sed ex crudelitate, cupiditate et odio. Sic per Jeremiam et Ezechielem Deus frequenter testatus est, se convocare et confortare regem Babylonis adversus Jerusalem ac ceteras nationes, sicut de hoc super Prophetas plenius scripsi.2
Abiitque Eglon cum auxiliariis suis, recedendo de terra sua ad terram Israelitarum, et percussit Israel, occidendo multos Hebræos, et possedit urbem Palmarum, id est Jericho: quæ tamen (ut patuit) nondum fuit reædificata. Sed, ut in Ecclesiastica fertur historia, Fecit sibi domum in loco quo antea Jericho stetit: quod, ut reor, fecit in contemptum Israel, eo quod post transitum Jordanis, filii Israel primo urbem illam obtinuerunt ac destruxerunt; et terram circumjacentem possedit rex Eglon. Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis, solvendo tributa, et exhibendo dura obsequia, ut moris est victis. Et videtur Origenes sentire, quod tot annis servierunt vitiis jam præfatis, idcirco tot annis pœnam luerunt. Nam ait: Certum est, secundum modum peccati, conversionisque dilationem, castigationis tempora terminari seu definiri.
Et postea clamaverunt ad Dominum, id est, de suis peccatis pœnitentes, veniam et auxilium petierunt a Deo, videntes sibi idolorum cultum obesse, non prodesse. Et mirum, quod infra tot annos non clamaverunt ad Dominum, sed post eos: quo constat, quam excæcati erant et indurati, propter quod acerrima disciplina indiguerunt. Qui suscitavit eis salvatorem, vocabulo Aod, filium Gera filii Jemini. Per Jemini quidam intelligunt Benjamin, quidam aliquem vilem et malitiosum de Benjamin tribu. Unde Magister in historiis scribit: Jemini quidam dicunt fuisse quemdam vilem de Benjamin, qui posteris suis legitur ob ignominiam suam sæpe improperatus. Unde primo Regum habetur:3 Audite me, filii Jemini. Hebræi vero tradunt hunc fuisse Benjamin, et per aphæresim, id est talem figuram, ubi nos ponimus, Jemini, ponunt, Jamin, quod sonat dextrarium vel dextralem.4 Benjamin autem, filius dextræ interpretatur. Qui utraque manu pro dextera utebatur: quia tam prompte ac potenter utebatur sinistra, ut dextera, imo et fortius, secundum Hebræos: propter quod dicunt, quod fuit debilis dextera manu, non simpliciter, sed comparative. Etenim tales solent in sinistræ usu esse potentiores. Septuaginta tamen, Ambidextrum transtulerunt.
Miseruntque filii Israel per illum munera, id est tributa, aut etiam quædam jocalia aut encænia ad impetrandum clementiam, regi Moab. Qui Aod fecit sibi gladium ancipitem, id est, ensem ab utraque parte acutum fecit sibi parari, habentem in medio capulum, id est manubrium, longitudinis palmæ manus, videlicet breve, ut minus consideraretur; et accinctus est eo subter sagum, id est infra pallium militare formæ quadratæ, in dextero femore: quia sic sibi magis conveniebat, si erat fortior in sinistra, quemadmodum fortiores in dextera suspendunt ensem suum in sinistro latere. Porro si in usu utriusque manus fuit æque robustus, dici potest, quod ideo gladium in dextero posuit femore, ut minus notaretur ense accinctus, et eum improvisius posset extrahere. Sic et secundo Regum legitur Joab vestitus tunica stricta, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, etc.5 Ex his apparet, quod Aod intendebat, si posset, mittere manum in Eglon. Obtulitque munera Eglon regi, id est, præsentavit et dedit ei ex parte filiorum Israel. Erat autem Eglon crassus nimis. Septuaginta transtulerunt, Erat Eglon exilis valde: quod secundum Augustinum, intelligendum est a contrario sensu, seu per antiphrasin, secundum quod mons dicitur a movendo, et lucus a lucendo. Et tertio Regum :6 Benedixit Naboth Deo et regi, id est maledixit.
Quumque obtulisset regi munera, prosecutus est socios qui cum eo venerant, id est, cum sociis sui itineris Israelitis rediit usque ad Galgalam. Et reversus de Galgalis ubi erant idola. Eglon quippe posuerat deos suos seu eorum simulacra in Galgalis, in contemptum et irrisionem filiorum Israel, qui locum illum reputabant specialiter sanctum : quoniam transito Jordane, fixerunt ibi tabernaculum Dei cum arca, celebraveruntque Pascha, et circumcisi fuerunt ibidem. Quemadmodum Hadrianus imperator in christianæ religionis contemptum, statuit simulacra Veneris atque Adonidis in loco ubi natus est Christus ;7 Antiochus quoque statuam Jovis in templo Dei in Jerosolymis, ut primo Machabæorum describitur.8 Itaque Aod viso tanto sacri loci contemptu, zelo Dei accensus, ad Eglon mox rediit, et dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex, id est, occultum et mysteriale quid habeo tibi insinuare sermone aut facto. Dicuntque aliqui, quod verbum accipitur hic pro facto, secundum quod quarto Regum loquitur Ezechias : Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis.910 Et ille, scilicet rex, imperavit silentium ; et ut esset major opportunitas audiendi verbum secretum, jussit adsistentes exire. Ideo subditur : Egressisque omnibus qui circa eum erant, ingressus est Aod ad eum, propius accedendo. Sedebat autem in æstivo cœnaculo solus post aliorum egressum.
Dixitque Aod : Verbum Domini habeo ad te. Et sumitur hic verbum pro somnio seu visione, secundum Petrum Comestorem, ut sit sensus : Revelationem ex parte Dei tibi habeo indicare. Quo audito, rex quasi ad reverentiam revelantis Dei surrexit, sicut subjungitur : Qui statim surrexit de throno, id est sede regali. Aliqui dicunt, quod non oporteat in his excusare ipsum Aod de mendacio, præsertim quia mendacium istud fuit officiosum, scilicet ad liberationem filiorum Israel ordinatum; nec Aod commendatur de isto mendacio, sed de zelo Dei et pietate ad populum suum : quemadmodum Judith et obstetrices non de suis mendaciis, sed de pietate et sollicitudine pro populi et infantium Israel liberatione laudantur.1112 Augustinus vero et Glossa ac alii multi dicunt, quod Aod non mentiebatur in his, quia secretum opus et occultum sermonem habebat ad regem, quoniam ex divina inspiratione dixit et fecit ista : imo secundum Augustinum, Deus præcepit ei hæc facere, quem populo suo suscitavit in salvatorem. Et istud melius sonat.
Extenditque Aod sinistram manum, et tulit, id est extraxit, sicam de dextero femore suo. Sica vocatur gladius brevis. Unde in Actibus Apostolorum imponitur Paulo, quod eduxerit in desertum quatuor millia virorum sicariorum, qui scilicet talibus gladiis utebantur.13 Infixitque eam in ventrem ejus tam valide, ut capulus, id est manubrium ferreum, sequeretur in vulnere : sicque et capulus videtur ventrem intrasse ; atque pinguissimo adipe stringeretur ; nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : quoniam properavit recedere, atque ut ministri regis, viso tam horribili genere mortis proprii regis, gravius terrerentur. Licuit autem huic Aod, ita circumvenire et occidere regem, tanquam publicum plebis Dei tyrannum, et sicut licuit in præliis justis uti insidiis. Statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt, sicut in mortibus tam violentis et repentinis fieri solet, ut et in suspensis urinam emittentibus cernitur. Aod autem clausis diligentissime ostiis cœnaculi, et obfirmatis sera, ne servi subito introeuntes, viderent quid esset actum, per posticum, id est secretum locum et exitum, egressus est, ne quis eum conspiceret exeuntem. Tamen, ut quidam ait, in Hebræo habetur, Per porticum ; sed credibilius videtur, quod per secretum exierit locum. Et forte dictio illa Hebraica, est ad utrumque æquivoca.
Servique regis ingressi, forte aliquam domum aut cameram stantem ante cœnaculum, viderunt clausas fores, id est januas, cœnaculi. Exspectantesque diu donec erubescerent, quod rex tam diu occuparetur purgando alvum, ut ipsi suspicabantur, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem. Circa hoc loquitur Augustinus: Quomodo servi clave aperuerunt, quod Aod clave non clauserat? aut si Aod clave clauserat, quomodo eam secum non asportavit? Ad quod respondet, quia alia clavis allata est, aut tale fuit genus clausuræ, quod sine clave poterat claudi, non tamen sine clave aperiri, ut videmus in januis quæ impulsione clauduntur. Et aperientes, invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum: quo viso, turbati ac territi sunt, quemadmodum servi Holofernis, quum audissent quod occisus esset a Judith.14
Aod autem, dum illi turbarentur, effugit et pertransiit locum idolorum, videlicet Galgalam, ubi rex sua posuerat idola, unde reversus fuerat; venitque in Seirath, id est in urbem sic dictam, in tribu et monte Ephraim sitam; statimque insonuit buccina in monte Ephraim, tanquam jam victor, aut de victoria certus. Descenderuntque cum eo filii Israel, quibus per nuntios aut et proprio ore significavit qualiter regem occiderit: ideo animati, descenderunt cum eo de monte; ipso in fronte, id est principio exercitus, gradiente, tanquam audace ac strenuo duce ad pugnandum in primis parato, quemadmodum de Juda legitur Machabæo et Jonatha ejus fratre.15 Qui dixit ad eos: Sequimini me, tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis, quæ transmittunt in Moab, id est, circa aquas Jordanis se posuerunt, ubi poterat Moabitis esse regressus ad terram suam. Et non permiserunt transire quemquam de Moabitis, qui ita erant turbati ex inopinato regis16 sui interitu, quod mens atque consilium fugit ab eis; sed percusserunt Moabitas tempore illo circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit; humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel. Et quievit terra octoginta annis, in quibus comprehenduntur decem et octo anni servitutis, ut dictum est, a præliis.
Post hunc fuit Samgar filius Anath, id est, post Aod præfuit judex nomine Samgar, de quo non exprimitur de qua tribu exstiterit, qui percussit de Philistæis sexcentos viros vomere: quia Philistæi isti voluerunt terram Israel introire et impugnare. Aliqui autem dicunt non esse verisimile, quod solus percussit tot viros, quum tamen Deo auxiliante id fecerit. David quoque legitur octingentos viros occidisse impetu uno, et Samson mille, mandibula asini.1718 In Scholastica autem fertur historia, quod Samgar eodem obiit anno: ideo tempus præsidentiæ suæ non computatur. Et ipse quoque defendit Israel ab impugnatione hostili. Et videtur fuisse rusticanus agricola, sicut et Glossa ex verbis innuit Origenis.
Deinde describitur tertia Israelitarum tribulatio generalis. Addideruntque filii Israel facere malum post mortem Aod. Quare non ait, Post mortem Samgar?19 Quia, ut dictum est, valde modico tempore præfuit. Et tradidit illos in manus Jabin regis Chanaan. Ex hoc elicitur, quod Chananæi desierunt jam esse tributarii Israelis, et regem sibi fecerunt. Qui regnavit in Asor, quæ fuit urbs metropolis, de qua in Josue libro legitur:20 Quæ antiquitus primatum tenebat inter omnia regna illa.21 Legitur quoque ibi, quod Josue eam combussit, sed interim fertur a Chananæis reædificata. Vel dicitur Jabin iste regnasse in Asor, id est in territorio, in quo Asor antea stetit, quemadmodum Eglon asseritur possedisse urbem Palmarum.22 Denique Josue scribit, quod Jabin rex Asor misit ad Jobab; sed ille alius fuit ab isto. Estque probabile, quod iste de illius semine fuit: propter quod rursus sibi usurpavit regnum terræ illius. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram. Ipse autem Jabin habitavit in Haroseth Gentium, id est in urbe sic dicta, vel propter multitudinem habitatorum suorum, vel quoniam diversarum linguarum aut nationum gentes morabantur in ea.
Erat autem Debora prophetis uxor Lapidoth, id est viri sic dicti, qui infra vocatur Barac, ut communiter dicunt expositores. Et quid contra hoc objici posset, infra tangetur. Denique, ut asserit Origenes, de nullo judicum ait Scriptura, quod fuit propheta, sed de sola Debora hoc testatur, ne eam quis ob sexus fragilitatem contemneret, tanquam ad judicandi officium minus idoneam. Quæ judicabat populum in illo tempore. Quamvis secundum communem legem deceat feminas regi et judicari a viris, omnipotens tamen Deus qui supra omnem est legem, aliter potest disponere. Est equidem sexus femineus, sexus subjectionis, non superpositionis, et feminæ communiter sunt debilis rationis. Sed Creator omnipotens per dona gratiæ potest eas viris virtuosiores et sapientiores efficere: et forte ad humiliandum superbos ac rebelles Israelitas, feminam eis præfecit in judicem. Et sedebat sub palma quæ illius nomine vocabatur, videlicet palma Deboræ, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ibi, inquam, sedebat tempore opportuno, ut unicuique indigenti consilio aut judicio pateret ad eam accessus. Propter quod subditur: Ascendebantque ad eam filii Israel: sedit enim in monte Ephraim; in omne judicium, id est, pro obtinendo justo judicio seu sano consilio in causa quacumque.
Quæ misit et vocavit per nuntium ad se, Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali. Ex hoc argui posset, quod non erat idem vir Lapidoth et Barac, vel quod non fuit Deboræ hujus maritus, quia tam remote ab invicem habitabant, et in terra tribuum diversarum. Cedes etenim fuit urbs tribus Nephthali, Debora vero in terra tribus Ephraim morabatur. Hinc, ut refert Lyra, quidam Hebræi dicunt, quod Lapidoth sit nomen commune, significans, lichinariam: ideo dicunt eam sic appellatam, quoniam pro lucernis in tabernaculo Domini lucentibus, lichinia faciebat. At vero qui dicunt Lapidoth et Barac fuisse virum eumdem binomium, probant hoc, quia utrumque nomen eamdem habet interpretationem: quia utrumque coruscatio interpretatur; et hi dicere possunt, quod Barac forte pro tunc, quando sic vocabatur, ex aliqua causa ad tempus erat in Cedes Nephthali, quamvis alias habitaret cum Debora. Dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israel, id est, mihi revelavit se velle, et ejus præceptum mihi jam notificatum, tibi denuntio, videlicet: Vade, descende, et educ exercitum in montem Thabor: in quo Christus coram tribus Apostolis fuit transfiguratus, estque mons ille in Galilæa;23 tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon, insinuando eis qualiter tibi revelavi præceptum Dei de his agendis, ut sint de victoria certi. Ego autem adducam ad te. Hoc dicitur ex persona Dei, non Deboræ: ut sit sensus, Ego Dominus adducam ad te, in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, et omnem multitudinem ejus: id est, sic disponam, quod venient contra te ad pugnandum in loco torrentis Cison, hoc est, permittam ut ex instigatione angelorum malorum atque ex propria animositate tibi occurrant. Et tradam eos in manu tua.
Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam quo Dominus jussit; si nolueris venire mecum, non pergam. Tanquam dicat: Indigeo tua præsentia, ut per te, quæ prophetissa es, Dominus mihi revelet quid agere debeam. Videtur Barac aliqualiter pusillanimis exstitisse, aut non satis de adjutorio Dei sperasse; vel ex humilitate hæc dixit. Et præceptum Dei putavit sic posse intelligi. Si autem culpabilis fuit, postea inde pœnituit. Vel forsitan æstimavit, quod filii Israel verbis suis non crederent, nisi Debora secum veniret. Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice tibi victoria non reputabitur, quia in manu mulieris tradetur Sisara, id est, a femina occidetur, non a te, secundum quod infra narratur: quod factum videtur propter imperfectionem ipsius Barac in spe, qui tamen postea crevit in virum sanctum, quum in epistola ad Hebræos inter sanctos ab Apostolo numeretur.24 Surrexit itaque Debora, et perrexit cum Barac in Cedes, id est oppidum illud: ex quo apparet, quod Barac habitavit ibidem. Qui accitis Zabulon et Nephthali, id est, Zabulonitis et Nephthalitis ad se convocatis, ascendit cum decem millibus, quæ erant de duabus his tribubus, habens Deboram in comitatu suo, ut sanctæ feminæ meritis, precibus, consilio, revelatione adjuvaretur.
Haber autem Cinœus, id est vir ille sic dictus, quoniam erat de semine Jethro, qui et Cin nominatur, recesserat quondam a ceteris Cinœis fratribus, id est consanguineis suis, qui habitabant inter filios Juda, ut dictum est, filiis Hobab cognati Moysis, quia fuerunt posteri ipsius Hobab, qui fuit filius Jethro et frater Sephoræ uxoris Moysis: sicque cognatus hic sumitur pro affine. Aliqui tamen dicunt, quod ipsemet Jethro vocatus sit Hobab. Et tetenderat tabernacula usque ad convallem quæ vocabatur Sennim, et erat juxta Cedes. Fuit quippe vir dives, et pecora multa habens: propter quod tabernacula sua late tetendit in locis pascualibus extra oppidum Cedes.
Nuntiatumque est Sisaræ, quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor cum Debora, et congregavit nongentos currus falcatos, qui instar falcis cædebant, et omnem exercitum ad torrentem Cison, sicut Debora prophetavit. Dixitque Debora ad Barac: Surge, hæc est enim dies in qua tradidit, id est, dare decrevit et nunc tradet Dominus Sisaram in manus tuas. Itaque more prophetico loquitur de futuro per modum præteriti propter certitudinem prophetiæ. Sed qualiter ait nunc Debora, Tradidit Dominus Sisaram in manus tuas, quum paulo ante locuta sit, Tibi non reputabitur victoria, quia in manus feminæ tradetur Sisara? Respondetur, quod finaliter datus fuit in manus mulieris, ut interficeretur ab ea. Datus est quoque in manus Barac, ita quod eum fugavit, et exercitum ejus prostravit.
Descendit itaque Barac de monte Thabor, decemque millia cum eo; perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus, id est exsistentes in curribus, et universam multitudinem, scilicet totum exercitum, in ore gladii ad adspectum gladiorum ipsius Barac et sui exercitus. Perterruit autem Dominus Sisaram et ejus exercitum intus et extra. Nam corda eorum immutavit ab audacia ad pavorem, eaque stupida et imbecillia fecit. Hoc etenim competit Creatori omnipotenti, ad omne libitum suum alterare, afficere atque disponere cor omne creatum. Unde et Augustinus hic ait: Ecce quomodo commendat Scriptura Deum agere in cordibus hominum, ut det exitum quem decrevit. Pavere etenim fecerat Sisaram, ut adversario traderet eum. Insuper perterruit illos ab extra: quia, ut Josephus scribit, Ventus maximus et grando ac imber super eorum facies irruebant, arcus et fundæ fiebant inutiles, multi de equis suis curribusque excussi, conterebantur. In tantum ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth Gentium, et omnis hostium multitudo ad internecionem caderet, vel occisi ab exercitu Barac, vel modo prætacto. Recitat Josephus, quod in exercitu Sisaræ erant trecenta millia armatorum, et decem millia equitum, et ultra nongentos currus falcatos, et adhuc duo millia et centum.
Sisara autem fugiens, pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinœi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinœi, id est ipsum Haber et ejus domesticos. Forte enim rex ille non ita odivit Cinæos sicut Hebræos, quia non erant ex semine filiorum Israel, quos maxime odiebat. Egressa ergo Jahel in occursum Sisaræ, quem audivit venisse, dixit ad eum: Intra ad me, id est, in domum meam; intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio. Septuaginta transtulerunt, Pellibus. Fuit enim lassatus, et volebat quiescere. Dixit: Da mihi, obsecro, paululum aquæ. Per aquam solet Scriptura quemcumque potum significare, sicut per panem, quemlibet cibum. Quia valde sitio. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere. Lactis enim potatio, somnum profundum et gravia somnia inducit, ac gravat. Et operuit illum. Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi, et quum venerit aliquis, interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? respondebis, Nullus est. Tulit itaque Jahel uxor Haber, clavum tabernaculi, scilicet grandem clavum, quo in tabernaculo suo aliquando utebatur, assumens pariter et malleum. Et egressa absconse, vel ab ostio tabernaculi, vel a camera in qua Sisara jacuit, quam forte rursus intravit ad considerandum, an fortiter jam dormiret, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo, defixit in cerebrum usque ad terram, id est valde profunde, ut sit hyperbolicus sermo. Vel, Usque ad terram, id est tam valide, quod Sisara in terram de lecto prolapsus est, ut patet sequenti capitulo.25 Tempus autem, pars capitis est: pro quo Septuaginta transtulerunt, γνάθον, id est maxillam. Qui soporem morti socians, defecit et mortuus est. Circa quod quidam dicit, quod inter soporem et mortem Sisaræ non fuit temporis intervallum: quod non videtur. Sisara namque ex percussione evigilavit, quamvis magnitudine pœnæ oppressus, loqui et reniti nequiverit; nec sine actuali dolore ac pœnæ perceptione animam exhalavit. Et ecce Barac sequens Sisaram, quem adhuc vivere existimavit, ideo secundum suam reputationem eum insequebatur, veniebat. Residuum hujus capituli planum est.
Sed quæri potest, an Jahel bene egit interficiendo sic Sisaram: et quod imo, manifeste habetur sequenti capitulo. Oppositum vero probatur, quoniam afflicto non est addenda afflictio. Item fallaciter ac simulatorie se habebat ad Sisaram, dicens: Intra, Domine, ne timeas. Crudelissimum quoque videtur, hominem in somno occidere. Insuper pax fuit inter regem Sisaræ, et per consequens etiam inter Sisaram, et inter maritum Jahel ac ejus domesticos: et ita videtur Jahel fœdus pacis et amicitiæ violasse. Et respondendum, quod secundum legem communem loquendo, Jahel in facto isto fuisset reprehensibilis in quibusdam, tam in verbis quam in signis et facto; sed divino instinctu ex speciali moderamine Dei creditur sic fecisse, saltem quantum ad principale quo eum occidit. Unde Debora prophetavit, quod Sisara in manum feminæ erat tradendus, haud dubium quin a Deo, qui superbissimum principem illum voluit ita per feminam humiliare, sicut et Holofernem arrogantissimum justo judicio dejecit per Judith.26 Non tamen oportet hanc Jahel excusare in toto: nam et operi virtuoso frequenter venialia miscentur peccata. Præterea, dato quod inter Jabin et Haber Cinæum, ejusque domum, fuisset amicitiæ pacisque fœdus, illud tamen non fuit observandum in derogationem et detrimentum boni communis, cujus hostis fuit hic Sisara. Tres quoque sunt comites juramenti ac voti seu fœderis: idcirco dum observatio horum esset contra discretionem, justitiam aut veritatem, non esset laudabilis. Quidam vero hic scribit, quod quamvis inter Jabin et Haber fuisset fœdus sub juramento, tamen Jahel non tenebatur hoc observare, quia in talibus fœderibus feminæ non vocantur. Sed huic dicto obviare videtur, quod ait Glossa: Mulier ista prius amicitiæ fœdus habebat cum Sisara. Denique textus fatetur, quod pax erat inter Jabin et domum Haber Cinæi. Vir autem et uxor duo sunt in carne una, nec licet uxori nocere ei, cui maritus suus est pacificatus.27
Amplius quæri potest, an liceat unicuique occidere publicum hostem rei publicæ ac tyrannum. De hac re loquitur S. Thomas in scripto suo super secundum Sententiarum, distinctione 4, ubi inter cetera allegat Tullium, qui in libro de Officiis eos commendat, qui occiderunt Julium Cæsarem, quamvis suum amicum et familiarem, quoniam quasi tyrannus jus usurpavit imperii. Et addit Thomas ibidem: Tullius loquitur in casu quo aliquis per violentiam subripit sibi dominium, nolentibus subditis, vel etiam ad consensum coactis, et quando recursus haberi non potest ad superiorem, per quem de invasore queat judicium fieri. Tunc enim qui ad liberationem patriæ tyrannum occidit, laudatur et præmium accipit. Hæc Thomas ibidem.
Porro in libro de Regimine regum, diffusius de hac ipsa scribit materia, inter reliqua loquens: Si non fuerit excessus tyrannidis, utilius est remissam tyrannidem tolerare ad tempus, quam contra tyrannum agendo, multis implicari periculis, quæ sunt ipsa tyrannide graviora. Si vero sit intolerabilis excessus tyrannidis, visum fuit quibusdam ad virtutem virorum fortium pertinere, tyrannum perimere, seque pro communitatis liberatione exponere mortis periculis, quemadmodum Aod legitur Eglon regem Moab necasse. Sed hoc apostolicæ doctrinæ non congruit. Docet enim nos S. Petrus, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis dominis reverenter subdi debere:28 Hæc est, inquiens, gratia, si propter conscientiam Dei sustineat quis tristitias, patiens injuste. Unde quum multi Romanorum Imperatores fidem Christi persequerentur tyrannice, et magna multitudo tam nobilium quam populi esset ad fidem conversa, non resistendo, sed mortem patienter et ardenter sustinendo, laudabiles facti sunt. Esset quoque hoc multitudini et ejus rectoribus periculosum, si privata præsumptione aliqui attentarent præsidentium necem, etiam tyrannorum. Plerumque enim hujusmodi periculis magis exponunt se mali, quam boni. Malis autem grave solet esse dominium regum, non minus quam tyrannorum: quia secundum sententiam Salomonis, Dissipat impios rex sapiens. Magis ergo ex hujusmodi præsumptione immineret periculum multitudini de boni regis amissione, quam remedium de tyranni subtractione.29 Ideo contra tyrannorum sævitiam procedendum videtur publica auctoritate, non præsumptione aliquorum privata. Hæc Thomas, qui in libro præallegato conscribit et alia multa de ista materia.
Footnotes
-
Biblia pleraque alia hic continuant capitulum tertium. ↩
-
Jer. 1, 15: Ezech. xxx, 24, 25. ↩
-
1 Reg. xxii, 7. ↩
-
Gen. xxxv, 18. ↩
-
11 Reg. xx, 8. ↩
-
III Reg. xxi, 10, 13. ↩
-
Josue iv, 19; v, 3, 10. ↩
-
I Mach. i, 57. ↩
-
IV Reg. xx, 15; ↩
-
Is. xxxix, 2. ↩
-
Judith xv, xvi; ↩
-
Exod. i, 20, 21. ↩
-
Act. xxi, 38. ↩
-
Judith xiv, 17. ↩
-
I. Mach. v, 43; Cf. Ibid. xvi, 6, ↩
-
* dimiserunt ↩
-
Judic. xv, 15. ↩
-
II Reg. xxiii, 8. ↩
-
* Biblia alia hic suum exordiuntur capitulum quartum. ↩
-
Josue xi, 10. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Judic. iii, 13. ↩
-
Matth.xvii, 1, 2. ↩
-
Hebr. xi, 32. ↩
-
Judic.v, 27. ↩
-
Judith xiii, 1 et seq. ↩
-
Gen. II, 24. ↩
-
I Petr. II, 18, 19. ↩
-
Prov. XX, 26. ↩
Chapter 8 of 35