Articulus 19
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI UNDECIMI : FUIT ITAQUE ILLO IN TEMPORE JEPHTHE GALAADITES.
QUINTÆ tribulationis filiorum Israel historia, in præcedenti capitulo inchoata, nunc continuatur. Fuit itaque illo in tempore Jephthe Galaadites : quia fuit de territorio nomine Galaad, et item de civitate sic nominata, atque de semine viri nomine Galaad. Etenim Galaad quandoque est nomen terræ illius, quandoque urbis exsistentis in ea, aliquando viri, qui habitavit ibidem. Vir fortissimus corpore, postea quoque fortissimus in anima, quia vir sanctus, atque pugnator, ab actu ac peritia præliandi, filius mulieris meretricis, qui Jephthe natus est de Galaad, id est de viro sic appellato, qui fuit pater Jephthe. Habuit autem Galaad, scilicet vir præfatus, uxorem, id est legitimam conjugem, aliam a meretrice prædicta, de qua suscepit filios, qui postquam creverant in ætatem fortitudinemque virilem, ejecerunt Jephthe, id est, eum a se ex aspernatione, et forte ex invidia repulerunt, quia virilior ac robustior eis fuit. Nam infra ait : Nonne vos estis qui odistis me ? Dicentes : Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de adultera matre natus es, id est manzer seu spurius, idcirco noster coheres non eris. Porro non omnis meretrix exstat adultera, sed mater Jephthe concumbendo cum viro conjugato, adultera est effecta. Tamen (ut aliqui dicunt) in Hebræo et in libris correctis habetur, De altera matre natus es. Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob, id est in regione sic dicta. Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes, et quasi ducem sequebantur.1 Dicunt aliqui, quod non exercebant prædas et latrocinia, nisi in adversarios Israelitarum, quemadmodum David et viri ejus primo Regum leguntur prædati Amalecitas et alios quosdam gentiles :2 quod non videtur probabilitatem habere, quia et viri isti ad Jephthe profecti, infideles fuerunt. Et Jephthe erat ibi in terra gentilium ; nec Jephthe pro tunc curavit Israelitas defendere, a quibus ejectus fuit et despectus.
In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. Quibus fortiter instantibus, perrexerunt majores natu de Galaad, id est terræ seu cognationis illius, quæ fuit ex tribu Manasse : imo, ut in Numerorum libro habetur, Galaad fuit filius Machir filii Manassæ ;3 ut tollerent in auxilium sui Jephthe ; dixeruntque : Veni et esto princeps, id est judex noster, et pugna contra filios Ammon, id est, princeps belli esto adversus illos. Quibus ille respondit : Nonne vos estis qui odistis me, et ejecistis de domo, id est habitaculo et familia, patris mei ? Unde videtur, quod aliqui fratrum suorum inter istos fuerunt, vel fratres sui horum auctoritate ejecerant eum ; aut communitati imputat, quod a quibusdam ex ea peractum. Et nunc venitis ad me necessitate compulsi. Quasi dicat : Non faciliter vobis credendum est, et necessitate ista cessante, infideles eritis mihi. Dixeruntque : Ob hanc ergo causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. Tanquam dicant : Quidquid sit de rebus præteritis, nunc ex amore et bona intentione venimus ad te. Jephthe quoque dixit eis : Si vere, veritate rei et sermonis, venistis ad me pro causa prætacta, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque Dominus eos, videlicet Ammonitas, in manus meas, ero vester princeps? Si hoc dixit ex desiderio præsidendi et proprii honoris, vituperabile fuit; si autem ex caritate, ut scilicet sua præsidentia traheret eos ad Dei cultum, et conservaret terram in pace, laudabiliter dixit hæc. Qui responderunt ei: Dominus qui hæc audit, id est cognoscit. Auris equidem zeli audit omnia.4 Ipse mediator, id est inter nos præsens, et testis est, id est auctor, testis, ac judex hujus negotii, qui dixit per Jeremiam: Ego sum judex et testis, quod nostra promissa faciemus, id est implebimus, constituendo et tuendo te principem nostrum.
Abiit itaque Jephthe cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Jephthe venit cum Galaaditis usque in Maspha trans Jordanem, in quo loco convenerant filii Israel, non solum viri de Galaad, ad tractandum, qualiter esset resistendum filiis Ammon. Quod ergo nunc dicitur omnis populus eum fecisse principem suum, intelligendum videtur de omnibus ibi collectis, non tantum de Galaaditis; feceruntque eum principem sui ante victoriam. Locutusque est Jephthe omnes sermones suos coram Domino in Maspha: id est, primo humiliavit se coram Deo, et ejus invocavit auxilium, atque in omnium præsentia repetivit pactionem inter se Galaaditasque initam, pro ratificatione majori.
Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sui dicerent: Quid mihi et tibi est, id est, quid causæ et rationis contra me habes, quia venisti contra me, ut vastares terram meam, id est terram filiorum Israel, quibus præsum, et terram in qua constitutus sum judex? Quibus ille respondit: Quia tulit, id est, injuste et violenter abstulit et sibi subjecit, Israel terram meam de jure, quamvis non de facto, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon, id est loci sic nuncupati, usque Jaboc, id est locum sic nominatum, atque Jordanem. Nunc ergo cum pace redde eam mihi. Quemadmodum in Numeris describitur, Sehon rex Amorrhæorum jure seu vi prælii abstulit regi Moabitarum magnam sui regni partem. Quumque Sehon rex negasset filiis Israel transitum per regnum sui imperii, processissetque obviam filiis Israel ad pugnandum, tradidit eum Dominus cum omni terra ac populo suo in manus Israelitarum: qui extunc possederunt aliqua loca, quæ aliquando erant de regno Moabitarum. Et illa rex iste filiorum Ammon modo repetiit, quia ipse etiam nunc regnavit in Moab.5
Per quos rursum mandavit Jephthe et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon: Hæc dicit Jephthe, Non tulit Israel terram Moab, nec terram filiorum Ammon: id est, populus Israeliticus non abstulit Ammonitis aut Moabitis quidquam de regno eorum, quod pro tunc pertinuerit eis, quamvis aliqua abstulerunt, quæ aliquando pertinuerunt ad illos. Unde in Deuteronomio Dominus ait populo Israel: Non pugnes contra Moabitas, non enim dabo tibi quidquam de terra eorum. Et rursus ibidem: Non pugnes contra filios Ammon67, non enim dabo tibi de terra eorum, quia filiis Lot tradidi eam. Sed quando filii Israel de Ægypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit populus Israel in Cades Barne, ut in Deuteronomio habetur.8 Misitque Israel nuntios ad regem Edom, id est Idumæorum, dicens: Dimitte ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Hinc legitur in Numeris: Ecce in urbe Cades positi, obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam.9 Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioqui armatus occurram tibi. Verumtamen his objici potest, quod in Deuteronomio Dominus loquitur: Transibitis per terminos fratrum vestrorum [filiorum] Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.1011 Ad hoc aliqui dicunt, quod primo negavit, videlicet anno secundo egressionis Israel ex Ægypto; postea autem vel idem rex Edom, vel ejus successor, concessit filiis Israel transitum illum, anno scilicet quadragesimo egressionis præfatæ. Alii dicunt, quod nec post concessit;1213 et quod in verbis his, Transibitis per terminos, sumitur per pro juxta, ita quod transierunt juxta Idumæam, non per eam. Sed primum verius reor.
Misit quoque Israel ad regem Moab14, pro licentia transeundi per regnum ejus, qui et ipse transitum præbere contempsit. Hoc in libris Moysis non habetur. Imo objici potest, quod in Deuteronomio filii Israel leguntur regi Hesebon nuntiasse: Concedas transitum nobis, sicut fecerunt filii Esau et Moabitæ. Ad quod datur responsio similis præcedenti. Mansit itaque in Cades, id est in illa solitudinis parte, non multum distante ab urbe Cades. Et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab, post primam illam negationem licentiæ transeundi per terras illas. Unde in Deuteronomio habetur: Circuivimus montem Seir longo tempore. De hoc in Scholastica historia ex Josepho recitatur: Egrediens Israel de Cades, circuivit Idumæam, incedensque per desertum Arabiæ, et prætergrediens Archim metropolim Arabum, venit in montem Hor. Venitque ad orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon, qui secundum Josephum, est fluvius de montibus Arabiæ descendens, et per desertum fluens, erumpit in stagnum. Nec voluit intrare terminos Moab, Moabitis invitis; libenter tamen intrasset, si annuissent. Arnon quippe confinium est terræ Moab, juxta illud Numerorum: Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.
Deut. 11, 28, 29.
Ibid. 1.
Num. xxi, 13.
Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum qui habitabat in Hesebon, pro licentia eundi per terram ipsis, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. Qui et ipse despiciens Israel, non dimisit eum transire per terminos suos, id est, licentiam illam negavit, tamen impedire non potuit, quia paulo post fuit occisus; sed infinita, id est valde et ultra solitum numerosa, multitudine congregata, egressus est contra eum, id est Israeliticum populum, in Jasa, id est loco sic nuncupato, et fortiter resistebat. Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo, et percussit eum, et possedit Israel omnem terram Amorrhæi, videlicet Sehon regis Amorrhæorum, et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc. Estque Jaboc (secundum Josephum) fluvius quidam. Et de solitudine, quæ est inter Ægyptum et Chanaan, usque ad Jordanem. Hinc scriptum est in libro Numerorum: Misit Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui concedere noluit ut transiret Israel per terminos suos, quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et percussus est in ore gladii ab Israel, et possessa est terra ejus ab Arnon usque ad Jaboc et filios Ammon. Rex Sehon pugnavit contra regem Moab, et tulit omnem terram quæ ditionis illius erat usque ad Arnon.
Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum, scilicet contra regem Amorrhæorum jam dictum, populo suo Israel. Et tu nunc vis possidere terram ejus, id est terram illam populi Israel, quam acquisivit tam jure belli quam dono Dei, cujus sunt omnia, et qui dat terram quamcumque jure creationis ac summi dominii cuicumque voluerit? Nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? Hoc sonare videtur, quasi Jephthe putaverit quod falsus Ammonitarum deus, qui Chamos vocatur, possederit terram illam, aut eam contulerit regi ac populo Ammon, ut hac ratione eis debetur de jure. Verum, ut tangit Augustinus, Jephthe hæc protulit secundum vanam opinionem ac reputationem ejus, cui hæc nuntiavit, secundum quod consuetudo Scripturæ est, negotia recitare secundum hominum æstimationem pro tempore illo currentem. Quemadmodum autem cultores veri Dei, vero Deo adscribunt ea quæ habent ac obtinent; ita falsorum cultores deorum, diis suis suas possessiones victoriasque attribuunt. Quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, id est, potenter et juste incredulis indignisque abstu-
Num. xxi, 21, 23, 24, 26. lit, et nobis largitus est, in nostram cedent possessionem. Tanquam dicat, arguens per locum a majori: Si tibi debentur, quæ a deo tuo falso te putas habere, multo plus nobis debentur, quæ auctoritate atque auxilio Dei veri sumus adepti.
Nisi forte melior es Balac filio Sephor, rege Moab, qui conduxit Balaam ad maledicendum filiis Israel. Quasi dicat: Tu non habes majus jus repetendi hanc terram, quam Balac, qui fuit rex Moab, quando a filiis Israel percussus est Sehon rex Amorrhæorum, et tamen Balac non repetiit eam. Aut docere, id est per scripta idonea probare, potes, quod jurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum, id est, quod præfatus Balac, aut aliquis ejus successor, moverit litem et pugnam pro terra hac recuperanda contra populum Israel, quando habitavit, id est toto tempore quo populus Israel commoratus est, in Hesebon, id est in urbe sic nominata, et viculis ejus, et in Aroer urbe: quas a rege Amorrhæorum jure belli obtinuit, sicut et ille eas acquisivit a rege Moab; et in villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem Israeli a Deo collatis: habitavit, inquam, per annos trecentos. Qui anni numerandi sunt a tempore quo Sehon rex a filiis Israel victus est, usque ad tempus quo Jephthe hæc dixit: qui per verba hæc probat sibi ac populo suo attinere terram illam jure præscriptionis, eo quod infra tot annos sine impetitione possederint eam, etiam titulo justo. Porro præfati anni trecenti sic computantur: nempe post Sehon occasionem Moyses vixit ad tempus, ita quod unus annus computatur sub eo. Scriptura vero non exprimit quamdiu præfuerit Josue: post quem et Caleb fertur aliqualiter præfuisse; Othoniel vero præfuit annis quadraginta, Aod octoginta, vel saltem tam diu quievit terra per eum, Samgar anno (ut dicitur) uno, Debora et Barac per annos quadraginta, Gedeon totidem, Abimelech annis tribus, Thola annis viginti tribus, Jair viginti duobus. Si autem ex horum adunatione annorum non consurgit integra summa trecentorum annorum, aut si superest parum, excusatur per hoc quod minutias numerorum ac temporum pertransit Scriptura. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentasti? Non quod iste rex Ammon vixerit per tot annos, sed sub ejus persona dantur et prædecessores ejus intelligi. Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter, id est judex et cognitor, hujus diei, id est omnium quæ fiunt in eo, inter filios Israel, et inter filios Ammon, dando triumphum habenti causam justam. Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephthe, quæ per nuntios mandaverat.
Factus est ergo Spiritus Domini super Jephthe, id est, in corde ipsius facta est motio atque directio gratiosa Spiritus Sancti, magnanimitas quoque pugnandi pro bono communi populi ex auxilii spe divini. Et circuiens Galaad et Manasse, id est terram Galaad, in qua trans Jordanem morabatur media tribus Manasse, Maspha quoque Galaad, id est locum illum ex alia parte Jordanis, in quo etiam fuit alius locus seu territorium, nomine Galaad: quæ loca perambulavit ad congregandum ex eis exercitum; et inde transiens ad filios Ammon, votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino: id est, quodcumque visum et animatum primo obviaverit mihi redeunti victori, offeram illud Deo in holocaustum: quod ad divinæ majestatis honorem totaliter consumebatur. Tamen, secundum Augustinum sensus est, Quicumque homo primo occurrerit mihi: quoniam Jephthe non dixit, Quodcumque, sed, Quicumque, etc. Quale fuerit votum istud, et an licite sit impletum, in fine tractabitur hujus capituli. Transivitque Jephthe ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos. Quos tradidit Dominus in manus ejus. Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis. Humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Revertenti autem Jephthe in Maspha domum suam, occurrit unigenita filia cum tympanis et choris, id est musicis instrumentis, et sodalium suarum choreis, volens suo patri, quem prævaluisse audivit, congratulari; non enim habebat alios liberos. Qua visa, scidit vestimenta sua præ tristitia et dolore, et ait: Heu me, filia mi, decepisti me, et ipsa decepta es. Filia ista non decepit patrem suum formaliter, quia nil egit ad illum decipiendum; sed aliquid fecit pia intentione, ex cujus eventu pater ejus materialiter est deceptus, quia contra suum propositum et intentum victoria sua versa est ei in luctum, et filiam quam magnifice per matrimonium exaltare speravit, immolare coactus est seu inductus, nec posteritatem reliquit per eam: sed et votum suum quod cum gaudio æstimavit implere, cum interno implevit mœrore. Aperui enim os meum ad Dominum, promittendo quod ei offeram mihi primitus occurrentem; et aliud facere non potero. Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. Quasi dicat: Plus gaudeo de tua victoria, quam contrister de morte mea, et hoc propter bonum commune, cui [non] præfero bonum particulare. Videtur mihi ista venerabilis virgo fuisse in bonitate et obedientia quodammodo similis Isaac patriarchæ, qui post patris sui informationem acquievit, ut Deo in holocaustum immolaretur.
Dixitque ad patrem: Hoc solum præsta mihi quod deprecor, differendo voti tui impletionem: quod sine rationabili causa non est differendum, quum scriptum sit in Ecclesiaste, Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere.15 Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes: terra etenim illa est montuosa; et plangam virginitatem meam, id est, me ipsam virginem, seu virginitatis meæ sterilitatem atque opprobrium defleam, eo quod semen in Israel non relinquo, et tua in me posteritas pereat; cum sodalibus meis, quæ ex compassione mecum plorabunt: quarum compassio erit ploratus mei aliquale solatium. Illis quippe diebus opprobriosum erat sine sobole mori, quum scriptum sit: Maledictus qui non reliquerit semen in Israel. Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Quumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. Expletis duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, nequaquam fugiens mortis formidine, ne pater ejus quasi voti transgressor, coram Deo fieret reus. Et fecit ei sicut voverat: in quo patet, quantum vir ille Dominum formidavit, justusque erat, qui unicam filiam maluit ita offerre, quam Deo votum non adimplere. Exinde mos increvit in Israel, et consuetudo servata, ut post anni circulum, id est, anno uno completo, conveniant in unum filii Israel, et plangant filiam Jephthe diebus quatuor, quolibet scilicet anno per quatuor dies, aliqua hora opportuna quotidie, eo quod passa sit istud tam innocenter ac sponte et obedienter, occasione communis victoriæ filiis Israel desuper condonatæ.
C Circa hæc occurrit antiqua atque difficilis quæstio de ista materia: an scilicet votum Jephthe fuit laudabile, et utrum voti ejus impletio exstitit Deo accepta et licita. Quocirca Augustinus diffuse conscripsit: cujus verba habentur in Glossa. Et inter cetera ait: Jephthe non dixit, Quodcumque exierit, sed, Quicumque exierit: ubi hominem tantum cogitavit; non tamen fortasse unicam filiam, quamvis illam in tanta patris gloria quis posset anteire, nisi forsitan ejus uxor? Quemcumque autem cogitaverit Jephthe in illa promissione, non videtur filiam cogitasse: non enim diceret, Heu me, filia mi, impedisti me (sic enim habet translatio Septuaginta): per quod indicat se impeditum, ne illud quod cogitabat, impleret. Quem autem potuit cogitare, qui filium non habebat? An conjugem cogitavit, et ut hoc fieret, Deus non voluit? et ut hoc non relinqueretur impunitum, ne quis postea illud auderet, ideo filia primo occurrit, quatenus ex magna Dei providentia per id quod contigit, magnum Ecclesiæ sacramentum figuraretur? Ex utroque ergo prophetia aptata est, quod volens cogitavit, et quod nolenti contigit. Si ergo uxorem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est.16 Sed quia hujus Jephthe conjux, virgo esse non potuit, in eo quod filia ejus primo occurrit, et voti temeritas non mansit inulta, et Ecclesiæ virginitas figurata consistit. — Quia ergo de hoc voto Jephthe nihil videtur judicasse Scriptura, sed reliquisse legentibus judicandum, quatenus intellectus noster judicando exerceatur: possemus jam dicere, Deo displicuisse hoc votum, et ipsum votum esse perductum ad istam vindictam, ut voventi patri unica occurreret filia; nec Deum prohibuisse ipsum Jephthe a voti sui impletione infra tot dies induciarum, quas contulit filiæ suæ, sed idcirco votum illud sic esse punitum, ne posteris relinqueretur in exemplum. Possemus (inquam) hoc dicere, nisi duo Scripturæ testimonia nos retardarent, propter quæ ipsum culpare veremur. Unum est, quod eum ponit Apostolus inter Sanctos in epistola ad Hebræos.17 Aliud quod hic præmisit Scriptura, Et factus est super Jephthe Spiritus Domini, et votum vovit:18 ut omnia quæ postea fecit, videantur intelligenda esse opera Spiritus Sancti. Sed an etiam humanis sacrificiis figurari oportuit ministeria Christi, merito quæritur.19 Sed Deus voluit primogenita esse sua, non tamen voluit ea sacrificari, sed redimi: non ergo diligit, sed odit Deus sacrificia talia. Sed inter Sanctos non solum Jephthe, sed et Gedeon numeratur, quem ephod reprehensibiliter fecisse fatemur:20 nam et in eo quod signum petiit, tentans in vellere, nescio an sit transgressus præceptum hoc, Non tentabis Dominum Deum tuum.2122 Sed eum bene esse defunctum, credendum est. Porro Jephthe, Deo non jubente neque poscente, et contra legitimum ejus præceptum, ultro sacrificium vovit humanum. Nam ait, Quicumque exierit de janua domus meæ obviam mihi: per quæ verba non vovit aliquod pecus, quod secundum legem posset Deo offerri; nec consuetudinis fuit, ut redeuntibus cum victoria ducibus, jumenta occurrerent. Canes autem solent occurrere dominis, de quibus Jephthe, quum voveret, cogitare non potuit, ne et contemptibile animal et offerri illicitum videatur vovisse.23 Hæc Augustinus.
Rursus loquitur Augustinus: Utrum24, quia dictum est, Factus est super Jephthe Spiritus Domini, secuta sint illa, ut et voveret et triumpharet et votum impleret, et attribuenda sint Spiritui Sancto, non facile dixerim: quum nulla describatur prosperitas Gedeonis, postquam ephod produxit; Jephthe autem post votum illud victoriam est sortitus.25 Sed considerandum, quod et Gedeon hostes prostravit, postquam Deum tentavit. Sic etenim scriptum est: Et dixit Gedeon ad Dominum: Ne irascatur indignatio tua in me, si adhuc semel tentavero. Iram namque Dei metuebat, quia tentando se peccasse sciebat. Hoc tamen peccatum secuta est evidentia magni signi, prosperitasque triumphi. Jam enim Deus statuerat afflicto Israelitico populo subvenire, et hujus ducis, scilicet Gedeonis, quem ad hoc opus assumpserat, utebatur animo non solum fideli et pio, sed etiam deficiente ac delinquente, ad prænuntianda quæ volebat, et ad complenda quæ dixerat. Non enim per istos tantum, sed et per Saulem omnino reprobatum, multa beneficia præstitit populo. Quis enim egit, nisi Spiritus Domini, ut Gedeoni tentare volenti, et non credenti quod jam Dominus ei fuit locutus, potissimum veniret in mentem de vellere prius sicco, et post compluto? Ecce Augustinus hic dicit: Gedeon tentando peccavit, nec credidit. Sed de hoc plenius dictum est in expositione capituli sexti.
Præterea, de ista materia scribit Lyra: Hebræi dicunt, quod Jephthe filiam suam non immolavit, sed quod votum ejus fuit per Phinees relaxatum. Et quidam eorum affirmant, quod fuit interpretatum per sapientes, ita quod votum illud non esset implendum per mortem filiæ innocentis. Unde et super illud, Dimitte me ut circumeam montes, dicit glossa quædam Hebraica: Id est, sapientes in lege accedam, quia fortassis invenirent modum relaxationis seu interpretationis voti istius. Deinde probabiliter sine incauta assertione sequitur istam opinionem, dicendo, quod Jephthe obtulit eam, non per mortem corporalem, sed civilem, prout religiosi cœnobium intrando dicuntur mori mundo, quia a sæcularibus actibus sequestrati, mancipantur omnino divinis: sic filia Jephthe fuit Domino consecrata per virginitatis observationem, insistendo jejuniis, orationibus, ac piis operibus.
Circa hæc dico satis esse credibile, quod quidam doctores Hebræi id dicant, non tamen omnes, præsertim quum Josephus dicat, quod Jephthe eam occidendo obtulerit. Deinde opinio illa catholicis contrariatur doctoribus. Jam enim ex verbis S. Augustini patuit, quod eam per corporalem obtulit mortem, secundum quod Deus jussit Abrahæ, ut sibi Isaac in holocaustum offerret. Unde quemadmodum Abraham intendebat ipsum Isaac primo occidere gladio, deinde igne corpus exstinctum incendere, propter quod ignem et gladium tulit secum; ita credendum videtur, quod Jephthe fecerit filiæ suæ. Insuper B. Hieronymus protestatur, quod Jephthe fuit indiscretus in promittendo, et impius adimplendo. Idem Josephus loquitur. Imo, secundum Josephum, fuit stultus vovendo, et impius prosequendo, quoniam obtulit sacrificium, nec legitimum, nec Deo carum. Quod si canem obvium habuisset, an eum immolasset? Thomas quoque, in secunda secundæ, quæstione 88: Quædam, inquit, in omnem eventum sunt bona, ut actus virtutum, et talia absolute possunt voveri. Alia sunt, quæ licet in se considerata, sint bona, exitum tamen malum possunt habere: et de talibus fuit votum Jephthe, ideo votum ejus fuit incautum, quia simpliciter vovit, quod malum potuit sortiri eventum. Verumtamen quoniam supra legitur, quod factus est super eum Spiritus Domini, ideo fides ejus atque devotio, ex qua movebatur ad vovendum, fuit a Spiritu Sancto. Estque probabile eum pœnituisse de morte filiæ innocentis. Sed et factum ejus aliquod bonum præfiguravit.
Amplius, opinio illa Hebræorum non consonat textui, in quo evidenter asseritur, quod filiæ suæ post duos menses ad se reversæ fecit sicut voverat. Intentio autem sua in vovendo [fuit], per corporalem occisionem Deo offerre eum, qui sibi redeunti victori primum occurrerit: ideo hoc implevit, et quale exstitit votum, sive licitum, sive illicitum, talis et ejus impletio. Nec valet, quod quidam ait, Si eam occidisset, votum suum nullo modo implesset: quia emissio voti non potest fieri, nisi de bono. Nam quamvis votum proprie sumptum, sit actus virtutis, et solum de bonis, attamen consuetudo loquendi est, ut etiam incautæ seu temerariæ promissiones Deo factæ, vocentur vota, sicut et juramenta illicita, juramenta dicuntur. Dicitur quoque in textu, quod ex eo tempore, quo Jephthe fecit suæ filiæ sicut promisit, consuetudo in Israel est servata, ut filii Israel plangant filiam Jephthe quolibet anno quatuor diebus: quod non fecissent, nisi fuisset occisa.
Postremo dicendum videtur, quia si (ut asserit Augustinus) Jephthe intendebat Deo promittere, quod immolaret ei in holocaustum hominem sibi victori primitus obviantem, votum ejus fuit absolute illicitum, et contra Dei præceptum secundum legem communem; nec fuit vere actus virtutis, nec elicitive aut directe ex fide et devotione, sed ex errore et indiscretione procedens, quia (ut loquitur Augustinus) virtute nemo male utitur. Et idem dicendum de voti illius impletione. Si autem ex occulto Spiritus Sancti instinctu processit ob mysticam rationem, futurorumque typum, utrumque commendabile fuit: aliter occiderunt, ne violarentur, et quod nec potest aliter excusari in toto aut commendari, sicut nec hoc, quod aliquæ sanctæ feminæ se ipsas præcipitaverunt, aut
Samson se ipsum cum Philistæis peremit, prout primo de Civitate Dei Augustinus testatur.26
Footnotes
-
* principem ↩
-
1 Reg. xxvii, 8. ↩
-
Num. xxvii, 1. ↩
-
Sap. 1, 10. ↩
-
Jer. xxix, 23. ↩
-
Deut. ii, 9, 19. ↩
-
Deut. ii, 9, 19. ↩
-
Ibid. 1, 19. ↩
-
Num. xx, 16-18. ↩
-
Deut. ii, 4. ↩
-
Deut. ii, 4. ↩
-
Deut. i, 19. ↩
-
Sap. i, 10. ↩
-
Num. xxi, 26, 23-25. ↩
-
Eccle. v, 3. ↩
-
Deut. xxv, 6, 7, 9. ↩
-
Hebr. xi, 32, 33. ↩
-
Judic. xi, 29, 30. ↩
-
Exod. xiii, 2, 12, 13. ↩
-
Judic. xiii, 27; vi, 36-40. ↩
-
Deut. vi, 16. ↩
-
Judic. vi, 39. ↩
-
Deut. xiii, 18. ↩
-
Deut. xxiii, 18. ↩
-
Judic. viii, 27; vi, 36-40. ↩
-
Aug. de Civ. Dei, 1, 21. ↩
Chapter 20 of 35