Skip to the text

Articulus 11

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : FECERUNT AUTEM FILII ISRAEL MALUM IN CONSPECTU DOMINI.

JUXTA ordinem rei gestæ, nunc recitatur quarta Israelitarum oppressio generalis. Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini. Quotidie omnes peccamus, atque in Dei præsentia facimus mala, quum et justus septies in die cadat;1 sed dum filii Israel dicuntur malum fecisse, et ob hoc hostibus traditi, intelligendum est præsertim de maximo illo malo, videlicet idololatria ac multis criminibus ei annexis. Qui tradidit eos in manus Madian, id est Madianitarum: qui nati fuerunt ex filio Abrahæ ac Ceturæ, nomine Madian, ut patet in Genesi;2 septem annis, et oppressi sunt valde ab eis; feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, ut ibi laterent, ne occiderentur aut caperentur. Hoc impotentiores et timidiores fecerunt, audaciores vero et fortiores fecerunt quod subditur: et munitissima ad repugnandum loca, id est fortalitia, ex quibus repugnarent, si obsiderentur. Quumque sevisset Israel, id est, agros seminasset, ascendebat Madian et Amalec, id est Amalecitæ, ceterique orientalium nationum, et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant: siquidem tempore veris et deinceps terræ nascentia consumebant, et jumenta filiorum Israel diripiebant sive mactabant; usque ad introitum Gazæ; nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.

Et clamavit populus Israel ad Dominum, non tamen sinceriter, neque omnes, ut ex sequentibus innotescit, postulans auxilium contra Madianitas. Qui misit ad eos virum prophetam: quem Hebræi dicunt fuisse Phinees, non quod adhuc viveret a tempore Josue, imo et Moysis, sed quod in alio apparuerit corpore. Etenim asserunt angelum eum fuisse: quod totum est falsum. Et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, et liberavi de manu Ægyptiorum et omnium inimicorum qui affligebant vos, etc., et tradidi vobis terram eorum, et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhæorum. Itaque Deus per virum illum exprobravit ingratis illis beneficia sua.

Venit autem angelus Domini. Glossa et Scholastica historia, multique alii dicunt, angelum istum fuisse virum, qui jam ante fertur missus a Deo ad populum increpandum. Angeli etenim in Scripturis sæpe viri vocantur, præsertim quia apparent in forma virili. Sed huic dicto objiciunt alii, quod vir iste vocatur propheta. Angeli vero non consueverunt in Scripturis prophetæ vocari. Denique scriptura ista loquitur de angelo isto et de viro illo, tanquam de distinctis personis. Verumtamen Augustinus hic ait: Cur non exprimatur nomen hujus Prophetæ, occulta est causa. Sed quia post verba Prophetæ statim subjungitur, Et venit angelus, non absurde intelligitur angelus iste nomine viri significatus. Nomine enim virorum sæpe dicuntur angeli.3 Sed angelos prophetas dici, non occurrit;4 quamvis eum qui propheta est, occurrat angelum appellari.5 Sed si angelorum dicta prophetica, nota fiunt his quibus futura prænuntiant, cur non potest dici angelus et propheta? Hæc Augustinus. Attamen potius reor, quod vir ille propheta, fuerit verus homo.

Venit ergo angelus, et sedit sub quercu: apparuit enim in forma humana; quæ erat in Ephra, id est urbe sic dicta, vel in agro vicino, et pertinebat, quercus illa et ager ac lapis super quem angelus sedit, ad Joas patrem familiæ Ezri, id est honorabiliorum in illa familia, ita quod dicitur pater ejus non generatione, sed potentatu et honorabilitate. Quumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari per suos ministros, nam multos habuit servos. Ideo autem excussit blada, quia fugere intendebat, et frumenta secum in aliquo loco munito reponere pro necessario victu in longum. Excussit autem in torculari, ut fugeret Madian. Sed quare non magis in horreo? Forte quia secretius fiebat in torculari. Circa hoc Josephus ait: Hoc fuit maxime propitiationis divinæ indicium, quod utebatur torculari pro area, quia futurum erat per eum, ut areæ implerentur ac torcularia. Apparuit ei angelus Domini eum salutans, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Ecce quam solennis salutatio, imo et laus. Nec recolo aliquem in veteri Testamento tam soleniter desuper salutatum. Sed quomodo fuit virorum fortissimus, qui fugere disponebat? Dicunt quidam, quod taliter salutabatur ac laudabatur propter gesta ejus futura. Attamen dici potest, quod sicut ceteri judices erant viri in virtute præclari quando mittebantur ad populum liberandum, ita et Gedeon. Et quod fugere voluit, prudentiæ fuit, non vitii: quia conspexit se non posse viribus suis resistere hostibus; nec fuit ad idololatriam lapsus; sed et corporali fortitudine præpollebat.

Dixitque ei Gedeon: Obsecro, domine mi. Gedeon angelum nominat dominum, quamvis nondum cognoverit quod angelus esset, quia in specie honorabilis atque authentici viri angelus apparuit sibi. Si Dominus nobiscum est. Angelus dixerat, Dominus tecum, non autem, Dominus vobiscum; Gedeon vero sic repetit, imo et replicat, Si Dominus nobiscum est. Erat quippe Gedeon vir humilis: ideo sibi videbatur, quod si Dominus esset secum, esset quoque cum aliis Israelitis quos reputavit se meliores. Itaque, quasi contra verba illa arguens, dicit: Si Dominus nobiscum est, cur ergo apprehenderunt nos omnia ista, id est tot et tanta adversa? quasi dicat, Non apparet quod Dominus sit nobiscum. Ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt, De Ægypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. Tanquam dicat, In tantum reliquit nos modo, ac si non fecisset tot et tanta mirabilia pro liberatione patrum nostrorum. Vel, Ubi sunt mirabilia ejus? quasi dicat, Utinam et modo ageret talia pro nostra ereptione.

Respexitque ad eum Dominus, id est angelus in Dei persona apparens, ac loquens ad eum, quasi compatiens ei, et approbans eum. Deus quoque respexit eum suæ intuitu pietatis, et interiora ejus confortavit per gratiam. Et ait: Vade in hac fortitudine tua, id est in hac fide et gratia tibi concessa. Et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod miserim te, et de hac visione et prænuntiatione non ambigas. Qui ait: Obsecro, mi domine, in quo, id est qua virtute atque manerie, liberabo Israel de Madianitis me potentioribus? Deinde suam inidoneitatem probat, adjiciendo: Ecce familia mea infima est in Manasse, id est, in tribu Manasse, familia de qua sum est valde parva et una de minimis, et ego minimus, id est, valde modicus sum, in domo patris mei. Ex humilitate hæc dicit, ad excellentiores se comparans: quemadmodum Saul adhuc bonus, quum audisset quædam verba a Samuele, respondit: Numquid non filius Jemini ego sum, de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin?6 ut legitur primo Regum libro. Quemadmodum autem super Josue dictum est, tribus Israel dividebantur in familias, familiæ in domos, domus in capita virorum.7 Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum per opem et adsistentiam gratiosam. Et percuties Madian quasi unum virum: id est, faciliter me auxiliante prævalebis, quasi unum dumtaxat hominem impugnares.

Denique ex his verbis Gedeon cœpit pensare, quod angelus esset qui sibi colloquebatur, præsertim ex tam magnifica promissione. Verumtamen nondum fuit certus de hoc, nec volebat incauta facilitate credere apparitioni. Unde subjungitur: Et ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me, id est, quod tu vere sis missus a Deo, seu angelus sanctus: quasi jam implens quod docet Joannes apostolus, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex Deo sint.8 Hinc loquitur Origenes: Gedeon, vir eruditus, habens exemplum Josue præcessoris sui, cautius agit. Sciebat enim angelos tenebrarum posse transfigurare se in angelos lucis:9 ideo examinat spiritum si a Deo sit. Quemadmodum Josue quum principem militiæ cœlestis vidisset, inquirit: Noster es, an adversariorum? Hinc

D Gedeon discutit angelicam visionem diversitate et admiratione signorum.10 Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium et offerens tibi, non tanquam Deo, cui soli sacrificium immolatur, sed offerens tibi, id est, coram te illud præsentans, quatenus tu offeras illud Deo, et per aliquod signum in ista sacrificatione fiendum intelligere queam certive, quod tu sis missus a Deo, seu angelus ejus. Hinc Augustinus: Intelligendum est, non eum angelo, sed per angelum sacrificium obtulisse. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum.

Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hœdum, et de farinæ modio azymos panes non fermentatos: nam panes Deo offerendi, azymi erant, secundum legem; carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercum, et obtulit ei, videlicet angelo, juxta sensum nunc introductum, non quasi sacrificans creaturæ. Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes hœdi, et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Quumque fecisset ita, extendit angelus summitatem virgæ quam tenebat in manu, in signum auctoritatis divinæ sibi commissæ, et tetigit carnes et azymos panes, quasi sacrificans ea Deo. Ascenditque ignis de petra: quem ignem angelus supernaturaliter fecit de petra exire; vel naturali virtute hoc egit, quum et nos excutiamus ignem saxo et chalybe. Et per hoc angelus se ostendit non hominem esse, quia si homo fuisset, ligna et ignem sacrificio supposuisset. Et carnes azymosque panes consumpsit. Sicque sacrificium illud factum est holocaustum. Circa hæc quærit Glossa: Quomodo Gedeon ausus est sacrificium offerre alibi quam in tabernaculo Domini? Et respondet, quod Gedeon primo putavit illum esse prophetam, et de sacrificio offerendo consuluit ipsum, et ejus responsionem secutus est. Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus, corpus assumptum subito deponendo, vel illud invisibile aliis faciendo, aut etiam evolando.

Vidensque Gedeon quod angelus Domini esset, quod ex tot et tantis mirabilibus satis advertit, dixit: Heu! mi Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem, id est clare ad oculum. Cur viso angelo non potius est gavisus, quam ita perterritus? Respondetur, quia (ut ex verbis quæ sequuntur elicitur) formidavit se protinus moriturum, quia ad Moysen dixerat Dominus: Non videbit me homo, et vivet.11 Et angelus iste in Dei persona erat locutus. Unde et Manue, viso angelo, est locutus: Morte moriemur, quia vidimus Dominum.12 Dixitque ei Dominus. An idem angelus statim apparuerit ei rursus ad oculum, et ista locutus sit ei, an per interiorem allocutionem dixerit ei hæc, potest esse ambiguum; sed potius arbitror quod per angelum. Pax tecum, ne timeas inordinate, non morieris nunc ut formidas. Ædificavit ergo Gedeon altare Domino ex devotione. Infra tamen habetur, qua auctoritate hoc fecit. Unde et istud nunc dicitur per anticipationem. Vocavitque illud, Domini pax, quia angelus dixit ad eum, Pax tecum; et ibi prænuntiavit ei liberationem filiorum Israel de Madianitis. Hebræis autem consuetudo fuit, imponere nomina rebus ab eventu seu aliqua proprietate vel actione, etc.

Quumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, id est in loco seu oppido illo, ad illam familiam pertinente, nocte illa dixit Dominus ad eum per angelum, sive in somno sive in vigilia: Tolle taurum patris tui, id est, taurum quem pater tuus Joas intendit idolo Baal sacrificare, amove et occide, ne idolo immoletur; et alium taurum annorum septem etiam tolle. Illum alium taurum cives urbis illius impinguarunt, ut sacrificaretur Baal, ut in Scholastica fertur historia: ideo Dominus jussit ut taurum inde auferret. Destruesque aram Baal, quæ est patris tui. Quo constat, quod pater Gedeonis fuit ad idololatriam lapsus. Et nemus, quod circa aram est, scilicet arbores ibi consitas, succide, in contemptum idololatriæ, et zelo cultus divini, atque in signum quod per te idololatria destruetur in populo Israel. Et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, id est magni saxi, super quam ante sacrificium posuisti. Ex consessione enim, apparitione et sacrificatione angeli ibi factis, consecratus fuit locus ille, ut in eo construeretur altare. Tollesque taurum secundum, puta taurum illum septennem, et offeres Deo holocaustum super struem, id est compositionem materiamque, lignorum, quæ de nemore, quod est circa aram Baal, succideris, ut sic in Dei obsequium convertantur, quæ erant idololatriæ deputata, ad ampliorem idolorum et idololatrarum confusionem. Deinde in textu describitur, qualiter Gedeon exsecutus est ista. Et plana est littera. Porro, altare extra tabernaculum Dei construere, et in illo sacrificare non licuit, nisi ex dispensatione divina. Nec Gedeoni aliter licuisset sacrificare, quia non erat Levita, si tamen per se et non potius per manus sacerdotis sacrificavit.

Quumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum et taurum alterum impositum super altare quod tunc ædificatum erat. Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Quumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia. Et dixerunt viri civitatis illius ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur, id est, Gedeonem da nobis ad occidendum, quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. Itaque constat, quod nondum omnes filii Israel de sua idololatria recesserunt, nec omnes clamaverunt ad Dominum ex vera contritione. Quibus ille, scilicet Joas, respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? quasi dicat, Si Baal est deus, potest personaliter suam ulcisci injuriam. Qui adversarius ejus est, moriatur antequam lux crastina veniat. Si deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram ejus, id est, hodie occidatur ab ipso Baal, non a vobis. Hinc patet, quod Joas non tantum erat cultui Baal deditus, quod propter contemptum Baal voluerit suum filium trucidari: et forte jam aliquiter noverat ex Gedeonis relatu, qualiter ex divina commissione talia fecit, quum probabile sit, quod super hoc interrogaverit Joas suum filium Gedeonem. Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, id est fortitudo Baal, quasi fortis contra Baal, qui non vindicavit se de Gedeone; eo quod Joas pater Gedeonis dixisset: Si Baal deus est, vindicet se, etc.

Spiritus autem Domini induit Gedeon, id est, gratia Spiritus Sancti impletus est ad prosequendum ea quæ sibi erant desuper jussa. Itaque Spiritus Domini, Spiritus Sanctus, seu Dei voluntas induit Gedeonem, assumendo eum quasi instrumentum atque ministrum, ut prosequeretur per eum rigorem suæ justitiæ in adversarios Israelis, et suæ pietatis effectum in ipso Israelitico populo. Qui clangens buccina, convocavit domum Abiezer, id est progeniem viri sic dicti: de qua domo fuit et Gedeon, ideo tanquam cognatos vocavit eos in primis; ut sequeretur se. Misitque nuntios in universum Manassen, id est ad tribum Manasse, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei ad auxiliandum. Insinuaverat enim illis quæ manifestata et commissa sibi erant a Domino.

Dixitque Gedeon ad Dominum, ipsum orando: Si salvum facies per manum meam Israel, sicut locutus es, ponam vellus hoc lanæ, id est laneum vellus, in area, id est horreo. Si ros in solo vellere fuerit, id est, vellus dumtaxat fuerit rore complutum seu madefactum hac nocte, et in omni terra siccitas, id est, per totam areæ terram circumpositam siccitas manserit, sciam per hoc signum, quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. Et factum est ita. Et de nocte consurgens, id est valde mane, quia sollicitus fuit in isto negotio, expresso vellere, concham rore implevit. Qui in signum veritatis ac signi, et pro declaratione divinæ pietatis ac omnipotentiæ ejus, rorem ex vellere extorsit, et currere fecit in vasculum. Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus, id est rigor tuæ justitiæ, contra me, si adhuc semel tentavero, id est, experiri quæsiero veritatem tuæ promissionis, quærens signum in vellere aliud a prædicto, et quasi contrarium illi signo. Oro ut solum vellus siccum sit, id est, hac nocte in area maneat siccum, et omnis terra rore madens, id est, totum spatium areæ humectetur rore. Fecitque

Dominus nocte illa ut postulaverat, et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. In quo patet benignitas et dignatio ac condescendentia Dei.

Circa hoc quæritur, an Gedeon peccavit, hæc signa quærendo. Videtur quod imo, quia dubitasse videtur de veritate promissionis divinæ, et pro majori certificatione signa petisse, ut patet ex suo modo loquendi. Nam ait, Si salvum facies, etc. Et rursus, Si hoc feceris, sciam. Ad istud Origenes respondet in homilia, et idem habetur in Glossa, quod non peccavit in isto : quod exitus rei probavit ; nam exauditus fuit a Domino. Nec exaudisset eum Dominus in his signis, si ea contra mandatum legis petisset. Isidorus quoque testatur, quod non quasi incredulus postulavit hæc signa, sed propter mysteria quæ scivit futura, hoc est ex instinctu Spiritus Sancti, ad præfigurandum quædam mysteria : de quibus in sequenti erit articulo sermo. Hinc alii dicunt, quod petiit signa non ex diffidentia, sed ex familiaritate divina et desiderio divini honoris, quatenus scilicet Deus in signis illis magis glorificaretur. Verumtamen S. Thomas in secunda secundæ, quæstione 97, ait: Gedeon ex debilitate fidei signum petisse videtur, unde nec excusatur, sicut nec Zacharias pater beatissimi Joannis Baptistæ.13 Et istud videtur magis consonum superficiei litteræ hujus. Unde pro concordantia aliquantula dici posset, quod in hac petitione non mortaliter, sed venialiter fuit culpabilis: nec ex incredulitate, sed fidei aliquali debilitate petivit hæc signa, quia fortassis aliqualiter verebatur, ne propter peccata populi Israel, quem scivit adhuc pro magna parte esse idololatram, divina promissio non sortiretur effectum. Gedeon quoque videtur timuisse, ne offenderet Deum, signum secundum petendo: propter quod dixit, Ne irascatur furor tuus, etc.

Footnotes

  1. Prov.xxiv, 16. ↩

  2. Gen. xxv, 1, 2. ↩

  3. Gen. xix, 10; ↩

  4. Dan. ix, 21. ↩

  5. Matth. xi, 10. ↩

  6. 1 Reg. IX, 21. ↩

  7. Josue VII, 14. ↩

  8. 1 Joann. IV, 1. ↩

  9. II Cor. XI, 14. ↩

  10. Josue V, 13. ↩

  11. Exod. xxxiii, 20. ↩

  12. Judic. xiii, 22. ↩

  13. Luc. 1, 18, 20. ↩

Chapter 12 of 35