Skip to the text

Articulus 18

EXPLANATIO CAPITULI DECIMI : POST ABIMELECH SURREXIT DUX IN ISRAEL, THOLA.

PROCESSUS vitæ et gubernationis filiorum Israel sub duobus judicibus, hic narratur. Quinta quoque eorum tribulatio describi incipitur. Post Abimelech surrexit dux in Israel, Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. Iste fuit vir bonus, nec se ipsum ingessit, sed Deo sic disponente effectus est judex, non sibi usurpans nomen regis, sicut Abimelech. Et judicavit Israel viginti et tribus annis : sub cujus regimine, Deo, non idolis servierunt; mortuusque est ac sepultus in Samir. Sed quæstio oritur, quomodo potuit Phua iste esse patruus ipsius Abimelech, id est frater patris ejus, scilicet Gedeonis, quum Gedeon fuerit de tribu Manasse, et Thola de Issachar tribu? Ad quod Augustinus aliique respondent, quod Gedeon et Phua fuerunt fratres ex tribu matris, quæ successive duxit unum maritum de Manasse, alium de Issachar. Sed contra hoc argui potest, quod vir et uxor debebant esse de tribu eadem, exceptis Levitis. Respondetur, quod viri tenebantur accipere conjuges suæ tribus, ne fieret confusio sortium seu permixtio hereditatum, non autem econtra, quoniam feminæ non habuerunt hereditatem, nisi quando parentes earum non habuerunt filium marem : sicque eadem femina diversarum tribuum viris poterat copulari. Unde et Saul de tribu Benjamin, filiam suam dedit uxorem David de tribu Juda.1 David quoque Achinoam Jezreelitem sumpsit in conjugem. Verumtamen his objici potest, quod in Numeris Dominus jubet : Omnes viri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient ; nec sibi commisceantur tribus, sed ita maneant ut a Domino separatæ sunt.2

Huic successit Jair Galaadites, id est de terra Galaad trans Jordanem, quæ ad tribum Manasse pertinuit :3 et ita vir iste fuit de tribu Manasse ; qui judicavit Israel per viginti et duos annos, habens triginta filios, sedentes, id est, suo tempore equitantes, super triginta pullos asinarum, id est mulos, ut quidam exponunt ; quum tamen muli ex asino et equa gignantur : ideo potest exponi de pullis asino et asina natis. Nam et Balaam super asinam equitavit, sed et Christus super asinæ pullum, qui non fuit mulus, sed asinus. Verumtamen, secundum Lyram, in Hebræo solum habetur, Pullos. Propter quod (ut referunt doctores) Hebræi per pullos intelligunt hic, equos juvenes et electos : quod non videtur idonee dictum, quia (secundum Origenem aliosque doctores) Hebræi nunquam leguntur equis usi ad equitandum, quum tamen David tot gesserit bella. Et Absalom super mulum sedebat, ut secundo Regum habetur. Et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus sunt appellatæ Havoth-Jair, id est oppida Jair, usque in præsentem diem in terra Galaad. Mortuusque est Jair ac sepultus in loco, cui est vocabulum Camon.

Filii autem Israel peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt diis alienis, videlicet Baalim et Astaroth :456 in quo notantur duæ idololatriæ. Et subjungitur de aliis quinque idololatriis in genere, in quibus variæ speciales idolorum culturæ comprehenduntur. Et diis Syriæ ac Sidonis, et Moab, et filiorum Ammon, et Philistiim ; dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. Contra quos iratus Dominus, non per affectionis commotionem, sed per effectus similitudinem, tradidit eos in manus Philistiim et filiorum Ammon, ut per illos punirentur, quorum deos colebant: per quod discerent, sibi nequaquam prodesse cultum deorum illorum, a quorum cultoribus specialiter opprimebantur, et a quibus diis non poterant adjuvari. Afflictique sunt, et oppressi vehementer per annos decem et octo: in tantum, ut filii Ammon vastarent Judam et Benjamin et Ephraim. Afflictusque est Israel nimis. Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, etc.

Quibus locutus est Dominus. Dicunt Hebræi, quod per Phinees sacerdotem: quod videtur ficticium, quia Phinees secundum hoc fuisset circiter trecentorum annorum, sicut per tempora judicum, et annos quos sub Moyse et Josue habuit, posset probari. Verius igitur creditur, quod per alium sanctum virum, et forte Prophetam; sive per angelum, quoniam iste loquens, loquitur in persona Dei, nec præmittit nec adjungit, Hæc dicit Dominus, ut moris est Prophetarum. Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philistiim, Sidonii quoque et Amalec et Chanaan, id est Chanaæi, oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? Sicut paulo ante expressæ sunt septem idololatriæ Israelitarum, ita nunc contra illos exprimuntur septem gentes, a quibus afflicti sunt et erepti. Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos. Idcirco non addam, ut ultra vos liberem: quod comminative, non assertive, prolatum est; et sub conditione fuit intelligendum, videlicet nisi filii Israel se emendarent. Ite, et invocate deos quos elegistis, ipsi vos liberent in tempore angustiæ. Derisorie atque ironice dixit hoc Dominus.

Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet. Sic et David secundo libro Regum ait: Melius est ut incidam in manus Domini, multæ enim sunt misericordiæ ejus, quam in manus hominum.7 Tantum nunc libera nos, id est, hoc potissimum deprecamur, ut saltem nunc parcas nobis, et ita nos emendabimus, quod non deveniemus ad talem articulum. Quæ dicentes, omnia idola projecerunt, et servierunt Domino Deo. Qui doluit super miseriis eorum, id est, per modum compatientis se habuit, cito subveniendo eisdem.

Itaque filii Ammon conclamantes, in Galaad fixerunt tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt. Dixeruntque principes Galaad, id est principales in tribu et terra illa, singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cæperit dimicare: unde videtur, quod magis infestabantur ab Ammonitis, quam a Philistæis; erit dux populi Galaad, id est filiorum Israel in Galaad commorantium, ita quod specialiter præerit eis. Itaque per hanc promissionem cupiebant aliquem virum idoneum animare ac provocare ad assumendum specialiter bellum tam periculosum et arduum, atque ad præliandum primo in acie.8

Ex ista historia commendatur nobis fragilitas, ingratitudo, perversitas hominum ineffabiliter magna, infinita quoque misericordia Dei. Ideo nullus desperet; et qui misericordiam Dei impetrare desiderat, incessabiliter clamet ad Dominum, et omnia vana phantasmata et objecta, occasiones peccandi et vitia, in quibus offenderat Deum, de corde suo prorsus abjiciat, confiteatur, et Domino obsequatur.

Footnotes

  1. I Reg. xviii, 27. ↩

  2. Num. xxxvi, 7-10. ↩

  3. Num. xxv, 43. ↩

  4. II Reg. xviii, 9. ↩

  5. Matth. xxi, 2, 5. ↩

  6. Num. xxii, 22. ↩

  7. II Reg. XXIV, 14. ↩

  8. * prima ↩

Chapter 19 of 35