Articulus 16
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI NONI : ABIT AUTEM ABIMELECH FILIUS JEROBAAL.
OPPOSITA juxta se posita, clarius innotescunt: idcirco inseritur hic historia unius impii præsidentis in Israel, ex cujus malitiis, aliorum judicum bonitas evidentius innotescit. Alii etenim judices filios Israel liberaverunt, reformaverunt et conservaverunt in statu bono; iste econtrario eos corrupit, vastavit, destruxit.
Abiit autem Abimelech filius Jerobaal, in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matrisque suæ. Sichem interdum est nomen viri, aliquando urbis, quandoque territorii. Nunc autem accipitur pro oppido, quod fuit in tribu Ephraim. Eratque urbs refugii, prout in Josue libro continetur.1 Unde videtur quod concubina hæc Gedeonis fuit ex Ephraim tribu nata. Ex quo ultra elici probabiliter potest, quod non erat uxor Gedeonis, cui secundum le- gem non licuit ex aliis tribubus ducere conjugem. Dicens: Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur vobis vir unus? quasi dicat: Multo plus expedit vobis, ut ego solus vobis præsim, quam tot viri. Nec dubium quin expedientius sit, unum habere principem bonum, quam multos qui præsint, quum et teste Philosopho, pluralitas principum mala sit. Propterea principatus monarchicus amplius commendatur: nihilo minus melius est, multos bonos habere rectores, quam unum malum; nec consequens fuit, quod omnes illi septuaginta filii Gedeonis præfuissent simul post patrem suum, si unus iste non præsideret. Ipse tamen sic loquebatur, quasi omnes illi optarent præesse. Denique iste Abimelech fuit aperte et inverecunde ambitiosus, non obstante quod fuit de concubina, imo et ancilla (ut infra habetur) natus. Quumque virtuosus pater ejus offerentibus sibi dominium dixerit, Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, iste palam locutus est, dominari se velle. Deinde persuasionem adjungit, quod ipsum potius debeant promovere. Simulque considerate, quia os vestrum et caro vestra sum, id est frater et consanguineus vester. Propter quod mihi favorabiliores esse debetis, et ego promotus, vicem vobis rependam et committam officia: quum tamen principatus debeatur virtuti magis quam carnali origini. Unde nec alicui alteri judici bono legitur in præsidentia suus filius successisse.
Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad viros Sichem, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster es. Dederuntque ei septuaginta pondo argenti.2 Pondo, indeclinabiliter sumptum, designat idem quod pondus vel libra. Dederunt itaque ei tantam pecuniam, ut moris est novis principibus munera dare. De fano Baalberith. Complexum istud, Baalberith, est nomen fani seu templi illius sacrilegi, in quo Sichimitæ illi percusserunt fœdus cum Baal, quod esset deus eorum. Nam Berith interpretatum, dicitur fœdus. In Scholastica autem historia fertur, quod juraverunt huic Abimelech in fano Baal, quod scilicet haberent eum pro principe: idcirco vocatum est fanum Baalberith, quoniam Berith conjuratio interpretatur. Qui conduxit sibi ex eo, scilicet præfato argento, viros inopes et vagos, et secuti sunt eum, qui putabant oportere undequaque acquirere, etiam ex iniquo, nec necessaria vitæ volebant per honestos procurare labores. Ideo pro pecunia sanguinem innoxium effundere erant parati. Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos septuaginta viros, auxiliantibus ei illis latrunculis, super lapidem unum, uno tamen excepto. Unde videtur, quod primo cepit et fecit eos teneri, deinde successive occiderit aut decollaverit eos. Ecce quam inhumana crudelitas! Ecce ad quanta facinora trahit ambitio! Timuit quippe Abimelech, quod fratres sui resisterent suæ promotioni, aut ab aliis tribubus acceptarentur in judices. Remansit autem Joatham filius Jerobaal minimus, id est junior, et absconditus est: quia se ipsum abscondit, vel alii hoc fecerunt, nec cum fratribus suis ab Abimelech est inventus.
Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello, id est sic appellatæ. Mello autem tertio Regum libro, pro quadam voragine sumitur.3 Abieruntque et constituerunt regem Abimelech juxta quercum quæ stabat in Sichem: non quod fuerit proprie rex, nec toti præfuit
D Israelitico populo, sed Sichimitis. Sicque nomen regis extense nunc sumitur, sicut in Genesi, ubi secundum nostram translationem dicitur Abrahæ, Princeps Dei es apud nos, Septuaginta transtulerunt, Rex Dei es apud nos.4 Porro Saul fuit primus rex Israel, loquendo de regibus proprie dictis, qui generale habuerunt dominium.5
Quod quum nuntiatum esset Joatham jam præfato, ivit et stetit in vertice montis Garizim: de quo monte in libro Josue habetur;6 elevataque voce clamavit, ut audiretur a Sichimitis, remote inferius stantibus: Audite me, viri Sichem, ita ut audiat vos Dominus, id est, verba et opera vestra pravissima audire et scire se pandat per debitam ultionem: quod zelo justitiæ iste Joatham protulit. Ierunt ligna. Joatham parabolice locutus est illis, qui manifestatam veritatem noluerunt audire, et ipse infra propriam parabolam pro magna parte exponit. Itaque sensus hujus litteræ est, non ille quem verba immediate designant, sed quem res significatæ per verba ista, significant. Ait ergo: Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: id est, filii Israel solliciti fuerunt pro obtinendo rectore idoneo, pro qua re sæpe occupati fuerunt. Dixeruntque olivæ: Impera nobis. Per olivam, potest intelligi quæcumque persona pietate abundans, quam sibi petierunt præesse, ut Debora prophetissa.7 Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, videlicet oleum, qua et dii utuntur et homines, dii videlicet in luminaribus templorum, et homines in præparationibus cibariorum ac medicinarum, et venire, ut inter ligna promovear, id est, popularibus negotiis inquietari? Sicque per pinguedinem olivæ, intelliguntur internæ affectiones pietatis et misericordiæ spiritualis: quæ per exteriores occupationes sæpe interrumpuntur. Propter quod virtuosæ personæ prælationem sæpe refugiunt. Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. Potest per ficum intelligi Barac, qui suo triumpho maxime consolatus est filios Israel.8 Quæ respondit: Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos, id est exercitationes virtuosas, et interiores consolationes eis annexas, et ire, ut inter cetera ligna promovear? secundum sensum præhabitum.
Locuta sunt quoque ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. Quæ respondit: Numquid possum deserere vinum meum quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? Non quod Deus in sua natura vino utatur, sed quia lætatur Dominus in operibus suis, imo potius in se ipso, quod talis et tantus est, ut tam præclarus et incomparabilis sit in suis effectibus, juxta illud: Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.9 Qui et omnipotentiam, sapientiam et bonitatem suam in vite excellenter declarat, de ligno tam vili ac tenui quam vigorosissimum ac utilissimum producens liquorem. Vel dicitur vinum lætificare Deum, quoniam ministros templi sui exhilarat. Potest autem per vitem Gedeon designari, qui instar vitis fructificavit in prole, et lætificavit filios Israel suo triumpho, atque ex contemplatione Dei et apparitionibus angeli sancti repletus est gaudio. Hi omnes, sicut et ceteri judices boni, noluerunt sibi dominium super filios Israel usurpare, sed per modum prudentialis directionis humiliter præfuerunt. Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. Per omnia ligna hæc, designantur Sichimitæ prædicti; per rhamnum vero, Abimelech. Rhamnus est genus rubi primo molle, deinde spinosum, quod inter ligna habet naturam producendi ignem ex se, dum vento agitatur, ut Josephus contestatur. Quæ respondit: Si vere me constituitis regem vobis, venite et sub mea umbra requiescite. Sic et Abimelech exegit, ut Sichimitæ sub sua manerent protectione. Si autem non vultis sub mea requiescere umbra, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani, id est, principales ex vobis incendantur et occidantur a me, secundum quod infra in isto capitulo legitur factum.
Nunc ergo si recte, id est juste, et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal et cum domo ejus: qui quamvis jam mortuus erat, tamen in suis filiis est punitus et ingratanter tractatus; et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis, et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian. Quamvis etenim Gedeon ab angelo fuit de victoria assecuratus, tamen secundum humanum judicium, magnis se exponebat periculis, pergendo cum paucis ad pugnam contra centum viginti millia hominum. Qui nunc surrexistis contra domum, id est posteros seu filios, patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros, uno tamen excepto, quia Scriptura minutias numerorum et temporum non curat nec computat, super unum lapidem. Ex hoc etiam patet, quod adjutores Abimelech fuerunt ex populo Sichimorum, qui Ephratæi fuerunt. Et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus, videlicet Gedeonis, eo quod frater vester sit. Si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, de ejus promotione, et ille lætetur in vobis. Sin autem perverse egistis in his, egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem et oppidum Mello. Egrediaturque ignis de viris Sichem et Mello oppido, et devoret Abimelech. Per ignem, intelligitur quæcumque punitio seu persecutio gravis. Sicque maledictio ista post tres annos fuit impleta: quoniam rebellantibus Sichimitis, ipse Abimelech multos eorum igne occidit, alios gladio, protinusque fuit peremptus ab ipsis. Quæ quum dixisset, fugit et abiit in Bera, habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
Circa hæc oritur quæstio. Dictum est enim, quod propter peccatum Gedeonis in usu ephod, deleta sit domus ejus: ergo Sichimitæ juste occiderunt filios ejus, et erant in hoc instrumentum divinæ justitiæ. Respondetur, quod quamvis Deus justo judicio permisit hoc fieri, Sichimitæ tamen ex impiis causis ad hoc faciendum sunt moti; nec ipsi fuerunt a Gedeone injuriam passi, sed beneficia multa et magna sortiti, ideo ingratissimi ei effecti sunt.
Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem. Secundum Augustinum, istud intelligi potest factum a Domino permissive et imperative, ut sit sensus, quod Deus justo judicio voluit et permisit Sichimitas adversus Abimelech concitari et tentari a pessimo dæmone, imo a multis dæmonibus sub suo principe agentibus, ad perturbandum ac dissipandum pravam illorum concordiam. Perversitas tamen intentionis dæmonum in talibus, non est imperative a Deo, qui non jubet peccata committi. Qui cæperunt eum detestari, tanquam crudelissimum fratricidam, ambitiosissimumque tyrannum, et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum, videlicet filiorum Gedeonis, conferre, id est retorquere, in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant. Superius dictum est, quod Abimelech conductit viros vagos et inopes, qui eum juverunt: quomodo ergo nunc dicuntur eum juvisse principes Sichimorum? Ad quod dicendum videtur, quod Abimelech in regem promotus, illos auxiliatores suos in officiis magnis constituit. Posueruntque insidias adversum eum in summitate montium. Et dum illius præstolarentur adventum, quatenus eum improvise occiderent, quia et insidias adversus eum posuerunt in montium summitate, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus, quos spoliaverunt aut etiam occiderunt, præsertim si erant de parte Abimelech. Nuntiatumque est Abimelech.
Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit, id est ingressus est, Sichimam, scilicet territorium illud. Ad cujus adventum erecti, id est animati et roborati, habitatores Sichem, egressi sunt in agros, vastantes vineas, quæ ad Abimelech vel ejus auxiliarios pertinebant, uvasque vinearum illarum calcantes, in aspernationem Abimelech; et factis cantantium choris, id est choreis, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, clamante Gaal filio Obed, viro potente et ambitioso, qui cupiebat, occiso Abimelech, præsidere populo illi: Quis est iste Abimelech? quasi dicat, Vilis et impius est, et nobis præesse indignus. Et quæ est Sichem, ut serviamus ei? tanquam dicat, Præclara et vetus urbs est, in qua non decet tam vilem regnare. Numquid non est iste filius Jerobaal? id est, filius est Gedeonis nati ex tribu Manasse, cujus filius non habet jus regnandi in terra hac tribus Ephraim. Et constituit Zebul servum suum principem, id est ballivum aut præfectum, super viros Hemor patris Sichem, id est super nobiles habitatores oppidi hujus, in quo olim Hemor: qui fuit tempore Abrahæ princeps et pater urbis istius;10 qui et filium habuit nomine Sichem, ut in Genesi habetur. Sicque habitatores Sichem, quamvis Israelitæ et Ephratæi, dicuntur viri Hemor, id est successores ejus in possidendo et inhabitando urbem hanc ipsam. Et forte aliqui ex reliquiis antiquorum illorum Amorrhæorum, adhuc habitabant ibidem, sicut et in aliis urbibus terræ promissionis. Cur ergo serviemus ei? quasi dicat, Indigna premimur servitute. Porro quod dictum est, Numquid non est filius Jerobaal? quidam exponunt quasi ironice dictum: ac si Gaal dicat, Abimelech non est filius Gedeonis legitimus, sed spurius. Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech.
Dictumque Abimelech, id est, quidam amici ipsius Abimelech suggesserunt ei:11 Congrega exercitus multitudinem, id est, totum tuum exercitum collige, et veni. Deinde subjungitur, quis ista insinuaverit ipsi Abimelech. Zebul enim, auditis sermonibus Gaal filii Obed, qui dixerat, Utinam daret quis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech, id est, ut ipsum occiderem, iratus est valde, zelans pro domino suo. Verumtamen dissimulavit iram suam, ut deciperet ipsum Gaal. Ideo subditur: Et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem, id est, urbem Sichem conatur sibi allicere, subjicere, et contra te provocare. Surge itaque cum populo tuo qui tecum est, et latita in agro, et primo mane oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem adveniente adversum te, fac ei quod potueris.
Surrexit itaque Abimelech cum omni, id est toto, exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis, ne Gaal per aliquam viam posset effugere. Egressusque est Gaal valde mane de domo, et stetit in introitu portæ civitatis Sichem. Surrexit autem Abimelech, etc. Quumque vidisset Gaal populum venientem cum Abimelech, dixit ad Zebul, qui simulavit se esse fautorem Gaal: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides, quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. Rursusque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit. Vidit enim Gaal ex alia parte terræ inferiore, in qua capita montium non apparebant, alium cuneum venire. Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris, Quis est Abimelech, ut serviamus ei? Nonne hic populus est quem despiciebas? quasi dicat, Nunc repressa est tua præsumptuosa locutio. Egredere, et pugna contra eum.
Abiit ergo Gaal, exspectante Sichimorum populo belli eventum. Fuit autem in urbe illa intestina dissensio, quibusdam faventibus ipsi Abimelech, aliis vero faventibus Gaal: idcirco nec fautores Abimelech exierunt in ejus auxilium, nec fautores Gaal habitantes in Sichem secuti sunt eum, sed omnes præstolabantur exitum pugnæ. Et pugnavit contra Abimelech, qui persecutus est eum fugientem Gaal, et in urbem compulit eum fugere. Cecideruntque ex parte ejus plurimi usque ad portam civitatis, et Abimelech sedit in Ruma, id est, cum exercitu suo ibi quievit, præstolans iteratum exitum Gaal. Zebul autem ipsum Gaal et socios ejus expulit de urbe Sichem, nec in ea passus est commorari. Sequenti ergo die egressus est populus, scilicet Gaal cum suis, in campum, etc. Deinde in littera recitatur, qualiter Abimelech contra eum prævaluit. Duæ autem turmæ palantes, id est vagantes et palam currentes, per campum, adversarios perseque- bantur. Abimelech quippe in isto congressu divisit populum suum in tres turmas, quarum duæ persequebantur Gaal ac socios ejus. Porro Abimelech cum tertio cuneo omni die illo oppugnabat, id est obsedit, urbem Sichem, quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsamque destruxit ita, ut sal in ea dispergeret, in signum perfectæ victoriæ supra eam. Quod quum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, quæ turris fuit sita seorsum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, etc. Qui qualiter ibi occisi sunt igne et fumo, in textu, qui planus est, recitatur.
Abimelech autem inde proficiscens, venit ad oppidum Thebes, quod circumdans, obsedit, cepit, et turrim in medio urbis sitam, ad quam habitatores urbis confugerant, nitebatur succendere. Fuerunt autem tres urbes vocatæ hoc nomine Thebes: una in Ægypto, de qua fuit sacra legio Thebæorum; alia in Græcia, a qua dicuntur Thebani; tertia in Judæa, de qua fuit Elias, et inde dicuntur Thebitæ.12 Et ecce una mulier fragmen molæ, id est magni saxi, desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Cervicem ejus : et addit, Si enim confregisset cerebrum ejus, statim mortuus fuisset, ut videtur. Potius puto, quod dictio illa Hebraica sit ad utrumque æquivoca. Nec sequitur, quod fracto cerebro, subito exspirasset: imo si cervicem ejus confregisset, ulterius loqui non potuisset infelix iste Abimelech. Ideo melius translatum est verbum illud Hebræum in Cerebrum. Itaque cerebrum ejus confregit, id est, letaliter vulneravit. Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium13 tuum et percute me, id est, occide me qui ultra diu vivere nequeo, ne forte dicatur, quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum. Superbissimus ille humanum opprobrium magis quam Dei judicium formidavit; nec licuit ei mortem suam sic accelerare, quia hoc æquivalenter fuit, se ipsum occidere: idcirco peccavit in hoc, sicut et Saul in proprium gladium ruens. Peccavit quoque, quia ex causa tam vana fecit sibi mortem infligi celeriorem.
Illo quoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt in sedes suas. Et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum. Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, id est, pro suis excessibus digne puniti sunt. Et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal, id est imprecatio mali pœnalis quod eis fuerat imprecatus: quod ex divino instinctu prænuntiasse videtur. Refert Josephus, quod pestem hanc passi sunt Ephraitæ, eo quod contra Gedeonem tam superbe jurgati sunt. Sed (sicut nunc patuit) non solum ob hoc, sed et propter iniquitatem eorum in filios Gedeonis, et quia tam sceleratissimum fratricidam constituerunt sibi regem.
Footnotes
Chapter 17 of 35