Articulus 14
EJUSDEM CAPITULI EXPOSITIO SPIRITUALIS.
MYSTICE, sicut præhabitum est, Gedeon Christum multipliciter præfiguravit: sed et nominis interpretatione præsignavit eumdem. Gedeon quippe interpretatur circuiens in utero, et ita significat illum qui secundum naturam assumptam, clausus in utero virgineæ Genitricis, secundum divinitatis suæ incircumscriptibilem majestatem circuivit, intra se clausit, et circumplexus est eam. Jerobaal vero interpretatur fortis contra Baal: et ita significat Dominum Salvatorem, omnium aerearum potestatum invictissimum debellatorem. Quod ergo Gedeon surrexit de nocte, hoc designat, quod Christus in primo suo adventu venit occulte; in secundo quoque, sicut fur in nocte, sic veniet. Quemadmodum etiam Gedeon cum suis venit ad fontem, sic Filius Dei inter ceteros venit ad Jordanis fluenta, ut baptizaretur.12 Erant autem castra Madian in valle: per quod insinuatur, quod omnes iniqui et justorum persecutores jacent in bassitudine vitiorum, in falsitatis caligine, et propriis iniquitatibus sunt oppressi.
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, etc. Per hoc edocemur, quantum displiceat Domino vana præsumptio, et stulta confidentia in propriis viribus, gloria quoque inanis et commendatio sui ipsius. Itaque, si in spirituali prævalemus conflictu, nequaquam dicamus quod viribus nostris prævaluerimus, quantumcumque in resistendo laboraverimus jejunando, orando, vigilando, plorando, aut aliis modis. Nam quamvis talia cooperentur et adjuvent ad triumphum, non tamen sine gratioso Dei succursu sufficiunt: imo et omnia illa sunt Dei dona, qui ea per nos misericorditer operatur. Ideo totis præcordiis omne bonum Deo jugiter adscribamus, qui per Osee testatus est: Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum.3 Et per se ipsum: Sine me nihil potestis facere.4 Hinc fatetur Apostolus: Quid habes quod non accepisti? Itemque: Deus est qui operatur in vobis velle et perficere.5 midolosa et rediit, sic major pars populi christiani inordinatis succumbit timoribus, nec perseverat cum Christo.
Dixitque Dominus ad Gedeon: Duc eos ad aquas. Sic Deus Trinitas Christo homini jussit, ut ad aquas Baptismatis per se ac suos discipulos perduceret homines ipsum sequi volentes; ad aquas quoque sapientiæ salutaris, et ad pœnitentiæ lacrimas.6 Et ibi probabo eos: quia qui vere observant, quæ in Baptismo profitentur, filii sunt salutis, et electi a Deo;7 ceteri reprobantur. Et de quo dixero tibi, ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur. Sicut et Christus in Evangelio contestatur: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Et rursus: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet.8 Præterea, per eos qui stando biberunt, et manu ac lingua lambuerunt, intelliguntur boni et recti corde: qui opere et sermone serviunt Deo, agendo quod docent aut discunt.9 Per eos vero qui genu flexo bibebant, significantur, quorum corda terrenis carnalibusque curvantur. At vero per eos qui redierunt, antequam venirent ad aquas, sunt designati, qui aliquando credere in Christum proposuerunt;10 sed audito, quam arcta sit via salutis, quam incomprehensibilia sint testimonia evangelicæ legis, mutant propositum. Per eos autem qui ad aquas venerunt, catechumeni exprimuntur.
Cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus est, revertatur. Sacra Scriptura uberrime nos hortatur, omnem carnalem, mundanum, inordinatum timorem abjicere; spiritualiter vero, filialiterque timere, atque in Deo tota mente confidere. Nec utilis est ad spiritualia bella contra dæmones et peccata, nisi qui exclusis vitiosis illis timoribus, sperat in Domino, et gratiæ ejus innititur, atque in ejus indesinenti subsidio commoratur, quum Propheta decantet: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?11 Verumtamen, sicut in prælio corporali, ita in pugna spirituali, moderatus timor est necessarius, quatenus sicut ex Dei pietate et ope spem salutarem concipimus, ita ex propriæ fragilitatis et instabilitatis ac culpæ intuitu vereamur.12 Sicque inter spem tanquam inter molam superiorem, et inter timorem salubrem, tanquam inter molam inferiorem, spiritualiter ac prudenter molamur, ita quod omnis duritia, præsumptio, incauta securitas, stulta audacia, frangantur ac dissipentur in nobis, simusque custoditi, solliciti ac timorati in omnibus. Quemadmodum autem major pars populi Gedeonis erat for-
In trecentis viris liberabo vos. Per centenarium perfectio denotatur, idcirco per viros illos trecentos, signantur omnes viri perfecti primitivæ Ecclesiæ, in summam ac sanctam Trinitatem credentes: per quos aggressus est Christus totius mundi idololatriam exstirpare, vanitates et vitia reprobare, et genus humanum vero Deo subjicere. Quibus Christus dedit tubas in manu, id est virtutem sonoræ et efficacissimæ prædicationis. Unde et quosdam Apostolorum vocavit filios Tonitrui;13 et omnibus dixit: Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.14 Dedit quoque eisdem lampades ardentes, id est miraculorum coruscationem, et auctoritatem excommunicandi rebelles, splendidissimasque virtutes. Insuper dedit eis lagenas seu hydrias terreas, id est propriæ fragilitatis humilem recognitionem, ne ex tam supernaturalibus ac multiplicibus præclarissimis donis extollerentur. Propter quod unus eorum in persona omnium fassus est : Habemus, inquiens, thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas virtutum sit ex Deo.15 Confregerunt quoque has hydrias, dum se ipsos pro fide catholica variis lacerationibus, tormentis, ac mortibus devotissime ac constantissime exposuerunt. Sicque per hæc mundum legi ac fidei Christi miraculosissime subdiderunt. Nam et ipsa mundi conversio ad tam arduissimam legem et incomprehensibilem fidem, omni miraculo, per quod facta est, mirabilior cognoscitur. Postremo, per hoc quod Gedeon missus est ad tentoria Madian, ut audiret verba loquentium, atque ex somnio et interpretatione ipsius confirmaretur in Domino : præfiguratum censetur, quod credentes in Christum, roborantur in fide, non solum ex vaticiniis et oraculis Prophetarum Mosaicæ legis, imo etiam vatum gentilium, qui multa de Christo et ejus mysteriis sunt præfati, ut Job, Balaam et Sibyllæ. B
Footnotes
Chapter 15 of 35