Articulus 9
DECLARATIO CAPITULI QUINTI : CECINERUNTQUE DEBORA ET BARAC FILIUS ABINOEM.
CONSUETUDO fuit sanctis hominibus utriusque sexus, post beneficia magna Deo devotissime regratiari : quod utique omnes fecerunt, corde et ore Deum laudando, et ejus beneficia recolendo. Sed quædam personæ super hoc specialia cantica ediderunt, et ea reliquerunt in scriptis, sicut et Debora ista prophetis. Cecineruntque, id est, Deum intime laudaverunt Debora et Barac filius Abinoem, in die illo dicentes. Debora sola ex tactu Spiritus Sancti creditur canticum istud composuisse ; Barac vero cecinit illud cum ea. Sic et apostolus Paulus in quarumdam suarum epistolarum exordiis sibi annumerat Timotheum atque Silvanum, quum tamen ipse solus epistolas illas dictaverit.12
Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum : id est, o vos, viri de numero tribuum Israel, qui voluntarie, non coacte, venistis ad bellum contra Sisaram, quod erat secundum humanum judicium, et quantum ad causas naturales, ac ea quæ forinsecus apparebant, valde periculosum : quia paucissimi erant Israelitæ respectu illorum Chananæorum tam fortiter armatorum, totque falcatos currus habentium, ut dictum est præcedenti capitulo ; benedicite Domino, gratias referendo, non in vobis ipsis inaniter gloriando, quia non vestris viribus prævaluistis. Et hoc ipsum exstitit donum Dei, quod tam confidenter venistis ad prælium istud. Verumtamen, quoniam Debora prænuntiavit et promisit eis ex parte Dei victoriam, non erat filiis Israel in illo congressu periculum per respectum ad causas supernaturales, videlicet habendo respectum ad certitudinem propheticæ promissionis ac divini auxilii. Denique, duplex est benedictio : Una consecrationis, et auctoritativæ est collationis : sicque superior benedicit inferiori, et Creator creaturæ, dicente Apostolo, Sine ulla contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.34 Alia est benedictio gratiarum actionis et laudis : sicque inferior benedicit superiori, et homo Deo. Porro, per animas intelligi possunt ipsimet homines, secundum quod totum significatur per partem, præsertim per partem principalem ; vel animalis vita illorum, quæ corpori et animæ est communis.
Audite, reges, auribus percipite, principes : id est, o universi magnates tam majores quam inferiores, audite hæc verba Dei, ut discatis omnipotentiam ejus, cui nullus potest resistere ; et sciatis, non in multitudine bellatorum, sed in adjutorio Altissimi vim bellorum consistere. Ego sum, ego sum quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Repetitio, est confirmatio dicti, et seriositatis ac devotionis indicium. Et congrue ait, Ego sum : quasi dicat, Tanto amplius ac specialius habeo Deum pro isto miraculoso laudare triumpho, quanto plus ceteris revelatio mihi facta est de exitu hujus belli ; et quanto mihi confusibilius exstitisset, si adversum quid contigisset populo meo ; et quanto plus plebem hanc diligo, cujus mater et judex, ac directrix sum constituta a Domino. Itaque canam Domino ore, psallam ei et mente.5
Domine, quum exires de Seir, et pertransires per regiones Edom, terra mota est. Istud consonat ei, quod in Deuteronomio Moyses loquitur : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis;6 apparuit in monte Pharan. Circa quod recitat Lyra : Dicunt Hebræi, quod Dominus primo obtulit legem filiis Esau habitantibus in monte Seir, sed ipsi noluerunt eam recipere, et tunc dedit eam filiis Israel in monte Sinai.
Sicque exponunt litteram istam, Quum exires de Seir, eo quod recusassent legem sibi oblatam. Magister quoque in historiis narrat : Tradunt Hebræi, quod Dominus misit angelos suos ad Idumæos in Seir, et ad Ismaelitas in Pharan, et obtulit eis legem : quam quum nollent accipere, venit ad Judæos in Sinai cum multis millibus angelorum, et legem contulit ibi Hebræis.
Istud secundum Lyram, videtur esse ficticium : quia secundum veteris Testamenti Scripturas, populus Hebræorum fuit specialiter a Deo electus, ut Christus nasceretur ex eo : propter quod speciali sanctitate debebat pollere. Unde a ceteris sunt segregati per fidem et cultum unius Dei, deinde per circumcisionem et legis susceptionem. Hinc expositores catholici sic exponunt : Domine, quum exires de Seir, Idumæos in suis erroribus ac idololatriis juste derelinquendo. Verumtamen præfato dicto Hebræorum consonare videtur quod ait Glossa : Exisse dicitur Dominus de Seir, et transisse per regiones Edom, quoniam Idumæis legem recipere nolentibus, dedit eam Judæis in monte Sinai. Cur autem dicuntur Idumæi eam recipere noluisse, nisi quia eis offerebatur ? Hoc quoque videtur littera ista prætendere, dicendo : Et transires per regiones Edom. Siquidem propter præfatam relictionem, non apparet quod diceretur transisse per regiones Edom. Itaque probabiliter dici potest, quod Deus ex sua pietate per merita sanctorum patriarcharum Abrahæ et Isaac, obtulit Idumæis et Ismaelitis legem, saltem per inspirationes angelicas et divinos instinctus, exhortando illos interius ad fidem et cultum unius veri Dei. Propter quod dicitur transisse per regiones Edom, taliter visitando corda habitantium ibi; sed quia non erant electi, ut filii Israel, non dedit eis gratiam recipiendi legem tam sanctam : nihilo minus fecit quod fuit in se. Porro Seir quandoque est nomen montis in terra Idumæorum, quandoque pro terra illa accipitur. Edom quoque est proprium Esau nomen ; interdum pro Idumæa suscipitur.
Et quamvis Idumæa fuit regio una, nunc tamen pluraliter dicitur, Per regiones : vel propter diversas regni illius partes, vel quia plurale pro singulari est positum.
Tunc itaque terra mota est, juxta illud in Psalmo : facie Domini mota est terra.7 Quum equidem Dominus legem erat daturus, totus mons Sinai fuit igne opertus, et nubes densissima operuit illum.8 Ex qua clangor buccinæ, fulgura atque tonitrua procedebant, ex quibus mons Sinai contremuit, vel secundum apparentiam, aut vere realiter. Sed et filii Israel in circuitu ejus stantes, vehementer contremuerunt : sicque de eis potest intelligi, quod terra dicitur mota. Cœlique ac nubes distillaverunt aquis : quia ex nube illa densissima diffundebatur tunc aqua, qua cœli aerei, id est partes aeris, ibi madebant. Vel ideo ait, Cœli, quoniam ad generationem nubis illius, influentia cœlestis forsan cooperabatur : imo Cœli, id est, angeli sancti habitantes in cœlis, nubem illam produxisse creduntur, sicut et cetera mira quæ ibi fiebant.
Montes fluxerunt a facie Domini, id est, ex præsentia majestatis divinæ, montes in quibus Deus mirabilia fecit, et per suos effectus apparuit, quasi defecisse a sua naturali vi ac dispositione videntur, prout de monte Pharan et Seir prætactum est. Interdum etiam, Deo jubente, translati et comminuti ac complanati sunt montes, juxta illud Job : Qui transtulit montes de locis suis.9 Et in Numerorum libro :10 Scopuli torrentium inclinati sunt. Et Sinai a facie Domini Dei Israel, id est, mons Sinai, in legislatione specialiter fluxit modo jam dicto, et aliqua pars ejus forte consumebatur ex actione ignis et pluviæ. Sic igitur fluxit a facie Dei, qui super montem illum descendit per subjectam creaturam, puta per angelos sanctos ac metuendos effectus, ita quod mons ille maximo igne atque densissima nube opertus, vix apparebat: propter quod fluxisse asseritur. Sic quoque spiritualiter creatura Deum sublimiter contemplando, dum per raptum in ipsum demergitur, deficere et quasi in nihilum redigi perhibetur. Non quod sit totus in pulverem resolutus, secundum quod impiissimus et stolidissimus Mahometus in suo recitat Alcorano, quod Moyse in montem Sinai ascendente, mons ipse totus in pulverem est redactus, ita quod Moyses cecidit quasi mortuus, atque in terra jacens læsus, clamavit: O Domine, ego sum primus credentium in te.
In diebus Samgar filii Anath, qui post Aod fuit judex Israel tempore modico, ut supra patuit, in diebus Jahel uxoris Haber Cinæi, quieverunt semitæ. Quod dupliciter potest exponi: Primo, quod hostes quieverunt a semitis Israel, eas non ingrediendo ad impugnandum ut ante, præsertim postquam Samgar percussit de Philistæis sexcentos viros vomere uno, et postquam Jahel Sisaram interfecit; tempore autem intermedio intraverunt et prævaluerunt. Secundo, quod in diebus Samgar et Jahel quieverunt semitæ, ita quod filii Israel non audebant secure transire per consueta suæ terræ itinera, timore Philistinorum et Chananæorum terram Israel deprædantium, latrocinantiumque in ea. Nec enim Samgar potuit Philistæos plene compescere; et usque ad tempus quo Jahel Sisaram interemit, filii Israel fuerunt multis annis a Chananæis oppressi, ut præcedenti narratur capitulo. Et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios: quia adversariorum timore, declinabant ab itineribus rectis, ne inciderent hostium manus. Vel sensus est, quod adversarii filiorum
Judic. III, 31.
Ibid. IV, 3.
Israel jam præfati, diverterunt frequenter a callibus rectis, ut magis secretiusque nocerent, ut latrunculis atque prædonibus moris est. Cessaverunt fortes in Israel, id est, per decem et octo annos, quibus filii Israel servierunt Jabin regi Chanaan, pauci aut nulli viri virtutum ac fortes fuerunt in populo Israel. Nec adversariis suis audebant resistere, ideo subditur: et quieverunt a præliis; sed erant formidolosi et corde infirmi. Donec surgeret Debora, surgeret mater in Israel, id est, quousque Deus per Deboram prophetissam, judicem ac matrem spiritualem Israeliticæ plebis, hortaretur et confortaret filios Israel.
Nova bella elegit Dominus, id est, insolito modo devicit hostes, quia per feminas triumphavit. Nam Deboram suscitavit ad vocandum et confortandum Barac ac alios filios Israel, atque in manus Jahel tradidit Sisaram. Et portas hostium11 ipse subvertit, id est, filiis Israel dedit potestatem vastandi urbes eorum, a quibus paulo ante opprimebantur, quum tamen filii Israel essent inermes. Unde subjungitur: Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel: id est, nec clypeus nec hasta inventi sunt in exercitu Israel, in quo primo erant decem millia; deinde, quum prævalere cœpissent, multi ex tribubus Israel accurrerunt, ita quod usque ad quadraginta millia aut circiter excreverunt. Quemadmodum vero Glossa testatur, Jabin rex Chanaan abstulit filiis Israel arma, sicut et Philistæi primo Regum eis fecisse leguntur.
Cor meum diligit principes Israel. Hoc secundum Glossam, ex persona Dei inducitur, qui fideles duces ac judices Israel diligebat, præsertim prædestinatos. Potest tamen ex persona Deboræ accipi, quia et ipsa spiritualiter ac cordialiter seu intime diligebat principales hujus exercitus. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, id est periculo corporali, benedicite Domino, sicut expositum est. Porro spirituali discrimini, puta periculo peccati mortalis, nullus debet se exponere seu offer-
1 Reg. XIII, 19. re, imo hoc esset peccatum mortale. Qui ascenditis super nitentes asinas , id est, o vos, filii Israel, qui super pulchras et validas asinas de præda hostium acquisitas ascenditis, et sedetis in judicio, id est, aliis præestis ad judicandum, et ambulatis in via.12 Quamvis enim Debora et alii fuerint judices principales, tamen sub eis minores aliqui judices erant. In Hebræo, ut ait Glossa, habetur : Sedentes super judicium, et ambulatis in via, id est, qui nunc secure pergitis per itinera terræ Israel, per quæ paulo ante non audebatis transire præ adversariorum formidine. Loquimini, id est, sequentia verba proferte : Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, id est in terra hac Israel, in qua divina virtute confracti sunt miraculose currus Chananæorum, et ipsi Chananæi miraculose occisi sunt secundum modum in præcedentis capituli expositione inductum ; ibi narrentur justitiæ Domini, id est justa judicia Dei, et justi effectus suæ justitiæ, quibus hostes Israel trucidavit, quia tyrannice et prava intentione filios Israel conculcabant ; et clementiæ in fortes Israel, id est miserationes et beneficia Dei quæ impendit Israelitis, quorum peccatis ignovit, et eos insuper fecit triumphatores.13 Tunc descendit populus Domini ad portas, id est, populus Israel accessit urbes adversariorum, et obtinuit principatum super eosdem.
Surge, surge, Debora; surge, surge, et loquere canticum. His verbis sancta mulier præ abundantia spiritualis lætitiæ de exaltatione divinæ justitiæ et pia sui populi ereptione, se ipsam hortatur ad laudandum et regratiandum Domino Deo. Itaque, surge, id est, mente ad Deum te erige, atque ad ejus honorem erecto sta corpore, et loquere canticum. Verumtamen in Hebræo non habetur, Surge, surge, Debora, ut asserit Glossa ; sed, Expergiscere spiritu, scilicet prophetiæ. Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem, id est, eos qui in bello occisi non sunt, cape ac tene.
Salvatæ sunt reliquiæ populi, id est, residui ex Israel prævaluerunt in prælio. Dominus in fortibus dimicavit, id est, per fortes Israel viros contra Chananæos pugnavit ; vel, Dimicavit in fortibus, id est contra robustos adversarios nostros. In Hebræo, secundum Glossam, habetur : Dominus propter me in fortibus dimicavit : et est vox totius populi Israel, Deo gratias referentis. Ex Ephraim delevit eos in Amalec : id est, per Josue Ephratæum Dominus debellavit fortes filiorum Israel inimicos in Amalecitis, ita quod adversarii illi fuerunt ipsimet Amalecitæ. Quemadmodum enim in Exodo legitur, Josue fugavit Amalec et populum ejus in ore gladii.14 Deinde Debora prophetavit de expugnatione Amalecitarum tunc futura per Saul. Et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec, id est, o tu, princeps seu popule Amalecitarum, Deus dimicabit contra populos tuos ex Benjamin, id est per Saul regem ortum ex Benjamin tribu, post Josue Ephraitam.
De Machir principes descenderunt et de Zabulon, qui exercitum ducerent ad bellandum, id est, duces hujus nostri exercitus, partim nati fuerunt de stirpe Machir filii Manassæ, et partim de tribu Zabulon. Duces Issachar fuerunt cum Debora, id est, aliqui aliorum ductores nati ex tribu Issachar, associaverunt se Deboræ, et Barac vestigia sunt secuti, id est, cum eo processerunt ad pugnam. Circa quod ait Glossa : Quædam pars illorum mansit cum Debora ad laudandum Deum ac deprecandum, pars autem alia est secuta Barac ad populum Israel exhortandum, et ad Sisaram debellandum. Qui Barac quasi in præceps et barathrum, se discrimini dedit, id est, secundum humanum judicium et apparentiam exteriorem, apertissimo et ingenti periculo se commisit, cum paucis inermibus eundo ad pugnam contra tantum Chananæorum exercitum. Vel, Dedit se discrimini, quasi in præceps et barathrum, id est, adversarios insecutus est per loca aspera, in quibus præcipitia erant et valles profundæ ac foveæ : imo secundum Glossam, præcipitavit se in torrentem Cison, adversarios persequendo.
Itaque commendatis Israeliticis qui venerunt ad pugnam, increpantur qui non venerunt. Diviso contra se Ruben, id est tribu Ruben separante se ab his qui transierunt ad pugnam, vel potius tribu illa inter se per intestinam dissensionem discordiamque divisa, quoniam quidam in ea hortabantur ire ad prælium, alii dehortabantur, magnanimorum reperta contentio est, id est, qui vere magnanimes erant in tribu illa, et parati ad pugnam, contra imparatos ac timidos contenderunt. Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? id est, cur tu, tribus Ruben, commoraris circa Jordanem inter filios Israel qui in terra promissionis morantur, et inter tribum Gad mediamque tribum Manasse trans Jordanem manentes, ut intendas vociferationibus jumentorum tuorum? quasi dicat : Tantum desideras pecora tua servare ac multiplicare, atque in eorum balatu sic gloriaris, quod negligis cum aliis tribubus ire ad prælium juxta Dei præceptum.15 Gad trans Jordanem quiescebat, id est, tribus Gad trans Jordanem a labore subveniendi se subtrahebat, et Dan vacabat navibus, id est, tribus Dan erat circa mercimonias suas et lucra, quæ per exercitium navium acquiruntur, tam occupata, quod non curavit succurrere.
Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur, id est, tribus Aser degebat circa littus Mediterranei maris, et in locis portuum maris ejusdem, in cujus littore morabatur et tribus Dan. Sicque similis causa retraxit has tribus ab auxilio fratrum. Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti, id est arduis mortis periculis. Nam decem millia quæ primo sibi collegit Barac, erant de tribubus Zabulon ac Nephthali, prout præcedenti habetur capitulo.16 In regione Merome, id est excelsi, videlicet in territorio illo, in quo erat mons Thabor, in quem Barac duxit suum exercitum, ut præcedenti capitulo continetur.17
Venerunt reges subjecti Jabin regi, aut ei confœderati, et pugnaverunt contra Israel. Pugnaverunt reges Chanaan, id est Chananæorum, inter quos Jabin rex Asor tenebat primatum, prout in libro Josue legitur ;18 in Thanach juxta aquas Mageddo, id est in provincia in qua erat torrens Cison, qui præterfluit Mageddo. Hebræus, secundum Petrum Comestorem, habet, In Ramazache : quod significat altitudinem campi, et denotat quod in campo ubi præliatum est, filii Israel facti sunt superiores.
Et tamen nihil tulere prædantes. Subsannatio est adversariorum : quasi dicat, Frustra contra Israel pugnaverunt, quia pugnando nil profecerunt, prædando aut prævalendo, imo vita sua privati sunt. De cælo dimicatum est contra eos, id est, Deus creator supernaturaliter restitit eis, corda ipsorum terrendo, atque per ventum, imbrem, coruscationes, tonitrua eos dejiciendo. Stellæ manentes in ordine et cursu suo, contra Sisaram pugnaverunt. Hoc primo intelligi potest de corporibus cœlestibus, in quantum ad generationem impressionum prætactarum forsitan aliquo modo cooperabantur, quæ tamen præter cursum naturæ potius generatæ censentur. Glossa, per stellas in suo cursu et ordine permanentes, intelligit angelos sanctos ordinate dispositos, et sua ministeria exercentes, qui filios Israel adjuverunt saltem orando. Potest rursus de stellis et planetis intelligi, qui contra Sisaram pugnasse dicuntur, in suo cursu ac ordine permanendo, id est solitum cursum ac dispositionem suam naturalem servando, in quantum diem causando, seu naturale obsequium exhibendo, aut aliquam influentiam imprimendo, cooperati sunt filiis Israel ad triumphum, juxta quod in libro Sapientiæ scriptum est : Pugnabit pro Deo orbis terrarum contra insensatos.19 Sicque per verba ista innuitur differentia hujus victoriæ, ab ea quæ sub Josue desuper est concessa, per hoc, quod sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio unius diei, ut legitur in Josue libro.20 Itaque, sic Magister in historiis loquitur :
Quod ait, Stellæ pugnaverunt contra Sisaram, nequaquam est mathematice intelligendum, quasi fatali constellatione hoc gestum sit, sed quoniam coruscationes et fulgura de sublimi sic ferebantur in hostes, quasi sidera laberentur. Estque hyperbolicus sermo.
Torrens Cison traxit cadavera eorum, videlicet Chananæorum occisorum, seu in illo torrente mersorum aut projectorum. Torrens Cadumim, torrens Cison, id est, torrens ille Cison, assimilatus est torrenti Cadumim, scilicet mari Rubro: quoniam sicut mare Rubrum traxit cadavera Ægyptiorum in se mersorum, sic torrens Cison cadavera Chananæorum. Cadumim autem interpretatur, antiquorum, et sumitur pro mari Rubro, in quo sub Moyse antiqua miracula sunt peracta; istud vero bellum factum est juxta torrentem Cison. Conculca, anima mea, robustos. Hoc potest esse vox populi, cohortantis se ad conculcandum hostium colla, secundum quod Josue jussit principibus Israel ponere pedes suos super colla regum Chananæorum. Vel Debora ait hoc in sua persona, ut sit sensus: Conculca, anima mea, robustos, id est, zelo justitiæ vilipende hos Chananæos olim fortes. Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium: id est, dum potentiores in exercitu Sisaræ festinantissime fugerent, fugiendoque præcipitanter corruerent, etiam ungulæ equorum ipsorum contritæ sunt ictibus grandinis, coruscatione, et asperitate locorum. Quasi dicat: Quid in tanta tempestate puta equitibus accidisse?
Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini. Meroz, ut in Scholastica fertur historia, fuit unus de principibus Chanaan. Et interpretatur Meroz, arcanum, sicque per Meroz Glossa et alii multi intelligunt adversariam potestatem, quæ præerat Chananæis, et eos contra filios Israel incitavit. Per angelum vero quidam intelligunt Deboram prophetissam, vel Barac missum a Deo pro liberatione Israelis; alii, Michaelem qui præerat Synagogæ. Et potius puto per angelum esse intelligendum spiritum illum angelicum, per quem fiebant Deboræ revelationes propheticæ. Itaque angelus jussit per Deboram maledici diabolo, qui præerat Chananæis, ceterisque apostatis angelis qui erant cum illo. Unde subjungitur: maledicite habitatoribus ejus, id est angelis malis principi suo cohærentibus in ipso, quasi in terra manentibus; quia non venerunt ad auxilium Domini, id est ad auxiliandum populo Dei, in adjutorium fortissimorum ejus, id est ad subveniendum ducibus Israel, sed magis ad resistendum. Verumtamen litteralius dici potest, quod angelus jussit maledici præfato viro potenti nomine Meroz, et terræ ac subditis ejus, quia succurrere noluerunt filiis Israel.
Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi, id est laude digna et virtuosa, quasi una laudabilium feminarum, non tamen omnibus aliis sanctior, quemadmodum Christifera Virgo dicitur benedicta inter mulieres; et benedicatur in tabernaculo suo, id est a suis domesticis, majorique gratia impleatur a Domino, quoniam hostem populi Dei occidit. Aquam petenti, lac dedit: id est, Sisaræ postulanti sibi dari aquam ad potandum, dedit lac bibere, ut fortius obdormiret, ut dictum est in expositione præcedentis capituli; et in phiala principum obtulit ei butyrum, id est, in tali repositorio quo principes uti solent, obtulit ei pinguedinem lactis, forte ad comedendum ut super cibum adhuc potaret de lacte: quod non fuit præcedenti expressum capitulo. Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram, quærens in capite vulneri locum; et tempus valide perforans, inter pedes ejus ruit. Quum enim clavum ejus capiti infigeret, præ dolore expergefactus est, et primo impetu nondum victa natura, ejecit se de lecto in terram. Defecit et mortuus est. Et tunc ante pedes ejus volvebatur, quousque animam exhalavit; et jacebat exanimis et miserabilis, id est, corpus ejus exstinctum jacuit ut cadaver.
Exod. xiv.21
Josue x, 24.
Luc. 1, 28, 42.
Judic. iv, 19.
Per fenestram respiciens ululabat mater ejus, sollicita pro filio suo, eo quod ultra constitutum tardaret reverti: idcirco pertimuit quod evenisset ei, quemadmodum noverat et aliis contra filios Israel præliantibus evenisse. Noverat quippe vetula illa, qualiter Deus filiorum Israel frequenter pugnasset pro eis, et forsan vidit aut percepit tempestates illas in aere subito factas: propter quod formidavit, filium suum cum suis eo esse percussum, aut aliter interisse. Et de cœnaculo loquebatur: Cur moratur regredi currus ejus? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius? Una sapientior ceteris uxoribus ejus, etc. Deinde recitatur qualiter nurus sua, scilicet una uxorum Sisaræ, socrui suæ consolatoria verba respondit, et plana est littera.
Postremo Debora convertit sermonem suum ad Dominum, et canticum suum devote concludit. Sic pereant inimici tui, Domine, id est indurati tyranni et persecutores plebis tuæ fidelis: quod zelo justitiæ et ex amore boni communis profertur, non ex rancore, imo potius ex spirituali amore, quatenus scilicet impii in vita hac puniantur, ne in futuro gravius condemnentur, et ne vivendo diutius, gravius pecent, atque damnationem mereantur majorem. Qui autem diligunt te spirituali et infusa dilectione, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent, id est, donis gratiæ in præsenti copiose clarificentur, et in patria Beatorum, donis gloriæ præclarissime decorentur, imo glorificentur in corpore et anima, et fulgeant sicut sol in regno Patris cœlestis.22 Unde (ut fertur) in Hebræo habetur, Sicut sol in fortitudine sua, id est tam clare ut sol, quando lux solis erit septempliciter, id est septies major quam nunc est, ut Isaias ait:23 quod in futura mundi innovatione complebitur. Quievitque terra per quadraginta annos.
Footnotes
-
I Thess. 1, 1. ↩
-
II Thess. 1, 1. ↩
-
Hebr. vii, 7. ↩
-
Hebr. vii, 7. ↩
-
Cor. xiv, 15. ↩
-
Deut. xxxiii, 2. ↩
-
Ps. cxiii, 7. ↩
-
Exod. xix, 16-19; xx, 18. ↩
-
Job ix, 5, 6. ↩
-
Num. xxi, 15. ↩
-
Judic. IV, 15, 16. ↩
-
* asinos ↩
-
* clementia ↩
-
Exod. XVII, 13. ↩
-
Galaad ↩
-
Judic. IV, 6. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Josue XI, 10. ↩
-
Sap. V, 21. ↩
-
Josue X, 13. ↩
-
Luc. i, 28, 42. ↩
-
Matth. xiii, 43. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
Chapter 10 of 35