Skip to the text

Articulus 13

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : IGITUR JEROBAAL, QUI ET GEDEON, DE NOCTE CONSURGENS.

EXSECUTIO belli nunc recitatur. Igitur Jerobaal, qui et Gedeon alio nomine appellatur, de nocte consurgens, ut congressus ejus magis lateret adversarios suos, et omnis populus ejus cum eo, videlicet triginta duo millia, venit ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. Dixitque Dominus per angelum ad Gedeon: Multus tecum est populus, quia tot millia, nec tradetur Madian cum adjutoribus suis in manus ejus, ne glorietur contra me Israel, et dicat: Meis viribus liberatus sum. Voluit itaque Dominus talem conferre victoriam, quæ non poterat aliqua probabilitate alteri adscribi, quam sibi. Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus est corde, et timidus in exteriori apparatu et signo, revertatur, ne et ipse ingruente bello deficiat aut fugiat, et suo exemplo alios faciat trepidare.1 Recesseruntque de monte Galaad, et reversa sunt ex populo viginti et duo millia virorum, qui se timere senserunt, nec contra legis præceptum audebant ire ad prælium: et forte libenter exonerati fuerunt ab illo congressu, qui humano judicio exteriorique apparentia videbatur valde periculosus. Nam et populus ille, quamvis multus fuisse dicatur, tamen respectu adversariorum exstitit paucus, ut infra patebit. Reversi sunt itaque de monte Galaad: qui fuit alter a monte Galaad trans Jordanem, in quo Laban apprehendit Jacob patriarcham, prout in Genesi legitur.

Ad bellatores autem specialiter pertinet virtus cardinalis, quæ fortitudo vocatur, ut ardua viriliter aggrediantur, et dura æquanimiter tolerent, imo pro justa causa parati sint mori. Ideo formidolosi et timidi sunt, in quibus timor carnalis seu naturalis sive mundanus non est per virtutem hanc refrenatus ac moderatus. Hinc Adamantius Origenes: Formidolosus, inquit, est, qui quasi adolescente vitio, antequam videat mala, sola cogitatione [terretur], per gelida membra volvens ac monstrans formidinem, ut non tam conspectu, quam auditu et exspectatione periculorum solvatur. Porro timidus est, qui primo adspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest. Denique, sicut pugnatoribus vitandus est timor, ita audacia: quia inter illa duo vitiosa extrema, mediat fortitudo; magis tamen vitandus est timor immoderatus. Verumtamen moderatus timor utilis est in bellis, quoniam diligentiam parit, et cavet pericula, nec fortitudini contrariatur.

Quemadmodum autem Gedeon jussit formidolosos reverti, ita et alios de quibus in Deuteronomio Deus præceperat: Qui ædificavit (inquiens) domum, et non dedicavit eam, revertatur; similiter qui plantavit vineam, et nondum fecit eam communem, et qui desponsavit uxorem, et non accepit eam.2 Et tantum decem millia remanserunt. Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus tecum est, quia adhuc decem millia secum manserunt. Duc eos ad aquas, forte ad fontem præfatum, et ibi probabo eos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur, id est, per corporale indicium tibi monstrabo, qui ad prælium pergent. Quumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui manu et lingua lambuerint aquas, id est, solo dorso curvato cum manu projecerint aquam in os, sicut solent canes lambere, non quod canes lambant manu qua carent, sed quod canes aquam lingua arripiant, sicut illi eam manibus rapiebant, et item quoniam canes bibunt genu non flexo; separabis eos seorsum, ita quod stabunt simul separati ab aliis. Qui autem curvatis genibus biberint, stabunt in altera parte. Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, id est, parce et cursim sumpserant, trecenti viri.

Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite, id est genu, biberat. Fuit autem potatio ista in meridiano calore, quando major est æstus et sitis, ut in Scholastica habetur historia.

Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris, id est per adjutorium horum trecentorum virorum, qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian. Omnis autem reliqua multitudo revertatur ad locum suum. Quæritur, cur Dominus illos elegit ad prælium, qui instar canum aquam sumpserunt genu non flexo. Respondetur, quod illi erant magis magnanimes ac fortiores, ut Josephus tangit. Quod enim noluerunt genua ad potandum curvare, sed stando potabant parum et festinanter, tanquam minus fatigati, minusque sitientes, et tanquam prompti ad procedendum, magnanimitatis ac fortitudinis fuit signum. Bibere vero genibus flexis, erat signum majoris fatigationis ac sitis. Rursus quæritur, cur Dominus similitudinem canum induxit. Ad hoc Glossa ex Augustino respondet, quia præ ceteris animalibus canes dicuntur suis dominis amorem et fidelitatem servare. Sunt quoque pugnaces, audaces, intimidi.

Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, id est, tantum de cibo ac tubis accipiens, quod trecentis viris sufficiebat, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua, et ipse cum trecentis viris se certamini dedit, id est, ad pugnandum processit, obediens Deo in re tam invisa et inopinata. Castra autem Madian erant subter in valle. Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra, id est ad tentoria Madianitarum, quia tradidi eos in manu tua. Sin autem solus ire formidas. Secundum Magistrum in historiis, cor Gedeonis fuit dissolutum, ideo Dominus rursus eum confortat alio modo, qui subditur. Descendat tecum Phara puer, id est minister tuus. Gedeon multos habebat ministros; unde præcedenti habetur capitulo, quod assumpsit decem viros de servis suis.3 Ideo Phara iste videtur fuisse minister ejus præcipuus, audax et fortior ceteris. Et quum audieris quid loquantur Madianitæ, tunc confortabuntur manus tuæ, id est potentiæ tuæ operativæ, imo tu ipse, quia per partem intelligitur totum; exprimunturque manus, quia sunt præcipua organa operandi; et securior ad hostium castra descendes.

Descendit itaque in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ, id est custodes deputati ad vigilandum. Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo; cameli autem innumerabiles erant sicut arena quæ in littore maris jacet. Quumque venisset Gedeon, narravit aliquis somnium proximo suo, et in hunc modum referebat: Videbatur4 mihi quasi subcinericius panis ex hordeo, id est hordeaceus, volvi, hoc est moveri, et in castra Madian descendere. Quumque pervenisset ad tabernaculum, id est ad tentoria, percussit illud atque subvertit, et terræ funditus coæquavit, id est, exsistentes in eis occidit. Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis, id est, nil aliud per tuum somnium designatur, nisi occisio Madianitis infligenda per Gedeonem. Tradidit enim Dominus in manu ejus Madian et omnia castra ejus. Secundum Josephum, vir iste exponens somnium, dixit: Vile est hordeum inter grana, et populus Israel inter gentes videtur abjectus. Atque in Israel vilis est familia Gedeonis. Non est hoc aliud nisi gladius ejus. Itaque hordeaceus panis, qui est ex materia sua et forma vilis, Gedeonem signavit, qui reputatione Madianitarum, fuit nullius momenti et natione declivis. Quumque audisset Gedeon somnium et interpretationem ejus, adoravit Dominum, gratias agens de tam gratiosa sui confortatione et assecuratione. Consideravit quippe, quod somnium illud et expositio ejus non erant fortuita neque inania, sed divinitus dispensata, quia per angelicam administrationem facta fuit ostensio illa somnialis per imaginarias formas in somno, quemadmodum servi Pharaonis somnia talia habuerunt in carcere. Ex angelica quoque illuminatione, revelatione interna, alius ille intellexit somnii sensum. Hujuscemodi etenim visiones et interpretationes spectant ad dona gratiæ gratis datæ:5 propter quod bonis et malis communes sunt; interdum quoque malis hominibus conceduntur propter bonos aut propter bonum commune.

Et reversus est ad castra Israel, et ait trecentis viris: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. Probabile quoque est, quod retulit eis somnium illud et expositionem ejusdem. Divisitque trecentos viros in tres partes, faciendo ex eis tres turmas ab invicem congruenter distantes. Et dedit tubas in manibus eorum, id est unicuique viro tubam unam, lagenasque vacuas potu seu aqua, non tamen penitus vacuas, quum subdatur, ac lampades in medio lagenarum: intelligendo per lampades, faculas ardentes quæ erant sic inclusæ lagenis, quod non lucebant exterius, ne advenientes ostenderent. Habebant autem tubas in dextera, lagenas cum lampadibus in sinistra. Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite. Servi enim et milites principem suum sequi et ei se conformare, obtemperareque debent. Ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini. Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per circuitum castrorum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni.

Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ, quia tunc fortius dormierunt hostes, præsertim quia nil suspicabantur adversi. Gedeon autem et viri sui introierunt per gyrum castrorum, per tria loca, secundum quod erant in tres cuneos separati. Et custodibus Madianitarum suscitatis ex Israelitarum adventu, cæperunt buccinis canere et inter se lagenas complodere, id est repercutere. Quumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias, id est lagenas, terreas confregissent, quibus confractis, lampades refulgebant, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini Dei Israel, et Gedeonis; atque, ut Josephus addit, vacuas quoque pharetras secum tulerunt. Omnia itaque castra turbata sunt, id est, universi Madianitæ cum suis repente sunt excitati, confusi et territi, et vociferantes, ululantesque fugerunt: quia apparuit eis, quod tres magni exercitus, collisionem armorum facientes, irruerent super eos; ex bucinatione quoque, et hydriarum confractione, et Israelitarum conclamatione, horribilis sonitus causabatur; et tot facularum lumina et splendores incutiebant terrorem. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se cæde truncabant: id est, sic confudit adversarios, quod se invicem occidebant, nec cognoverunt se invicem.

Conclamantes autem viri Israel, illi videlicet, quos Gedeon fecit reverti, persecuti sunt Madian. Et dedit Dominus victoriam populo Israel in die illa. Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem, etc. Et ita Ephratæi quoque occurrerunt fugientibus Madianitis, nec permiserunt eos transire Jordanem. Apprehensosque duos viros Madian, scilicet Oreb et Zeb, qui erant reges seu reguli Madianitarum, interfecit populus Ephraim, Oreb in petra Oreb, et Zeb in torculari Zeb. Petra illa et torcular illud, sortita sunt ista agnomina ab eventu. Ex quo enim Ephratæi interfecerunt Oreb juxta lapidem magnum aut super illum, vocatus est lapis ille, petra Oreb: quæ petra, alia est ab illa de qua Moyses aquam produxit. Differunt quoque nomina duo hæc Oreb, in modico apice, seu litteris, forsan etiam interpretatione.6 Torcular vero, in quo occisus est Zeb, ab eo cognominatum est torcular Zeb, id est torcular in quo occisus est Zeb. Et persecuti sunt Ephratæi Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis. Sequenti capitulo scribitur, qualiter Gedeon transivit Jordanem, et post transitum illum facta est allatio ista capitum Oreb et Zeb ad Gedeonem: idcirco hic recitatur per anticipationem.

Footnotes

  1. Gen. xxxi, 23. ↩

  2. Deut. xx, 5-7. ↩

  3. Judic. vi, 27. ↩

  4. Gen. xl, 5-19. ↩

  5. *clangere ↩

  6. Exod. xvi, 6. ↩

Chapter 14 of 35