Skip to the text

Articulus 12

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEXTI INTELLECTU.

QUEMADMODUM Origenes testatur, Quiescit terra, dum quiescit peccatum, id est, habitatores terræ ab infestationibus et impugnationibus conquiescunt, dum cessant peccare. Moveri autem dicitur terra, id est habitantes in ea, quando animas hominum movere cœperint ac perturbare peccata. Verumtamen istud intelligendum est de ea hominum tribulatione, persecutione et pœna, quæ eis propter eorum demerita infligitur et contingit. Sunt autem aliæ causæ diversæ, propter quas etiam justi interdum in vita hac affliguntur, ut scilicet exerceantur, et aliis in exemplum proponantur virtutum, et gloriosius coronentur, nuncque probatiores fiant et crescant in omni virtute ac gratia. Sic etenim passi sunt martyres sancti, et Christi Ecclesia a Romanis Imperatoribus, aliisque tyrannis generales et acerbissimas persecutiones frequenter perpessa est. Denique electi in hac vita pro suis peccatis affligi, sicque purgari consueverunt. Reprobi vero etiam in pessimis actibus multoties prosperantur, nec super eos est virga Dei. Insuper, sicut filii Israel pro suis excessibus in manus Madianitarum, Amalecitarum, et aliarum orientalium nationum sunt traditi et vehementer ab illis afflicti;1 sic Christifideles qui sunt Israel Dei, pro suis culpis interdum ab invisibilibus hostibus impugnari ac superari sinuntur.2 Et quo amplius Deum offendunt, eo majorem super eos potestatem accipiunt hostes nequissimi, ita quod eos vincunt facilius, atque ad plura ac enormiora trahunt peccata. Specialiter quoque per orientales justorum persecutores, intelliguntur hæretici, qui Christi nomine gloriantur, et Catholicos quasi perfidos persequuntur.

Præterea, sicut præfati filiorum Israel inimici, terram promissionis ingrediebantur, dum Israelitæ seminaverunt, et terra fructificare incepit, tuncque omnia terræ nascentia voraverunt, nec aliquid ad vitam pertinens in Israel relinquebant; sic atrocissimi ac callidissimi nostrarum adversarii animarum, tunc potissimum nos impugnant, dum viderint nos per veram contritionem seu religionis ingressum converti ad Dominum, et fructum proferre virtutum, terramque corporis nostri vomere scindere disciplinæ, ut spiritui fiat subjecta, et semen suscipiat vitæ: quod fit dum de cetero non exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Tunc itaque summe conantur bona inchoata a fructuoso processu et felici consummatione totaliter impedire.3 Verumtamen per transgressores illos Judæos, quorum fructum adversarii consumpserunt, proprie designantur Christiani indigni, qui (juxta Apostolum) seminant in carne, et ideo de carne metunt corruptionem:4 quorum fructus et opera a dæmonibus possidentur. Qui autem metunt in spiritu, non vincuntur ab illis, nisi per propriam negligentiam cœperint locum dare diabolo.5

Porro, sicut filii Israel fecerunt sibi antra et speluncas in montibus, munitissima quoque loca ad repugnandum, ita et nos spiritualiter faciamus. Montes quippe sunt Sancti, et Christus ipse est mons montium: in quo antra, in quibus saluberrime abscondamur telaque hostium evadamus; sunt sacratissima vulnera ejus. Rursus, speluncæ istæ et antra, sunt corda Sanctorum, et occultæ ac piæ affectiones eorum ad nos, per quas et in quibus nos recipere ac protegere sunt parati, dummodo tota mente humiliter confugiamus ad eos, et eorum virtutes utcumque sectari nitamur. Munitissima demum ad repugnandum loca, sunt sanctæ virtutes, fides, timor, humilitas, sed et exempla Sanctorum, ac religiosa cœnobia, et congregationes devotæ, sacramentaque Christi, et in primis contritio, confessio et satisfactio perseverans, consideratio dominicæ passionis intenta, meditatio novissimorum. Ad hæc igitur et consimilia loca, remedia, confugia, in omni tentatione, tribulatione et adversitate mox confugiamus.

Amplius, Gedeon in aliquibus verbis et actibus suis, figura est Christi. Quemadmodum enim Gedeon in torculari excussit et purgavit frumenta, sic Christus in primo suo adventu inter reprobos et electos discrevit, quos vita et merito ab invicem separavit, sicut palea separatur a tritico. Unde et quosdam ex Synagoga in Apostolos ac discipulos sibi assumpsit, per quos et alia multa Judæorum millia post suam resurrectionem et ascensionem, misso Spiritu Sancto, convertit. In secundo vero suo adventu permundabit plenarie aream suam, congregabitque triticum in horreum cœlestis palatii, paleas vero incendet inexstinguibili igne.6 Insuper, sicut Gedeon fugere voluit Madianitas, sic Christus in sua infantia in Ægyptum a facie Herodis translatus est, et tempore Passionis appropinquante, a facie obstinatorum Judæorum divertit, quemadmodum Evangelista testatur, dicendo:78 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, etc. Sed et salutatio Gedeoni ab angelo facta, qua dictum est, Dominus tecum, virorum fortissime, competit excellentissime Christo, qui (ut princeps Apostolorum fatetur) erat vir potens in opere et sermone;9 de quo Propheta prædixit: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. At vero, sicut Gedeoni Israelem liberaturo, et suam insufficientiam humiliter confitenti, apparuit angelus eum confortans, consolans, adsistentiamque promittens atque triumphum; sic Christo sua sacratissima passione mundum redempturo, et sponte paventi, ac humanæ naturæ assumptæ naturalem

Luc. xxii, 43. infirmitatem monstranti, angelus de cœlo apparuit, consolatoria verba protulit, et suæ passionis ineffabilem et incomparabilem fructum commemoravit.

Sacrificium quoque Gedeonis, qui carnes et azymos obtulit panes, nonne sacrificium Christi præfigurasse videtur, eo quod Christus in specie panis, novæ et evangelicæ legis instituit Sacramentum, et paulo post propriam carnem obtulit Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam in odorem suavitatis? Sicque lapis super quem posuit suum sacrificium Gedeon, typus est crucis; et ignis de lapide illo egrediens, sacrificiumque consumens, præfiguravit ardentissimam Christi caritatem, ex qua se ipsum pro humani generis immolavit salute. Adhuc autem, sicut Gedeon Deo jubente ædificavit altare in summitate petræ, quod etiam Salvatoris crucem præfiguravit; sic Dominus noster Unigenitus Patris, unum et verum templum æterno Patri construxit super petram, sicut fatetur: Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Rursus, per hoc quod Gedeon aram Baal est demolitus, et taurum idololatriæ consignatum exstinxit, quid præsignatum censetur, nisi quod Christus per universum orbem idololatriam dissipavit, universisque gentium diis potentior est inventus? Iterum, per hoc quod Spiritus Domini induit Gedeonem, typice præmonstrabatur, quod Christum hominem Spiritus Sanctus undique præveniret, impleret, dirigeret, prout cecinit Isaias, Requiescet super eum Spiritus Domini. Unde et in

Is. xi, 2. Evangelio legitur: Non ad mensuram dat Deus Spiritum homini, utpote Christo. Denuo, sicut Gedeon Spiritu Dei indutus, præventus et motus, convocavit ad se clangore buccinæ atque per nuntios domum Abiezer, de qua exstitit oriundus, et alias quasdam Israel tribus, ut sibi ad auxiliandum adsisterent; sic Christus sua eloquentissima ac sonorissima prædicatione ad suam imitationem ac discipulatum vocavit quosdam suæ cognationis ac tribus, puta Jacobum et Joannem, sed et alium Jacobum,

Matth. iv, 21; Marc. iii, 17, 18. Tropologice ex isto capitulo multipliciter edocemur. Primo, ne vana aut impia societate fallamur: sed sicut Gedeon in Dei mansit obsequio, confratribus domeejusque fratres, et ex aliis tribubus quosdam, imo et millia multa.

Præterea de mystica velleris Gedeonis significatione loquitur Origenes: Quidam ex præcessoribus nostris, per vellus intellexit Israeliticam plebem, per terram reliquam ceteras gentes, per rorem vero verbum et gratiam Dei. Primo etenim tempore legis scriptæ, sermo et gratia Dei solis Israelitis concessa sunt, ceteris nationibus in sua siccitate et sterilitate relictis; sed post Christi adventum ordo iste est variatus, quoniam Israelitis bona illa juste subtracta sunt, et gentibus copiosissime superinfusa: quod secundum Gedeonis signum evidenter ostendit, quia in illo terra areæ rore est madefacta, et vellus inventum est siccum. Huic expositioni applicat Origenes illud ex Psalmo, Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram: ubi per vellus intelligit populum Synagogæ, quem Christus primo perfudit rore gratiæ suæ; per terram autem, gentilitatem, quam postmodum, relictis Judæis, copiosissime omni superno charismate adimplevit. Denique, per vellus Gedeonis, potest intelligi populus religionis; per aream, sæculares: et sæpe contingit, quod sæcularibus donis gratiæ destitutis, claustrales eisdem abundent. Interdum quoque contingit oppositum. Iterum, per hoc vellus intelligitur gloriosissima virgo Maria; per aream, ceterarum universitas feminarum. Itaque Virgo Deifera primo præ ceteris impleta est omni rore divinorum charismatum, in tantum quod materna fecunditas virginalisque puritas convenerunt in ea, a qua prærogativa ceteræ omnes feminæ siccæ fuerunt: quibus vel materna fecunditate, aut aliis donis gratiose perfusis, præstantissima Virgo ab omni virilis seminis contagione, omnique concupiscentiarum humore mansit siccissima.

Tropologice ex isto capitulo multipliciter edocemur. Primo, ne vana aut impia societate fallamur: sed sicut Gedeon in Dei mansit obsequio, confratribus domesticis et cognatis suis ad idololatriam corruentibus; ita in Dei timore, cultu et via justitiæ persistamus, quantumlibet nobis propinqui, vicini, condomestici, sociales aut familiares, intimorate, carnaliter et inique se habeant, nosque ad mala pertrahere enitantur: imo peccantibus humiliter condoleamus, et oremus pro illis. Deinde ad humilitatem, exemplo Gedeonis, instruimur: nempe vir ille ab angelo tam inaudite salutatus, tamque magnifice commendatus, judex quoque ac liberator sui populi designatus, nequaquam se extulit, sed humiliavit se valde, inefficaciam suam perpendens, dicensque, Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. Omnis ergo abjiciatur ambitio, et propriam defectuositatem ac vitiositatem jugiter adspiciat unusquisque. Sed et in summitate petræ, id est fidei firmitate ac certitudine, ædificemus Deo altare, id est sanctæ caritatis affectionem sursum tendentem, in qua Deo omnia offeramus; nec aliter confidamus nos posse adversarios nostræ salutis dejicere, nisi vellus animæ nostræ, id est cor nostrum, impleatur rore cœlesti, hoc est magna et multa virtute ac gratia Spiritus Sancti. Sed et pro communi bono ac profectu Ecclesiæ societatisque propriæ, unusquisque sit semper sollicitus, laborans et orans.

Footnotes

  1. Job xxi, 9. ↩

  2. Galat. vi, 16. ↩

  3. Rom. vi, 13. ↩

  4. Galat. vi, 8. ↩

  5. Ephes. iv, 27. ↩

  6. Matth. III, 12. ↩

  7. Joann. XI, 54. ↩

  8. Joann. II, 13, 14. ↩

  9. Cf. Act. II, 22; Luc. XXIV, 19. Ps. XLIV, 4. ↩

Chapter 13 of 35