Skip to the text

Articulus 8

DE SENSU EJUSDEM QUARTI CAPITULI MYSTICO.

SICUT præhabitum est, Judaicus populus figura fuit populi christiani, et quidquid in filiis Israel corporaliter ac litteraliter gestum est, in Christianis spiritualiter, imo et sæpe corporaliter adimpletur; et quia per septenarium universitas designatur, possunt per septem illas Israeliticæ plebis oppressiones et servitutes, intelligi universæ persecutiones quæ Christianis propter eorum peccata illatæ sunt, inferuntur aut infligentur. Præterea, sicut filii Israel ab una tribulatoria et hostili servitute erepti, paulo post recidivaverunt, ita in Christianis multoties actum est. Quemadmodum etiam populus ille post ruinam et deformationem sæpe est reformatus, sic Dominus et Salvator suam frequenter reformavit Ecclesiam. Amplius, quoniam judices illi erant viri mirabiles, virtuosi, prudentes, in salutem plebis Israel suscitati a Domino; idcirco per unumquemque eorum potest allegorice Christus intelligi secundum aliquam proprietatem, virtutem et actionem quæ in singulis illis fuit ac fulsit virtutibus. Nam quidquid perfectionis et eminentiæ erat in illis divisim et incomplete, totum simul et perfecte fuit in Christo. Potest quoque per unumquemque illorum judicum, angelicus aliquis spiritus designari, in ministerium missus eorum qui hereditatem sortiuntur æternæ salutis:1 similiter virtuosi prælati, ac principes prudentes et strenui, imo et ceteri boni Christifideles qui semetipsos efficaciter judicant, examinant et castigant, contra invisibiles hostes vitiorumque aciem pugnant idonee.

Denique, per Eglon pinguissimum regem Moabitarum, cui Dominus Ammonitas et Amalecitas adjunxit, rite accipitur carnalissimus atque turpissimus ille impius Mahometus, legifer vel potius fæcifer et seductor Sarracenorum:2 per quem omnipotens Deus occulto ac imperscrutabili judicio varias gentes falli permisit; qui carnalium voluptatum immoderatissimus exstitit doctor, amator et exsecutor, imo instar Epicuri, in illis felicitatem constituit; qui quindecim simul habebat uxores, duasque concubinas. Nec his contentus, finxit sibi a Deo permissum etiam aliorum uxores cognoscere, cognatas quoque et quascumque propinquas: sicque incestuosus fuit et adulter nequissimus. Porro, per Aod ambidextrum, intelligitur Christus, in quo nil erat sinistrum, obliquum, perversum, et omnia quæcumque fecit ac pertulit, prospera noscuntur; qui in omni eventu mansit animo constans. Hic gladio oris sui in die judicii, damnatum jam Mahometum in anima, amplius condemnabit in corpore simul et anima.

Deinde, per Jabin regem Chanaan, designatur princeps terrenus iniquus, justos infestans. Per Sisaram vero principem militiæ Jabin, quicumque minister præcipuus, domino suo in malitia se conformans: quia, ut Salomon contestatur, Rex injustus omnes ministros habet iniquos.3 Per Deboram vero prophetissam, et per Jahel, intelligitur vel ipsa Ecclesia cœlesti Sponso unita, in qua plurimi spiritu claruerunt prophetico; vel ipsa sacratissima virgo Maria, unigeniti Filii Dei Mater, singularisque Sponsa, præ cunctis gratia prophetiæ ornata. Ecclesia ergo quemcumque de filiis suis fidelem et strenuum principem frequenter admonuit, et nunc usque hortatur, ut inimicis fidei christianæ viriliter reluctetur: cui et divinum promittit auxilium. Sed ille respondet se hoc aggredi non audere, nisi Ecclesia pergat secum, id est, orationibus et sanctis suis suffragiis eum prosequatur ac tueatur: cui libenter Ecclesia annuit, attamen ei prænuntiat, quod victoria non reputabitur ei, quia in manus feminæ tradetur Sisara talis. Precibus namque et meritis Ecclesiæ, et præsertim Virginis gloriosæ, confertur contra infideles triumphus. Quemadmodum etiam Deus perterruit Sisaram et omnem ejus exercitum ad occursum Barac, ita frequenter per apparitiones cœlestes et angelicas opes, exterruit et dejecit Sarracenos contra fideles prælia ineuntes. Rursus, per Sisaram designatur diabolus, cui Dominus ait: Inimicitias ponam inter te et mulierem, id est Christiferam Virginem;4 ipsa conteret caput tuum. Hæc etenim clavo et malleo, id est acutissima sua humilitate cœlos penetrante, ac Verbi cœlestis virtute prorsus devicit diabolum. Denique, Deus ex Virgine volens suo tempore incarnari, sexum honoravit femineum, dans Deboræ gratiam prophetiæ et judicandi prudentiam, et ipsi Jahel tradens Sisaram occidendum, ut et feminæ non diffidant se ad divinorum posse pertingere perfectionem charismatum.

Amplius, exemplo Aod studeamus zelo boni communis fervere, et contra hostes Ecclesiæ continuis affectuosisque precibus compugnare; sed et ambidextri esse conc mur, quatenus tam in prosperis quam admus.5 Quemadmodum enim prospera et versis, maneamus constantes; temporalia quoque ad spiritualia efficaciter ordinespiritualia per dexteram, sic temporalia et adversa per sinistram signantur.

Footnotes

  1. Hebr. 1, 14. ↩

  2. Mahometi depictio. ↩

  3. Prov. xxix, 12. ↩

  4. Gen. III, 15. ↩

  5. Hebr. i, 14. ↩

Chapter 9 of 35