Articulus 10
MYSTICA EJUSDEM CANTICI EXPOSITIO.
DEBORA designat Ecclesiam, seu unamquamque animam vere devotam; Barac, vere virtuosum principem seu prælatum. Ecclesia ergo cum filiis suis contemplans beneficia Salvatoris, et qualiter visibilibus ac invisibilibus hostibus sæpe divina virtute prævaluit, assidue et grata ac devotissima mente Dominum laudat, et fideles qui vere sunt milites Christi, hortatur: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino: id est, vos, Christifideles, veri Israelitæ per contemplationem, qui spiritualem militiam voluntarie assumpsistis, et contra adversarios fidei seu invisibiles adversarios fortiter dimicatis aut dimicastis, Deo grates rependite, et omne bonum ei adscribite: quoniam datum est vobis a Deo, non solum ut credatis in Christum, verum etiam ut patiamini pro illo.1 Audite, reges, auribus percipite, principes, id est universi majores atque minores, qui efficaciter vos ipsos aut alios gubernatis, qui estis genus electum, regale sacerdotium.2 Ego sum, ego sum quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Ecclesia namque est sponsa Dei carissima, cui potissime competit Deo cantare ac psallere. Sed et unaquæque devota persona Deo jugiter psallat, juxta illud Psalmi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.3 Unde Apostolus exhortatur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.4 Quocirca loquitur Origenes: Beati qui possunt cantare canticum Domino. Quis, puta, ita canoræ vocis est, et ita sinceræ mentis, ut cantilena ejus divinum possit oblectare auditum? Ille profecto, qui nullum in se habet raucum peccati sonum, qui nihil offensionis in lingua, nihil crassitudinis, id est carnalis affectionis, in spiritu gerit.
Domine, quum exires de Seir. Dominus et Salvator suos misit Apostolos atque discipulos ubique terrarum, et evangelicam legem sine personæ exceptione obtulit universis: quam multi in primis suscipere renuerunt, et tandem pene ab omnibus est recepta. Tunc terra mota est, id est habitantes in terra, visis mirabilibus quæ per Christi discipulos gerebantur. Et quidam tunc moti sunt ad credendum, alii ad persequendum credentes: estque impletum quod prædixit Psalmista, Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis.5 Cælique ac nubes distillaverunt aquis, id est sancti Apostoli et eorum cooperatores, de quibus prædictum est: Cœli enarrant gloriam Dei. Et: Qui sunt isti qui ut nubes volant? Aquam sapientiæ salutaris audientium cordibus infuderunt.67 Montes fluxerunt a facie Domini. Per montes interdum intelliguntur superbi, qui instar montium magni et alti sunt in oculis suis;8 quandoque virtuosi, qui vere sunt magni et alti per gloriosa charismata Spiritus Sancti; aliquando vero principes et prælati, propter præsidentiæ dignitatem et altitudinem sui officii. Quidam autem superbi, ad Christum se convertendo, pristinam altitudinem humiliter abjecerunt; alii in sua arrogantia perierunt.
In diebus Samgar quieverunt semitæ. Frequenter in Ecclesia semitæ, seu observantiæ mandatorum, cessaverunt in multis: et loca sacra in solitudinem sunt redacta, et Christiani vehementer oppressi sunt ab Hunnis, Vandalis, Gothis, Turcis et Sarracenis, aliisque tyrannis; donec surgeret Debora, id est, quousque Ecclesia desuper reformata, rursus prævaluit. Nova bella elegit Dominus. Vere nova et inaudita bella elegit in novo Dominus Testamento: qui per paucos simplices inopesque Apostolos, mundum fidei christianæ subjecit, idololatriam dissipavit, Romanum sibi imperium subdidit non armorum potentia, non magica arte, quam veri Christiani summe abhorrent, non dialectica subtilitate, nec eloquentia Tulliana, neque per blandimenta carnalia; sed per supernaturalia, solique Deo possibilia infinita miracula, per allegationes Scripturæ, per exemplarissimam et virtuosissimam vitam, per apparitiones angelicas et revelationes cœlestes: imo usque in præsens, fidem catholicam per eadem conservavit in esse, non obstante quod Judæi, hæretici, philosophi, tyranni toties et tam acriter eam exstinguere sint conati. Hinc subditur: Clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel. In sanctis nempe martyribus, qui per fidem et patientiam contra persecutores constantissime pugnaverunt, nulla exstitit armatura corporea, nulla resistentia bellica: et tamen præfatis modis in tantum prævaluerunt, quod quanto plus tyranni nitebantur fidem exstinguere, tanto plus crevit, et ipsa persecutio tandem cessavit.
Cor meum diligit principes Israel. Vere valde nobis amandi sunt sancti Apostoli, doctores, patres, et principes nostri, de quibus prædictum est:9 Constitues eos principes super omnem terram. Qui ascenditis super nitentes asinas, id est, corpora vestra in se irrationabilia, pigra et stolida, habetis in servitutem mentis redacta, et spiritui pulchre subjecta. Et sedetis in judicio, id est, aliis præestis, et ambulatis in via virtutum. Loquimini: Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, id est in terris olim infidelium, ubi infideles conversi sunt, et saluberrime defecerunt, juxta illud:10 Verte impios, et non erunt;11 ibi narrentur justitiæ Domini, id est beneficia Dei, et opera suæ justitiæ, in vasis iræ ostensa;12 actus quoque suæ clementiæ, vasis misericordiæ exhibiti. Hoc ubique terrarum impletum est. Tunc descendit populus Domini ad portas, id est virtutum exsecutiones, quæ sunt portæ intrandi regnum cœlorum, quemadmodum vitia portæ sunt inferi.13 Unde dixit Salvator: Quam angusta porta et arcta via est, quæ ducit ad vitam!14 Et obtinuit principatum promerendo paradisum cœlestem; in præsenti quoque, conversi ad Christum, dominium multiplex sunt sortiti.
Surge, Barac, et apprehende captivos tuos: id est, tu, prælate, eos custodi, quos jugo Christi jam subdidisti, et quorum intellectum in captivitatem redegisti in obsequium Dei. Dominus in fortibus dimicavit:15 quia per fortissimos Christi Apostolos et alios virtuosos Christi discipulos, robustissimas infidelium nationes convertit, et contra earum reges ac principes victoriose pugnavit.
Præterea, per tribus et personas Israel, quæ contra Sisaram ascenderunt ad pugnam, designati sunt electi Judæi, qui crediderunt in Christum, et contra dæmonum aciem præliati sunt inclyte; electi quoque Christiani, ex paganismo conversi, qui contra hostes humanæ salutis ac perfidos digne luctantur. Sed et quidam Apostoli et primi discipuli Christi, ex diversis tribubus Israel erant nati : de quibus cantamus: Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu;16 principes Juda, duces eorum, principes Zabulon, et principes Nephthali. Porro, per tribus Israel ignavas, seu contra se invicem divisas, intelliguntur obstinati Judæi, qui ad Christum noluerunt converti; et item vitiosi Christiani, qui contra adversarios Dei ac fidei negligunt præliari, et suis commodis, honoribus, contentionibusve intenti sunt, ita quod malunt se invicem devastare, quam adversus perfidos ac tyrannos vitiorumque turbas concorditer dimicare. Postremo, qualiter contra inimicos christianæ religionis dimicatum sit ubertim de cœlo, ita quod perfidi diffugerunt; qualiter etiam per Jahel benedictissima virgo Dei Mater Maria, per Sisaram autem diabolus designentur, præhabitum est. Angelus quoque Michael princeps Ecclesiæ, præcipit maledici zelo æquitatis multitudini principum ac gentium discredentium, adversantium ac reluctantium prospero statui ac saluti militantis Ecclesiæ, nisi resipiscant.
Footnotes
Chapter 11 of 35