Articulus 17
EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI NONI SPIRITUALIS.
DOCEMUR in primis in isto capitulo, ex parentum virtuositate aut sanctitate nequaquam præsumere aut inaniter nobis blandiri, quasi sufficiat nobis progenitores aut prædecessores sanctos habere. Ecce enim sanctus vir Gedeon, cum quo toties ore ad os locutus est angelus, vir præcipue pius et humilis, quam sceleratissimum, crudelissimum et ambitiosissimum habuit filium. Denique, per Abimelech figurati sunt omnes ambitiosi, qui præsidente defuncto, ad principatum aut præ. lationem adspirant, imo meliores ac doctiores præcedere ac impedire conantur; qui sibi ipsis sumunt honorem præsidentiæ, pericula non pensantes, nec ponderantes quam durissimum fiet judicium eis qui præsunt.1 Tales instar Abimelech interficiunt omnes fratres suos, id est, eos quos sibi metuunt præferendos, per oblocutiones in aliorum cordibus annihilari nituntur, ut scilicet reputentur pro nihilo; atque in suum auxilium conducunt vagos et inopes, quia ad persequendum meliores se, sibi alliciunt homines leves, virtutibus destitutos. Specialiter quoque per Abimelech designantur, qui per potentiam, aut carnis propinquitatem, aut nobilitatem, vel certe per subornationes, preces, blandimenta, seu promissa aut munera adipisci conantur principatum aut prælaturam. Per Sichimitas vero designantur hi, qui talem eligunt aut promovent ob propria commoda, vel ex carnali amore: inter quos postea solet oriri turbatio magna. Imo si modicus error in principio, magnus erit in fine: quammaximus in principio error et excessus, quantum in processu augebitur? quamque intolerabilis in fine consistet? Ideo explicari non valet, quam multa et magna incidant crimina, qui taliter promoventur aut promovent. Totis ergo præcordiis vitemus omnia vitia ista, et subesse optemus ac obedire, non præsidere. Nempe quis est, qui ad prælationem afficitur, aut in ea manere lætatur, nisi qui divini rigorem judicii non veretur, nec insufficientiam propriam, nec sua novissima intuetur?
Præterea, sicut Abimelech locutus est Sichimitis, Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri? sic quidam ambitiosi aut invidiosi aliorum promotionem impedire conantes, et se ipsos quærentes, dicere solent his, quibus præficiendus est aliquis: Si ille aut ille fuerit vobis prælatus, faciet quidquid illi aut illi suggesserint ei, sicque habebitis prælatos seu dominos multos. Melius igitur vobis est, ut me unum, aut eum quem vobis commendo, habeatis in præsidentem, et vicissitudinem vobis reddam, ac vestris consiliis et voluntatibus acquiescam. Itaque talibus præsidentibus, eorumque subditis clamare potest vir bonus spiritualiter renovatus, designatus per Joatham, stans in monte, hoc est in Christo et ejus doctrina: Ierunt ligna ut ungerent super se regem: id est, homines christiani prælatum aut principem habere conati sunt, quia sine rectore nulla multitudo potest subsistere. Dixeruntque olivæ: Impera nobis. Quales viri per olivam, ficum et vitem sint intelligendi, ex præcedenti claret articulo. Viri autem hujusmodi virtuosi contemplativi, sicut adipe et pinguedine supernis charismatibus impinguati, virtuosis actibus assidue insistentes, prælationem et occupationem externam abhorrent, refugiunt, præsertim dum eos, a quibus petuntur, vident moribus suis non convenire, seu duros et indirigibiles esse.2 Dixeruntque ad rhamnum: Veni, et impera super nos. Per rhamnum, homines sæculares, carnales, passionati, mente et corpore incircumcisi, signati sunt. Et tales nunc communiter ad ecclesiasticas dignitates, principatus sive officia promoventur, dum propter peccata populi illud contingit, Deo in suo furore regem donante.3 Et quoniam tales fracti et reformati non sunt, faciliter et frequenter contingit, quod ignis indignationis, iræ, impatientiæ seu flamma cupiditatis ex eis egreditur, et eorum subjectos inflammat et vastat, ita quod contra se invicem præliantur et se mutuo demoliuntur, quemadmodum quotidie cernimus et deflemus.
Insuper, per Gaal et ejus fautores præfigurati censentur, qui superioribus suis incaute rebelles sunt, eisque depulsis aut trucidatis, præesse pro illis affectant: sicque contentiones, rebelliones, seditiones, pugnas, et devastationes terræ nascentium, urbium et villarum, pauperum quoque et innocentium oppressiones inducunt, et tandem ipsimet pessime pereunt. Heu! ista videmus quotidie fieri, quoniam pro episcopatibus et principatibus obtinendis, ista et consimilia sceleratissime fiunt.
Footnotes
Chapter 18 of 35